Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XVI

I. De linguis gentium.

Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Nam priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebrea uocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt, non solum in sermonibus suis verum etiam in litteris sacris. In initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes, quam linguae, quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis, quae per linguam fiant, genere locutionis illo, quo is, qui efficit per id, quod efficitur, nominatur, sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris.

Tres sunt autem linguae sacrae: Hebrea, Greca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa ipsius scriptum, unde et propter obscuritatem sanctarum scripturarum, harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur si aliquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae attulerit. Greca autem lingua inter ceteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior, cuius varietas in quinque partibus discernitur. Quarum prima dicitur coenedo, id est mixta sive communis, qua omnes utuntur. Secunda Attica uidelicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Greciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Syri. Quarta Ionica. Quinta Eolica qua se Eolista locutos dixerunt, et sunt in observatione Grecae linguae eiusmodi certa discrimina, sermo enim eorum ita est dispertitus.

Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunt, id est, priscam, Latinam, Romanam, mixtam. Prisca est, qua vetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusciae et caeteri in Latino sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. Romana quae post reges exactos a populo Romano gesta est, quam Nevius, Plautus, Ennius, Virgilius poetae, et ex oratoribus Graccus et Cato et Cicero vel caeteri effuderunt. Mixta, quae post imperium Latius promotum simul promotum cum moribus et hominibus in Romanam civitatem inrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens.

Omnes autem orientis gentes in gutture linguam et verba collidunt, sicut Hebrei et Syri. Omnes mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Greci et Asiani. Omnes occidentis gentes verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani, Syrus, Caldaeus, vicinus Hebreo est in sermone consonans, inplerisque et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esse Hebream Caldeam, quia Habraham de Caldeis fuit, quod si hoc recipitur, quomodo in Danihele Hebrei pueri linguam quam non noverant doceri iubentur. Omnem autem linguam unusquisque hominum, sive Grecam sive Latinam sive ceterarum gentium, aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen tam desidiosus est ut in sua gente positus, suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est, nisi animalibus brutis deterior. Illa enim propriae uocis clamorem exprimunt, iste deterior, qui propriae caret linguae notitia. Cuiusmodi autem lingua locutus est: Deus in principio mundi dum diceret: Fiat lux, invenire difficile est, nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad profetas, vel dum corporaliter sonuit uoce dicentis Dei: Tu es filius meus dilectus. Ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae antequam esset linguarum diversitas. In diversis quippe gentibus creditur, quod eadem lingua illis Deus loquatur, qua ipsi homines utuntur, ut ab eis intellegatur, loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam etiam et hominibus apparere uoluit quod locutus est. Dicit etiam apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, ubi quaeritur qua lingua angeli loquantur. Non quod angelorum aliquae linguae sint sed per exaggerationem dicitur. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur, quod nusquam reperitur. Nam dicit apostolus: Sive linguae cessabunt. Ideo autem prius de linguis ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL