Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Casa est agreste habitaculum palis atque uirgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri avi frigoris vel caloris iniuria. Tugurium casula est, quam faciunt sibi custodes uinearum ad tegimen sui quasi tegurium sive propter ardorem solis et radios declinandos, sive ut inde vel homines vel bestiolas quae insidiari solent natis frugibus abigant. Hanc rustici capannam uocant, quod unum tantum capiat. Casa sive tugurium possunt egestatem presentis uitae significare. Unde leguntur: Patres nostri in terra peregrinationis suae in casulis habitare, et per tugurium in Esaia uile habitaculum et cito deciduum in hoc mundo exprimitur, ut est illud: Erit Syon sicut umbraculum in uinea et sicut tugurium in cucumerario.