Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pagani ex pagis Atheniensium dicti ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus, et pagis, gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio uocabulum pagani sortiti sunt. Gentiles qui sine lege sunt et nondum crediderunt, dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est in carne descenderunt sub peccato scilicet idolis servientes et nec dum regenerati. Proinde qui gentiles apud latinos nuncupabantur, ipsi dicuntur Grece haetnici. Haetnici enim Grece Latine gentiles, haet nos enim grece gens dicitur. Post fidem autem non debent uocari gentes seu gentiles illi qui ex gentibus credunt, sicut post fidem dici iam non potest Iudeus, testantante Paulo apostolo et dicente iam Christianis. Quoniam cum gentes essetis hoc est infideles et reliqua. Apostate dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum, ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationes revertuntur. Est autem nomen Grecum.