Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Fylosophi Greca appellatione uocantur, que Latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim filosophus qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet, et omnem bene uivendi tramitem tenet. Nomen philosophorum primum a Pithagora fertur exortium. Nam dum antea Greci veteres sophistas, id est sapientes aut doctores sapientiae, semetipsos Iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit. Quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur, ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere. Non nisi philosophus uocaretur. Idem autem philosophi triplici genere dividuntur. Nam aut phisici sunt aut ethici aut logici.
Fisici dicti quia de naturis tractant. Natura quippe Grece fisis uocatur. Ethici quia de moribus disputant, mores enim apud Grecos ethis appellantur. Logici autem quia in naturis et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Grece logos dicitur. Dividitur autem phisica in septem partes, hoc est arithmeticam, astronomicam, astrologiam, mechaniciam, medicinam, geometricam, et musicam. Arithmetica est numerorum scientia. Astronomia est lex astrorum qua oriuntur et occidunt astra. Astrologia est astrorum ratio et natura et potestas, caelique, conversio. Mechanicia est peritia fabricae artis, in metallis, in lignis, et in lapidibus. Medicina est scientia curationum ad temperamentum et salutem corporis inventa. Geometrica est disciplina mensurandi, spatia locorum et magnitudines corporum. Musica est divisio sonorum et uocum varietas, et modulatio canendi. Ethica autem dividitur in quattuor partes, hoc est in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, et temperantiam. Prudentia in agnitionem veritatis inducit hominem. Iustitia dilectionem dei et proximi servat. Fortitudo uincit adversa, mortemque contempnit. Temperantia uitiosas uoluptates reprimit, et omnia moderat. Logica autem dividitur in duas species, hoc est dialecticam et rethoricam. Dialectica est disputatio acuta verum distinguens a falso. Rhetorica est disciplina ad persuadendum quodque idonea. Divisi sunt autem et ipsi philosophi in heresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pitagorici. Alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Achademici, Platonici, a Platone philosophi dicti. Hi animarum creatorem esse deum corporum, angelos asserunt per multos annorum circulos, in diversa corpora redire animas dicunt.
Stoici a loco dicti, porticus enim fuit Athenis quam &TIWYR YAHNCTWAN& appellabant in qua picta erant gesta sapientium atque uirorum fortium historiae in hunc porticum convenientes sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt, Grece enim porticus stoa dicitur. Hanc sectam primus Zeno instituit. Hi negant sine uirtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt dicentes, sic ille nocens erat qui Paleas furaverit quam qui aurum, qui mergum occiderit quam qui equum, non enim animal crimen, sed animus facit. Hi etiam animam cum corpore perire dicunt. Animae quoque uirtutem continentiae esse negant, affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. Academici appellati a uilla Platonis academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur, sed sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint, et sensus penetrabili ratione comprehendi. Hanc secta Arcersilaus Cirinaicus philosophus repperit, cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam inputeo alto. Ita ut fundus nullus sit ita in occulto iacere veritatem. Peripatetici a de ambulatione dicti eo quod Aristotilis auctor eorum deambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulum animae esse aeternam, de reliquo magna ex parte mortalem esse. Cinici ab immunditia inpudentiae nuncupati, contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat. Censentes licitum et honestum esse, palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum esse ut canis invicis vel plateis. Unde et a canibus quorum uitam imitabantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt. Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore vanitatis non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominaverunt, quasi uolutans in coeno carnali, uoluptatem corporis summum bonum asserens, qui etiam dixit nulla divina providentia instructum esse, aut regi mundum sed originem rerum athomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignavit, quorum fortuitis concursionibus, universa nascantur et nata sint. Asservit autem deum nihil agere, omnia constare corporibus, animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: Non ero postea quam mortuus fuero. Gimnoso fistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gimno enim ex eo dictum est, quod iuvenes nudi exercentur in campo, ubi pudenda sola tantum operunt, hi et a generando se cohibent. Theologi autem idem sunt qui et fisici, dicti autem theologi quoniam in scriptis suis de deo dixerunt, quorum varia constat opinio, quid deus esset dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu, hunc mundum uisibilem, ex quattuor elementis deum esse dixeret, ut Dionisius Stoicus. Alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse deum, ut tales Milesius, Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pithagoras. Quidam deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventum enim solum modo deum non ut invenerunt exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Platonici quidem deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et in exercitatum, mundum autem Platonici adfirmant in corporalem, stoici corporalem. Epicuros athomis, Pithagoras ex numeris, Eraclytus ex igne, unde et Varro ignem, mundi animum dicit. Proinde quod in mundo omnia gubernet sicut animus in nobis, quam vanissime quicum est inquit in nobis ipsi sumus cum exit emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.
Hi philosophorum errores, etiam et apud ecclesiam induxerunt hereses. Inde eonas et formae nescio quae inde apud Arrium trinitas numinis, apud Valentinum Platonicus furor. Inde Marcionis deus melior de tranquillitate ab Stoicis enim venerat. Et ut anima interire dicatur, Epicurus observatur, et ut carnis restitutio negetur. De vana omnium philosophorum scola sumitur. Et ubi materia cum deo aequatur. Zenonis disciplina est. Et ubi quid de igneo deo legitur, Eraclitus intervenit. Eadem materia apud hereticos et philosophos uolutatur. Idem retractatis, implicatur, sed spretis erroribus gentilium atque hereticorum, quaesit vera philosophia, secundum catholicorum patrum sensum, dicendum nobis est. Philosophia ergo est naturae inquisitio rerum humanarum divinarumque cognitio, quantum homini possibile est rimari. Est quoque philosophia honestas uitae, studium bene uivendi meditatio mortis, contemptus saeculi, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, disciplinabili similitudine futurae patriae uivunt. Materia ergo philosophiae constat ex scientia et opinatione. Scientia est cum res aliqua certa ratione percipitur ut eclipsin solis lunari corporis obiectu est, vel in scripturis historiae textus, qui rerum gestarum exprimit veritatem, sive moralis uitae fidelis institutio. Opinatio est cum incerta res latet et nulla firma ratione diffiniri potest, ut magnitudo caeli vel profunditas terrae, sive etiam invisibilium rerum et inconprehensibilium disputatio. Dividitur autem philosophia in tres partes, hoc est in phisicam, ethicam, logicam, sicut superius ostendimus. In phisica igitur causa quaerendi, in ethica ordo uivendi, in logica ratio intellegendi versatur. In quibus uidelicet generibus tribus, philosophiae divina eloquia consistunt. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi, et in Aecclesiasten. Aut de moribus, ut in Proverbis et in omnibus sparsim libris, aut de logica, pro qua nostri theologicam sibi uindicant, ut in Cantico canticorum et sancto evangelio. Theologica quoque est quae inspectiva dicitur, qua super gressi uisibilica. de divinis et caelestibus aliquid mente solum contemplamur. Nam in has quoque duas partes philosophia vera dividitur, id est inspectivam et actualem. Actualis est quae in operationibus huic uitae mortali necessariis consistit, per hanc legitur mos uivendi honestus appetitus, et instituta ad uirtutes tendentia exercentur, per illam vero deus amatur, spe et fide colitur. Unde necesse est, ut quicumque sapiens esse desiderat, et ad cognitionem verae sapientiae atque ad contemplationem ipsius veritatis pervenire volverit, sacras scripturas secundum regulam catholicae fidei intente legat, et secundum earum institua in sacris uirtutibus bene uivendo semetipsum exercere studeat, mundumque cor ab omni malo desiderio et mundi cupiditate habere certat, sicque ad desideratum bonum deo opitulante pervenire valebit, hoc enim Psalmista nobis ostendit dicens: Beati inmaculata in via, qui ambulant in lege domini. Beati qui scrutantur testimonia eius in tote corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in uiis eius ambulaverunt. Hinc et ipsa veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. Itaque primo sciendum est quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum ex petendae sint, sed propter suam solum modo dignitatem amandae sunt et exsequendae.
Virtus uidelicet scientia veritatis amor bonus, has quidem res veri philosophi intellexerunt in natura humana. Et summo studio coluerunt. Igitur uirtus est animi habitus, naturae decus, uitae ratio, morum nobilitas, quae habet partes quattuor, idest prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nam prudentia est rerum et naturarum scientia, haec habet partes tres, hoc est memoriam, intellegentiam, providentiam. Memoria, per quam animus repetit illa quae fuerunt, intellegentia, per quam ea perspicit quae sunt. Providentia per quam futurum aliquid pervidetur antequam fiat, iustitiae quidem diffinitio talis est. Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem. In haec divinitatis cultus, in hac humanitatis iura, et aequitas totius uitae conservatur. Haec partim ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu constat. Quia partes illius quedam naturae ius inserit, ut religionem, pietatem, gratiam, uindicationem, observantiam, veritatem, quarum diffinitio talis esse poterit. Religio est quae superioris cuiusdam rei quam divinam uocant, curam cerimoniamque affert. Pietas per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolis, officium et diligens tribuitur cultus. Gratia in qua amicitiarum et officiorum, alterius memoria et remunerandi uoluntas continetur. Vindicatio per quam uis aut iniuria et omnino omne quod offuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Obaservantia per quam homines aliqua dignitate antecedentes, cultu quodam et honore dignantur. Veritas per quam ea quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt dicuntur. Ex consuetudinis ergo usu iustitia servatur, ita ut ex pacto et pari iudicato que et ex lege consideretur, pactum quoque est quod inter aliquos convenit, par in omnis aequabile est. Iudicatum quod alicuius magni uiri aut aliquorum sententiis constitutum est. Lex est omni populo scriptum ius, quid cavere, vel quid observare debeat. Tertia vero species uirtutis est, fortitudo quae ita diffinitur. Fortitudo est magno animo periculorum et laborum per pessio, cuius partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione, cogitatio atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus, multum animis in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum, aut difficilium uoluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata, stabilis ac perpetua per mansio. Ultima vero species uirtutis est temperantia, cuius diffinitio talis est. Temperantia est rationabilis in libidinem atque in alios non rectos impetus. Animi firma et moderata dominatio, eiusque partes sunt continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam omnis mala cupiditas, magna consilii gubernatione regitur et deprimitur. Clementia est, per quam iniuria et odia miti animo retinentur. Modestia est, per quam totius uitae modus seu animi, seu in corporis motibus, ubique honesti cura servatur. Unde honor est eximius coram hominibus haec servanti et laus apud deum, sed dolendum est, cum illi philosophi has uirtutes ob illarum tantum dignitatem, ad laudem uitae servaverunt, quod nos Christiani ab his in multis devio errore declinamus, quando haec nunc in fide et caritate observantibus, aeternae gloriae ab ipsa veritate Christo Iesu praemia pollicentur. Sunt ergo hae excellentes uirtutes in nostra, hoc est Christiana religione intellegendae atque observandae, ut sapientia sit qua deus secundum modulum humanae mentis intellegatur et timeatur, et futurum eius creditur iudicium. Iustitia ut caritas dei eius que mandatorum observatio, firmiter teneatur. Fortitudo qua hostis antiquus uincatur, et adversa mundi tolerentur. Temperantia quae libidinem refrenet avaritiam reprimat, omnes animi impetus, sedet ac tempereret, ille que finis in omnibus his uirtutibus attendatur ut diligatur deus et proximus. Quid enim facilius est amare species pulchras, dulces sapores, sonos suaves, odores flagrantes, tactus iucundos, honores et felicitates saeculi, quae velut uolatilis umbra recedunt, an deum non amare qui est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna flagrantia, aeterna iucunditas, perpetuuus honor, indeficiens felicitas. Maxime cum divinae nil aliud nobiscum agant, nisi ut diligamus deum et dominum nostrum, ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et proximum nostrum, tamquam nosmetipsos. Nam promissum habemus ab illo qui fallere ignorat, iugum inquit meum suave est et onus meum leve. Laboriosior est enim huius mundi amor quam Christi. quod enim in illo anima quaerit non invenit, id est felicitatem et aternitatem quoniam haec infima puchritudo transit et recedit vel amantem deserit, vel ab amante deseritur. Teneat igitur anima ordinem suum, ut diligat quod superius est, id est, deum et regat quod inferius est id est corpus. Et socias animas dilectione nutriat et foveat, sique sacrificiis purgata atque exonerata anima, ab hac laboriosa uita et erumnos are uolet ad quietem et intret in gaudium domini sui. In scripturis ergo sacris sapientiae nomine, aliquando Christus notatur. Ut in apostolo: Christum inquit dico dei uirtutem et dei sapientiam. Aliquando doctrina caelestis, ut in apostolo: Sapientiam inquit loquimur inter perfectos, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Item sapientia aliquando huius mundi philosophia nuncupantur. Unde Salomon ait: Sapientia hominum non est mecum, et in apostolo: Stultam inquit fecit deus sapientiam huius mundi. Sapiens vero deus in Iob dicitur, ut est illud: Deus sapiens corde et fortis est robore. Item sapientes sancti uocitantur in Osee ubi scriptum est: Quis sapiens et intelleget et sciet haec, quia rectae viae domini, et iusti ambulant in eis. Rursum sapientes dicuntur philosophi Iudaei sive heretici. De quibus apostolus ait: Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. Stulti ergo secundum saeculum sunt sancti. Unde apostolus ait: Stulta mundi et infirma elegit deus, ut confundat fortia. Rursum sapienes huius mundi stulti sunt apud deum. Unde in psalmo scriptum est: Simul insipiens et stultus peribunt: