Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Via est, qua potest ire vehiculum, et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit propter euntium, et venientium vehiculorum incursum. Omnis autem via aut publica est aut privata. Publica est quae in solo publico est qua iter actus populo patet, haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Privata est quae vicino municipio data est. Via enim multiplicem significationem habet, et in bonam partem aliquando accipitur, aliquando vero in contrariam. Via enim ipsum dominum Christum significat, qui ait in evangelio: Ego sum via veritas, et uita, quia per ipsum ad aeternam uitam pergimus, et ipso tribuente veram beatitudinem accipiemus. Aliquando vero viae nomine, precepta divina et regulae sanctarum scripturarum designantur. Unde Psalmista ait: Viam mandatorum tuorum cucurri et item: Vias tuas domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Aliquando autem uita hominis in eo significatur. Unde propheta ait: Vias meas enuntiavi, et exaudistime, in contrariam vero partem viae significatio trahitur, quando propter viam mentis iniquae ad actionem malorem operum demonstrat. Ut est illud propheticum: Viam inquit iniquitatis amove a me, et in libro Sapientiae scriptum legimus: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quorum sinis ducit ad profunda inferni. Unde dicitur: Via spatiosa, hoc est uitiorum inlecebris dilatata, ut est illud in evangelio: Lata et spatiosa via est quae ducit ad perditionem. Arta autem via est districta vel tribulationibus pressa, de qua scriptura dicit: Quam angusta posta et arta via, quae ducit ad uitam. Directa autem via illa est quae preceptis dei est ornata, ut in Esaia: Rectus inquit facite semitas eius. Prava autem a dei preceptis devia, ut in eodem propheta: Erunt aut prava indirecta et aspera in vias planas. Plana enim illa est via quae oboedientia preceptorum dei est exsequata. Nam et alibi legitur: Vias quae a dextris sunt novit dominus, quae autem a sinistris sunt reprobae. Strata dicta quasi vulgi pedibus trita. Lucretius: Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum, ipsa est et dilapidata id est lapidibus strata. Primi autem poeni dicuntur, lapidibus vias stravisse post ea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum et ne plebs esset otiosa. Ager est media stratae eminentia, coaggeratis lapidibus, strata ab aggere id est coacervatione dicta, quam historici viam militarem dicunt, ut qualis sepe viae deprehensus in aggere serpens. Iter vetus est via qua ire ab homine quaqua versum potest. Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter enim locus est transitu facilis, unde et appellamus etitum. Itiner autem est itus longae viae, et ipse labor ambulandi ut quo velis pervenias. Semita itineris dimidium est a semi itu dicta. Semita autem hominum est. Calles ferarum et pecudum. Calles est iter pecudum inter montes angustum et tritum a callo pedum uocatum, sive callo pecudum perduratum. Tramites sunt transversa in agris itinera, sive recta via, dicta quod transmittat. Divortia sunt flexus viarum hoc est vias in diversa tendentes. Item diverticula sunt hoc diversae ac divisae viae sive semitae transversae, quae sunt alterae viae. Bivuium quia duplex est via. Competa quia plures in ea competunt viae, quasi triviae quadruviae. hoc enim observandum est in locis singulis ubi ista nomina viarum sunt denotata, ut a precedentibus vel consequentibus eiusdem scripturae locis, earum significatio intellegatur, quia sic congruus sensus facile in eis dinoscitur, utrum ad bonam vel malam partem pertineant.