Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Mensuras viarum nos miliaria dicimus, Greci stadia, Galli levuas, Aegyptii signes, Prsae parasagnas. Sunt autem proprio quaeque spatio. Miliarium mille passibus terminatur, et dictum miliarium quasi milladium, habens pedes quinquemilia levua finitur passibus mille quingentis. Stadium octava pars miliarii est constans passibus cxxv hunc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse, quod ipse sub uno spiritu confecisset. Ac proinde stadium appellasset, quod in finem respirasset simulque stetisset.