Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De spiritu sancto.

Spiritus sanctus ideo predicatur deus quia ex patre filioque procedit et substantiam eius habet. Neque enim aliud de patre procedere potuit quam quod ipse est pater. Spiritus sanctus autem dictus est secundum id quod ad aliquid refertur. Sicut enim relativae pater et filius dicuntur ita et spiritus sanctus ad patrem et filium quodammodo relativae dicitur quia patris et filii spiritus est: sed ipsa relatio spiritus sancti non ita reciprocatione converti poterat sicut pater et filius. Nam pater filii pater dicitur et filius patris filius dicitur. Spiritus vero sanctus uniformiter dicitur ad patrem et filium quia patris et filii spiritus est.

Dicimus enim spiritum sanctum spiritum patris sed non vicissim dicimus patrem spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum spiritum filii sed non dicimus filium spiritus sancti ne pater eius intellegatur spiritus sanctus. Dicitur et idem spiritus donum dei quia deus donator doni sui est. In quibus nominibus circumferri potest vicissim relationis regula ut sic dicamus donator doni et donum donatoris quia in his uocabulis potuit inveniri usitata huic categoriae quae dicitur ad aliquid circumlatio. Ergo hoc donum dei id est spiritus sanctus qui de patre et filio equaliter procedit ineffabilis quaedam patris filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur quia patri et filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse propriae dicitur quod illi communiter dicuntur quia et pater spiritus et filius spiritus et pater sanctus et filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus iunctis quae separatim utriusque personae conveniunt utriusque communio propriae significetur uocatur spiritus sanctus qui est tertia in sancta trinitate persona patri et filio per omnia aequalis coaeternus et consubstantialis. Et haec trinitas unus est deus solus bonus magnus aeternus omnipotens. Ipse sibi unitas deitas magnitudo bonitas omnipotentia et quicquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis uocabulis intellegendum est vel dicendum. Quia dici non potest pater sibi pater vel filius sibi filius vel spiritus sanctus sibi spiritus sanctus. Sed haec relativa uocabula ad aliam personam referri debent. Nam et hoc nomen quod spiritus dicitur non semper secundum id quod refertur ad aliquid sed secundum id quod aliquam naturam significat intellegitur. Omnis enim incorporea natura spiritus in scripturis sacris appellatur unde non tantum patri et filio et spiritui sancto sed omni rationali creaturae et animae hoc uocabulum congruit. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus ne duo in trinitate filii suspicarentus. Ideo non predicatur ingenitus ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis: "Cum autem venerit paraclytus quem ego mittam uobis a patre spiritum veritatis qui a patre procedit ille testimonium perhibebit de me." Et rursum: "Ille" inquit "me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit uobis." Hic autem non solum natura procedit sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. Hoc autem interest inter nascentem filium et procedentem spiritum sanctum quod filius ex uno nascitur spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apostolus: "Qui autem spiritum Christi non habet hic non est eius." Nam pater numquam legitur missus spiritus vero missus; ut est illud Dominicum: "Paracletus" inquit "spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille uos docebit omnia. Et suggeret uobis omnia." Paracletus enim Grece Latine interpretatur consolator a consolatione; paraclysis enim consolatio interpretatur. Christus enim eum apostolis lugentibus misit postquam ab eorum oculis ipse in caelum ascendit. Consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem domini sententiam: "Beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur." Ipse etiam dicit: "Tunc lugebant filii sponsi cum ab eis ablatus fuerit sponsus." Item paracletus pro eo quod consolationem prestat animis qui gaudium temporale amittunt.

Alii paracletum Latine oratorem vel advocatum interpretantur. Ipse enim spiritus sanctus dicit: Ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae. Ab ipso sancta scriptura inspirata est. Ideo spiritus sanctus septiformis nuncupatur propter dona quae de divinitatis eius plenitudine particulatim quique ut digni sunt consequi promerentur. Ipse enim spiritus sapientie et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis spiritus timoris Domini dicitur. Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur. Ubi quia tertio spiritus repetitur nonnulli Trinitatem intellexerunt ideoque scriptum est: "deus spiritus est." Quod enim non est corpus et tamen est uidetur restare ut spiritus sit. Intellegunt enim nonnulli Trinitatem significari: in spiritu principali patrem in spiritu recto filium in spiritu sancto spiritum sanctum. Spiritus sanctus ideo donum dicitur eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum enim est Dominum Iesum Christum cum post resurrectionem a mortuis ascendit in caelum dedisse spiritum sanctum. Quo credentes impleti linguis omnium gentium loquebantur. In tantum enim donum dei est in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem deus est apud nos donum est sed sempiternae spiritus sanctus donum est distribuens singulis prout vult gratiarum dona. Nam prophetias quibus vult inpertit; et peccata quibus vult dimittit: Nam et peccata nostra sine spiritu sancto non donantur. Spiritus sanctus inde caritas propriae nuncupatur naturaliter eos a quibus procedit coniungit et se unum cum eis esse ostendit vel quia in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis. Unde et in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus. Ipse est et gratia quae quia non pro meritis nostris sed uoluntate divina gratis datur inde gratia nuncupatur. Sicut unicum dei verbum propriae uocamus nomine sapientiae cum sit pater et filius et spiritus sanctus universaliter sapientia ita spiritus sanctus propriae nuncupatur uocabulo caritatis cum sit pater et filius universaliter caritas. Spiritus sanctus digitus dei esse in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus evangelista dixisset: "In digito dei eicio demonia" alius hoc idem ita dixit: "In spiritu dei eicio daemonia." Unde et digito dei scripta lex est data die quinquagesimo ab occisione agni et die quinquagesimo venit spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesus Christi. Ideo autem digitus dicitur dei ut eius operatoria uirtus cum patre et filio significetur. Unde et Paulus ait: "Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult." Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur ita spiritu signamur qui est digitus dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie venisse scribitur ut natura eius per avem simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: "Estote" inquit "simplices sicut columbe." Haec enim avis corporaliter ipso felle caret habens tantum innocentiam et amorem. Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur pro eo quod in Apostolorum Actibus per divisionem linguarum ut ignis apparuit: "Qui et insedit super unumquemque eorum." Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod vero supra singulos sedisse memoratur id causae est ut intellegatur per plures non fuisse divisus sed mansisse in singulis totus sicut fere ignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus ut quanti ad eum quanti ad crinem purpurei splendoris aspecerint tantis uisum suae lucis inpertiat tantis mysterium sui muneris tribuat et ipse in sua nihilominus integritate permaneat. Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio clamante Domino et dicente: "Si quis sitit veniat ad me et bibat. Qui credit in me flumina aquae uivae fluent de ventre eius." Evangelista autem exposivit unde diceret; secutus enim ait: "Hoc enim dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum." Sed aliud est aqua sacramenti aliud aqua quae significat spiritum dei. Aqua enim sacramenti uisibilis est aqua spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus et significat quod fit in anima per illum autem spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur a Iohanne apostolo testante. Quia sicut oleum naturale pondere superfertur omni liquore ita in principio superferebatur spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exultationis hoc est spiritu sancto legitur fuisse unctus. Et Iohannes apostolus spiritum sanctum unctionem uocat dicens: "Et uos" inquit "unctionem quam accepistis ab eo permaneat in uobis. Et necesse non habetis ut aliquis doceat uos de omni re sed sicut unctio eius docet uos de omni re. Ipse est enim spiritus sanctus unctio invisibilis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL