Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De poetis.

Poetae unde sint dicti sic ait Tranquillus: Cum primum homines exuta feritate, rationem uitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse cultum modicum ac sermonem necessarium, commenti sibi utriusque magnificentiam, ad religionem deorum ex cogitaverunt. Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt. Laudesque eorum et verbis illustrioribus, et iocundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur quae poetes dicitur, poema uocitatum est eiusque factores poetae. Vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est, vel a uiendis carminibus id est flectendis, hoc est modulandis et pro inde poetae Latine vates. Olim scripta eorum vaticinia dicebantur. Lirici poetae apo to lirin, id est a varietate carminum unde et lira dicta. Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat, hircus, quem Greci tragos uocant. Unde et Oratius, carmine qui tragico uilem certavit ob hircum. Iam de hinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, et excellentes in argumentis fabularum, ad veritatis imaginem fictis. Comedi appellati sive a loco quia circum pagos agebant, quos Greci comas uocantur seu a commesatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos venire, sed comici privatorum hominum praedicunt acta. Tragici vero res publicas et regum historias. Quidam autem poetae theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. Officium poetae in eo est, ut ea quae vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus, cum decore aliquo conversa transducant. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia uidetur historias composuisse non poema. Poematis genera tria sunt, aut enim activum vel imitativum est, quod Greci dramaticon vel micticon appellant, aut enarrativum, quod Greci exegematicon, vel a pangelticon nuncupant, aut commune, vel mixtum quod Grece koinon vel mikton uocant. Dramaticon est activum in quo personae loquentes introducuntur sine poetae inter locutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim Latine fabula dicitur, quo genere scripta est, quo te moeri pedes an quo via ducit in urbem. Quo apud nos genere Cantica canticorum scripta sunt, ubi uox alternans Christi et eccelsiae, tam et si non in hoc interloquente scriptore manifestare peritur. Exegematicon est, vel enarrativum in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut se habent tres libri Georgici toti et prima pars quarti. Item Lucretii carmina et his similia, quo genere apud nos scriptae sunt parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae sua lingua sicut et Psalterium metro constat esse conscripta. Coenon est vel mikton in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta Ilias et Odissia Homeri et Eneidos Vergilii. Et apud nos historia beati Iob quamvis haec in sua lingua non tota poetica sed partim sit metrica vel rithmico scripta sermone.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL