Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De Sibillis.

Sibillae generaliter dicuntur omnes feminae vates, lingua Greca. Nam sios, eolico sermone deus. Belen Greci mentem nuncupant quasi dei mentem. Proinde igitur quia divinam uoluntatem, hominibus interpretari solebant, sibillae nominatae sunt. Sicut enim omnis uir prophetans vel vates dicitur vel propheta, ita omnis femina prophetans sibilla uocatur, quod nomen ex officio non ex proprietate uocabuli est. Decem autem sibillae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarum prima de Persis fuit, secunda Libica, tertia Delfica in templo Delfici Apollinis genita, quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Omerus inseruit. Quarta Cymeria in Italia. quinta Eritrea nomine Erofila in Babilone orta, quae Grecis Ilium petentibus vaticinata est, perituram esse Troiam, et Omerum mendatia scripturum. Dicta autem Eritrea, quia in eadem insula eius inventa sunt carmina. Sexta Samia quae femonote dicta est, a Samo insula unde fuit cognominata. Septima Cumana nomine a Maltea, quae novem libros attulit Tarquinio prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta, ipsa est et Cimea. De qua Virgilius: Ultima Cimei venit iam carminis aetas. Dicta autem a Cumana civitate Cumas quae est in Campania cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. Octava Ellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Ciri fuisse temporibus. Nona Frigia, quae vaticinata est Ancirae. Decima Tiburtina nomine Albunea. Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime comprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Eritrea perhibetur, quae de Christo quaedam conscripsit. Ut sunt versus eiusdem in quorum capitibus Greca lingua Iesus Christus theu ios soter, continetur quod Latine interpretatur Iesus Christus dei filius salvator. Hi autem versus quorum primae litterae istum sensum quem diximus reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus versibus est interpretatur hoc continent:

 Iudicii signum tellus sudore madescet,

E caelo rex adveniet per saecla futurus

Scilicet ut carne praesens dividicet orbem

Unde deum cernent incredulus atque fidelis

Celsum cum sanctis aevi iam termino in ipso

 Sic animae cum incarne aderunt quas iudicat ipse

Cum iacet incultus densis in vepribus orbis,

Reicient simulacra uiri cunctum quoque gazam

Exuret terras ignis pontumque polumque

Inquirens tetri portas effringet averni

Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni

Tradetur sontes aeterna flamma cremabit

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta atque deus reserabit pectora luci

Tunc erit et luctus stridebunt dentibus omnes

Eripitur solis iubar et chorus interit astris

Volvetur caelum lunaris splendor obibit

Deiciet colles valles extollet ab imo

Non erit in rebus hominum sublime vel altum

Tam aequantur campis montes et cerula ponti

Omnia cessabunt tellus confracta peribit

Sic pariter fontes torrentes fluminaque igni

Sed tuba cum sonitum tristem caelo dimittit ab alto

Orbe gemens facinus miserum variosque labores

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens

Et coram hic domino reges sistentur ad unum

Recidet e caelo ignis qui et sulphuris amnis. In his Latinis versibus de Greco utcumque translatis ubi non potuit ille sensus occurrere, qui fit cum litterae in eorum quae sunt capitibus conectuntur, vi Y littera in Greco posita est, quia non potuerunt Latino inveniri verba quae ab eadem littera inciperent. Et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres quintus et octavus decimus et nonus decimus. Denique et si litteras quae sunt in capitibus omnium versuum conectentes, horum tirum quae scripta sunt non legamus sed pro eis Y litteram tamquam in eisdem loocis ipsa sit posita recordemur, exprimitur in quinque verbis Iesus Christus dei filius salvator. Sed cum Grece hoc dicitur non Latine, et sunt versus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt novem et ipsa novem si ita ducantur, ut lato in altum figura consurgat, ad uiginti et septem perveniunt. Horum autem Grecorum quinque verborum quae sunt, Iesus Christus theu yos soter, quod est Latine Iesus Christus dei filius salvator. Si primas litteras iungas erit, IXTIC, id est piscis, in quo nomine mistice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso, velut in aquarum profunditate uivus, hoc est sine peccato esse potuerit. Haec autem Sybilla sive Aeritrea, sive ut quidam magis credunt, Cymea et ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particilia est, quod ad deorum falsorum sive factorum cultum pertineat, quin in molta etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut meorum numero deputanda uideatur qui pertinent ad civitatem dei. Inferit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sybillae, quamvis non exprimat cuius, sed quae ipse singillatim posuit. Ergo arbitratus sum coniuncta esse ponenda tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia. In manus inquit infidelium post ea veniet, dabunt autem deo a lapas, manibus incestis, et inpurato ore expuent venenatos sputos. Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum, et colaphos accipiens tacebit ne quis agnoscat quod verbum est vel unde venit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur, ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt in hospitalitatis, hanc ministrabant domino mensam. Ipsa insipiens tuum non intellexisti deum ludentem mortalium sensibus, sed spinis coronasti, et horridum fel miscuisti, templi vero velum scindetur, et medio die noxerit tenebrosa nimis, in tribus horis et morte morietur. Tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet. Primus resurrectionis principio revocatis ostenso. Ista lac tantius carptim per intervalla dispositionis suae sicut ea pascere uidebuntur, quae probare indenderat adhibuit testimonia sybillana, quae nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus ut scriptores deinceps ea servare non neglegant distinguenda curavimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL