Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. De agris.

Ager Latinae appellatur eo quod in agatur aliquid. Alii agrum ex Greco nominari manifestius credunt, unde et uilla Grece coragros dicutur. Villa a vallo id est aggere terrae nuncupatur, quod pro limite constitui solet. Possessiones sunt agri late patentes publici privatique quos in initio non mancipatione sed quisque ut potuit occupavit atque possedit, unde et nuncupati. Fundus dictus quod et fundatur vel stabiliatur. Patrimonium fundus autem, et urbanum aedificium et rusticanum intellegendum est. Predium quod ex omnibus patrifamilias maxime pedicetur id est apparet quasi previdium vel quod antiqui annos quos bello caeperant ut prede nomine habebant. Omnis autem ager, ut varito docet quadrifariae dividitur, aut enim arvus est ager id est sationabilis, aut consietus id est captus arboribus, aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat, aut florus ut sunt orti apibus congruentes et floribus, quod etiam Virgilius in quattuor libris Georgicorum secutus est. Ageri autem nomine humanum genus habitans in hoc mundo exprimitur. Unde legitur in parabola evangelica, ager est mundus in quo seminatur semen verbi dei. Sed iuxta differentiam terrae fructificavit quia bona terra fructum centuplum bonorum operum profert, mala autem profert spinas et tribulos viciorumque etiam est maledictionum proxima. Item ager est ecclesia, ut in Genesi: Ecce ait Isaac, odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit deus. Et in evangelio: Emerunt ex eis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Item ager est populus Iudaeorum, de quo agro Salomon ad Abiathar sacerdotem: Vade in agrum tuum in Anathot. Item ager significat disciplinam religionis Christianae, ut est illud in evangelica parabola: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit et pre gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Thesaurus iste, caeleste desiderium significat. Ager vero in quo thesaurus absconditur, disciplinam studii caelestis, homo qui hunc thesaurum invenit, humiles et religiosos designat. Quia valde gaudent, dum bonum percipiunt desiderium. Tunc profecto vendidisti, id est contentis uoluntatibus carnis, cunctisque terrenis dilectionibus omnia mundi per disciplinae caelestis custodiam calcant. Niliam quod caro blanditur libent, nil quod carnis invitam trucidat spiritus horrescit, sive aliter thesaurus iste Christus intellegitur. Ager autem sancta scriptura, in qua reposita est notitia salvatoris nostri, quia quisquis eum eius gratia revelante cognoverit, oportet illum omnia delectamenta saeculi contemnere. Et ad eius notitiam iugi exercitatione bonorum operum festinare. Inventus ergo thesaurus absconditur et servatur, quia studium bone uoluntatis in opere dei custodire nemo sufficit, qui humanis eum laudibus non abscondit. Rura veteres in cultos agros dicebant, id est silvas et pascua. Agrum vero qui colebatur, nam rus est quo mel, quo loc, quo pecus haberi potest. Unde et rusticus nominatur, haec agrestium prima et otiosa felicitas, seges ager est in quo seritur. Unde et Virgilius: Illa seges demum uotis respondit avari agricolae, conpascuus ager dictus. Quia diversoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. Alluvius ager dictus est quem paulatim fluvius in agrum mittit, arcifinius ager dictus est quia certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius abiectu fluminis, montium arborum. Unde et in his agris nil subsitivorum intervenit. Novalis ager est primum proscissus sive quia alternis annis vacat, novandarum sibi uirigium causa. Novalia enim semel cum fructuerunt et semel vacua. Novalia possunt significare, labores fructuosos noviter inceptos. Unde est illud propheticum invocate uobis novalia, ac si diceret, exercete uos metipsos in studiis utilibus, ne segnitia uos fadat sterilis. Hinc et alibi scriptum est: Multi cibi in novalibus patrum, hoc est abundantes delitiae uirtutum sunt in doctrinis et exemplis sanctorum doctorum. Area dicitur tabularum equalitas, dicta autem area a planitiae atque equalitate. Unde et ara, alii aream uocatam dicunt, quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea nisi arida. Area mistice ecclesiam significat. Unde Iohannes Baptista legitur dixisse in evangelio de Christo: Civis ventilabrum in manu sua et permundahit aream suam. Per ventilabrum id est palam discretio iusti examinis. Per aream vero praesens ecclesia designatur, in qua proculdubio quod lugubre satis est. Multi sunt uocati pauci vero electi. Pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione loliorum quae flammis sunt mancipanda perpetuis. Cuius areae purgatio, et nunc uiritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata, de ecclesia sacerdotali castigatione reicitur. Vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur, et universaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala, ventilabrum itaque dominus in manu, id est iudicii discrimen habet in potestate, quia pater non iudicat quemquam, sed iuditium omne dedit filio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL