Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De magis.

Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum quem minus rex Assiriorum proelio interfecit. De quo Aristotelis scribit quod uities centum milia versuum ab ipso condita, indiciis uoluminum eius declarentur. Hanc artem post multa saecula, Democritus ampliavit, quando et Ippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt testante Lucano. Quis nocere fibra factu queat quis prodat aves quis fulgura caeli servet, et Assyria scrutetur sydera cura. Itaque haec vanitas magicarum artium, ex traditione angelorum malorum, in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit. Per quandam scientiam futurorum et infernorum et invocationes eorum inventa sunt auruspitia augurationes et ipsa quae dicuntur oracula et nicromantia. Nec mirum de magorum praestigiis quorum in tantum prodiere maleficiorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones aquas in sanguinem. Quid plura si credere fas est. De pithonissa ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et uivorum praesenturet conspectibus. Si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam fantasmaticam inlusionem Satanae fallacia fatum. Prudentius quoque de Mercurio sic ait: Traditur hic extinctas sumpto moderamine virgae in lucem revocasse animas, ast alias damnasse neciet post paululum adiecit, murmure nam magico tenues exire figuras, atque sepulchra lescite incantare favillas, uita itidem spoliare alios ars noxia uovit.

Magi sunt qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum ac sine ullo veneni haustu, uiolentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus mens hausta nulla saniae polluta veneni incantata perit. Demonibus enim accitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et uictimis. Et sepae contingunt corpora mortuorum. Nicromantii sunt quorum precantationibus uidentur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata res pondere. Nicro enim Grece mortuus, mantia, divinatio nuncupatur, ad quos sciscitandos cadaveri sanguis adicitur. Nam amare demones sanguinem dicunt, ideoque quotiens nicromantia fit cruor aquae miscetur, ut colore sanguinis facilius provocentur. Idromantii ab aqua dicti, est enim idromantia in aquae inspectione, umbras demonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari, quod genus divinationis a Persis fertur allatam. Varro dicit divinationis quattuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem, hinc geomantiam, idromantiam, eromantiam, piromantiam dictum, divini dicti quasi deo pleni divinitate enim se plenos assimilant, et astutia fraudulenta hominibus futura coniectant.

Duo sunt autem genera divinationis, ars et furor. Incantatores uocati sunt qui artem verbis peragunt. Arioli uocati sunt propter quod circa aras idolorum, nefarias preces emittunt. Et funesta sacrifica offerunt, hisque caelebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati, quasi hararum inspectores. Dies enim et horas in agendis negotiis operibus que custodiunt. Et quid per singula tempora observare debeat homo intendunt. Hi etiam ex ta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicant. Augures sunt qui uolatus avium et uoces intendunt, aliquae signa rerum vel observationes inprovisas homines occurrentes. Idem et auspices, nam auspicia sunt quae inter facientes observat. Dicta autem sunt auspicia quasi avium aspicia, et auguria quasi avium garria, hoc est avium uoces et linguas. Item augurium quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens, ad oculos scilicet uolatus ad aures uox avium.

Pithonissae a pithio Apolline dictae, quod his auctor fuerit divinandi. Astrologi dicti, eo quod in astris auguriantur. Genethliatici appellati, propter natalium considerationem dierum. Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, syderumque cursu nascentium mores, actus, eventa praedicare conantur, id est, quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui nascitur. Hi sunt qui vulgo mathematici uocantur, cuius superstitionis genus constellationes Latini uocant, id est notationes siderum quomodo se habeant, cumquisque nascitur. Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in evangelio natum Christum annuntiaverunt. Postea hoc nomine soli mathematici, cuius artis scientia usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretaretur. Oroscopi dicti quod per horas nativitatis hominum speculantur, dissimili et diverso fatu. Sortilogi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam quas sanctorum sortes uocant. Divinationes scientiam profitentur, aut quarum cumque scripturarum inspectione futura promittunt. Salisatores uocati sunt quia dum eis membrorum quaecumque parte salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum contemnendae, sive in praecantationibus, sive in caracteribus, vel in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars una daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta uitanda sunt a Christiano et omni paenitus execratione repudianda atque damnanda. Auguria avium Friges primi invenerunt, praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum.

De magicis autem arbius atque incantationibus et de superstitionibus diversis quas gentiles et falsi Christiani in divinationibus suis et observationibus per versis sequi uidentur, quid lex divina sanciat. In autoritate veteris testamenti ac novi facile est invenire. Detestatur enim eos lex divina quae in libro Exodi ita dicit: Maleficos in terra tua non patieris uivere. Et item: Qui immolat ait diis occidetur praeter domino soli. Et in Levitico: Non comedetis inquit cum sanguine, non auguriamini, nec observabitis somnia, et super mortuum non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas et stigmata facietis uobis ego dominus. Et item ne declinetis aid ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos. Et iterum: Vir inquit sive mulier in quibus pithonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriatur lapidibus obruent eos, sanguis eorum sit super eos. In Deuteronomio quoque sic dicit: Quando ingressus fueris terram quam dominus deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abhominationem illarum gentium. Nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, ne sit maleficus neque incantator, nec pithones consulat, neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem, omnia enim haec abhominabitur dominus. Et propter istius modi scelera delebit eos in introitu tuo, perfectus eris et absque macula cum domino deo tuo. Gentes istae quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt, tu autem a domino deo tuo aliter institutus es, et quid sequendum sit vel ob audiendum. Mox subsequitur dicens: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi dominus deus tuus. Ipsum audies sicut petisti a domino deo tuo in Oreb quando contio congregatus atque dixisti, ultra non audiam uocem domini dei mei, et ignem hunc maximum amplius non uidebo ne moriar, et ait mihi dominus, bene omnia sunt locuti, prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui. Et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae precepero illi, qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam. Hic ergo propheta et dominus prophetarum omnium, qui est via veritas et uita, conditor utriusque testamenti, non solum in veteri sed etiam in novo, omnes errores et divinationes atque artes noxias respuit atque condemnat, nec ab alio quam a se vult requiri veritatem aut sanitatem quia ipse cum patre et spiritu sancto unus verus atque omnipotens est deus faciens mirabilia magna solus. Unde in evangelio omnes ad se invitat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos. Tollite iugum meum super uos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. Et item: Ego sum inquit lux mundi, qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae. Hic ergo iuxta Pauli sententiam, salvator est omnium hominum maxime fidelium. De quo et Petrus ait: Non est enim aliud nomen datum hominibus super terram in quo oporteat homines salvos fieri, in quo etiam nomine cottidie signa magna et sanitates in ecclesia per orationes fidelium fiunt. Quoniam ipse discipulis suis in evangelio ait: Ecce ego do uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici. Euntes praedicate evangelium, infirmos curate mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite. Quid ergo necesse est salutem ab alio quam a medico omnipotente quaerere, aut quaeratio est scientiam et sapientiam ab alio quemlibet discere velle, quam ab omnis sapientiae et scientiae fonte. De quo scriptum est: Omnis sapientia a domino deo est et apud illum fuit semper et estante aevum, harenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumerabit. Altitudinem caeli et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est. Sapientiam dei precedentem omnia quis investigabit. Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae verbum dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Qui enim sine salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia estimat se prudentem fieri posse, non salvus sed eger, non prudens sed stultus in egritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus et demens permanebit, ac proinde omnis inquisitio et omnes curatio quae a divinis et magis, vel ab ipsis demoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur, si se non correxerint ad aeternam perditionem tendunt, quoniam Psalmista dicente omnes dii gentium daemonia sunt, qui per deceptos homines, alios cottidie decipere gestiunt, ut perditionis suae faciant eos participes esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL