Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De gentium vocabulis.

Gens est multitudo ab uno principio orta sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta ut Greciae Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum id est a gignendo sicut natio a nascendo. Gentes autem a quibus divisa est terra. Quindecim sunt de Iafeth, xxxi de Cham, xxvii de Sem. Quae fiunt septuaginta tres vel potius ut ratio declarat. Septuaginta duo totidemque linguae quae per terras esse coeperunt quae que crescendo provincias et insulas impleverunt. Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam a quo Elamitae princeps Persidis. Secundus Assur a quo Assyriorum pululavit imperium. Tertius Arfaxat a quo gens Chaldeorum exorta est. Quartus Ludi a quo Lidii. Quintus Aram a quo Syri quorum metropolis fuit Damascus. Filii Aram nepotis Sem, Us et Vl et Iether et Messetus Traconitidis conditor qui inter Palestinam et coelem Syriam tenuit principatum. Unde fuit Iob, secundum quod scriptum est: Vir erat in terrus Hus, secundus Vl, a quo Armeni, tertius Gether a quo Carmeni sive Cariae, quartus Mesa, a quo sunt hi qui uocantur Meones. Posteritas Arfaxat filii Sem: Eber, nepos a quo Ebrei, Geetan filius Eber a quo Indorum orta est gens, Sale filius Iectan, a quo Bactriani, licet eos alii Scitharum exules suspicentur. Ismahel filius Abraham a quo Ismahelitae, qui nunc corrupto nomine Saraceni quasi a Sara, et Aggareni ab Agar, Nabeht filius Ismahel a quo Nabathei qui ab Eufrate in mare rubrum inhabitant. Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammanitae. Edom filius Esau a quo Idumei, hae sunt gentes que de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Fenices.

Filii Cham quattuor ex quibus ortae sunt hae. Chus a quo Aethiopes progeniti, Mesram a quo Aegyptii perhibentur. exorti Futh, a quo Libii unde et Mauritaniae fluvius usque in praesens Fuht, dicitur, omnis que circa eum regio Futensis. Chanaan a quo Afri et Fenices et Chananeorum decem gentes. item ex nepotibus Cham filii Chus nepotes Cham sex. Filli Chus Soba, et Evila, Sobatarema, Saba, Cuza. Saba a quo progeniti et appellati Sabei, de quibus Virgilius: Solis est turea virga Sabeis. Hi sunt et Arabes. Evila a quo Getuli in partem remotioris Africae, et heremo coherentes, Sabata a quo Sabateni qui nunc Astabari nominantur Rema vero et Saba et Cuza, paulatim antiqua uocabula perdiderunt, et quae nunc a veteribus habeant ignorantur. Filii Rema Saba et Dadan. Hic Saba per sin litteram scribitur in Hebreo, ille autem superior Saba, per Sameth a quo appellatos Sabaeos. Interpretatur autem nunc Saba Arabia. Dadan, a quo gens est Aethiopiae in occidentali plaga. Filii Mesraim: Labin a quibus Libii qui quondam Putei uocabantur. Cesloim, a quo Philistim quos veteres Allofilos, nos modo corrupte Palestinos uocamus. Caeterae sex gentes ignotae sunt quae a bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt.

Filii Chanaan undecim, ex quo Chananeorum decem gentes quorum terram his expulsis Iudei possederunt, quorum primogenitus Sidon a quo Sidones. Unde et urbs eorum in Fenice Sidon uocatur, secundus Eth, a quo Aethei, tertius Iebus a quo Iebusei, quorum fuit Hierusalem. Quartus Amorreus, a quo Amorrei. Quintus Gergeseus a quo Gergesei. Sextus Eveus, a quo Evei, Ipsi sunt Gabaonitae a civitate Gabaon qui supplices venerunt ad Iesum. Septimus Araceus qui arcas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm, Octavus Aseneus, a quo Asenei. Nonus Aradius, a quo Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto fretu a Fenicis litore separatam. Decimus Amareus a quo Syriae nobilis civitas quae uocatur Coelis. Undecimus Samatheus. Hae sunt gentes de stirpe Cham quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridanam partem tenent. Item tribus filiorum Iafeth. Filii igitur Iafeth septem nominantur. Gomer, ex quo Galatae id est Galli. Gomer interpretatur consummatio in eo enim finis, vastitas, et exitium, vel universa quae ad mortem pertinent venire dicuntur. Unde legitur in Hiezechihel, Gomer et universa agmina eius. Magog a quo arbitrantur Scithas et Gothos traxisse originem. Magog interpretatur detractio id est reprobi, quos diabolus in culmen superbiae erigit, et sibi consentientes facit. Unde scriptum est in Apocalipsi: Et seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog. Madai a quo Medo existere putant, Iuvan, a quo Iones qui et Greci, unde et Ionium mare. Tubal a quo Iberi qui et Ispani, licet quidam ex eo et Italos suspicentur. Tubal interpretatur deferens sive delatus hoc est reprobi vel diabolus qui mala semper inferunt aut deferunt ad mortem. Mosoc ex quo Cappadoces, unde et urbs apud eos usque hodie Maleca dicitur. Mosoc interpretatur capiens hoc est diabolus animas semper ad mortem capiens, unde dicit Ezechihel, Fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog, principum capitis Mosoc et Tubal. Tiras ex quo Traces, quorum non satis immutatum uocabulum quasi Tiraces.

Filii Gomer nepotes Iafeth, Ascanaz a quo Sarinatae, quos Greci reginos uocant. Rifan a quo Paflagonas. Gotorna, a quo sunt Friges. Filii Iuvan, Elisa, a quibus Greci Elisei qui uocantur Eolides, unde et lingua quinta Grece Eolis appellatur. Tarsis a quo Cilices ut Iosippus arbitratur, unde et metropolis civitas eorum Tarsis dicitur. Reges Tarsis interpretantur exploratores laetitiae unde legitur in Psalmo, Reges Tarsis et insulae munera offerent. Cetthim a quo Cetii id est Ciprii, a quibus hodieque urbs Citius nominatur. Dodanim, a quo Rodii, hae sunt gentes de stirpe Iafeth, qui a Tauro monte usque ad aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam usque ad Oceanum Brittannicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes de quibus postea immutata sunt plurima, cetera permanent ut fuerunt. Nam multarum gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat ut fuerant derivata, sicut ex Assur Assirii, ex Heber Hebrei. Partim vero temporis vetustate ita mutata sunt, ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint repperire. Nam quod ex filio Cham qui uocabatur Mesdram Aegyptii sint exorti, nulla hic resonat origo uocaboli, sicut nec Aethiopum qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appellatus est, et si omnia considerentur, plurima tamen gentium mutata quam manentia uocabula apparent quibus postea nomina diversa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab occidentali parte eos includit. Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad orientem sita apud quos de arboribus lana contexitur. De quibus est illud: gnoti facie sed noti vellere seres, Gangaridae populi sunt inter Assirios Indosque inhabitantes circa Gangen fluvium, unde etiam Gangaridae nuncupati sunt. Ircani dicti a silva ircania ubi sunt plurimi tigres. Bactriani Scithae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi iuxta Bactron orientis fluvium consederunt, ex cuius uocabulo et nomen sortiti. Huius gentis rex fuit Zoroastres inventor magicae artis. Parthi quoquo et ipsi ab Scithis originem trahunt, fuerunt enim eorum exules quod etiam eorum uocabulo manifestatur. Nam Scithico sermone exules partici dicuntur, hi similiter ut Bactriani domesticis sedibus Scithia pulsi solitudines iuxta Hircaniam primam furtim occupaverunt, deinde pleraque finium etiam uirtute optinuerunt. Assirii ab Assur filio Sem uocati gens potentissima, quae ab Eufrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason Peliaci regis frater a Peliae filiis Tessala pulsus est cum media uxore sua cuius fuit Privignus medus rex Atheniensium qui propter mortem Iasonis orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit gentemque Medorum suo nomine appellavit. Sed inveniemus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominavit ut superius dictum est.

Persae a Perseo rege sunt uocati, qui e Grecia Asiam transiens ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello perdomuit. Novissime uictor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt. Persae interpretatur temptans, hoc est diabolus temptationes semper inferens ut scriptum est: Persae Aethiopes, et Libies cum eis. Libies interpretantur venientes, diabolo etenim semper tenebras atque temptationes committentes ad alios venire facit. Thogorma interpretatur incolatus, significat omnem peregrinationem omnis hostis exilium. Casdei qui nunc Chaldei uocantur a Caseth filio Nahor fratris Habrahae cognominati sunt. Caldei interpretantur impii homines vel demones unde legitur in Esaia: Egredimini de Babilone et fugite a Chaldeis. Sabei dicti APO TOY CEBECTAI quod est supplicari et venerari quia divinitatem per ipsorum tura veneramur. Ipsi sunt et Arabi qui in monte Arabiae sunt qui uocatur Libanus ubi tura colliguntur. Siria surim uocati perhibentur qui fuit nepos Abraham ex Cethura, quos autem veteres Assirios nuncupabant, iam nos uocamus Siros a parte totum apellantes. Ebrei uocati sunt ab Eber qui pro nepos fuit Sem. Hi Ebrei interpretantur translatores sive translati et significat sanctos predicatores de quibus scriptum est in Psalmo: Transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum. Israhelitae vero ab Israhel filio Isaahc nuncupati sunt. Nam patriarcham Hebreorum fuisse Israhel constat, a quo duodecim Iudeorum tribus Israhelis uocabulum sortiti sunt. Isti interpretantur uidentes deum et significant sanctos fide et mundicia cordis deum contemplantes. Unde in evangelio dominus ait de Nathanahel: Ecce verus Israhelita in quo dolus non est. Iudeis autem scissura decem tribuum nomen imposuit. Nam antea Hebrei sive Israhel nuncupabantur. Ex quo autem in duo regna populus est divisus, nunc duae tribus quae de stirpe Iuda reges habebant Iudeorum nomen sortitae sunt. Reliqua pars decem tribuum quae in Samaria regem sibi constituit ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israel. Iudaei confessores interpretatur significant fideles Christum confitentes. Aliter Iudei significant hereticos Christum ficte confitentes, de quibus scriptum est in Apocalipsi: Qui dicunt se Iudeos esse et non sunt sed sunt sinagoga Satanae.

Samaritanorum gens supersit exordium ab Asiriis qui transmigrati habituarunt in Samariae qui Latine interpretantur custodes, eo quod captivato Israheli isti ad terram regionis eorum ad custodiam conlocati sunt. Samaritae custodes interpretantur, et significant hereticos qui sub pretextu legis mendacium colunt atque divinorum preceptorum custodes se esse mentiuntur. Legitur tamen Christo custodis nomen impositum, de quo scriptum est in Esaia, Custos quid de nocte, custos quod de nocte. Fenix Cathini frater de Thebis Aegyptiorum in Siriam profectus apud Sidonem regnavit eosque populos ex suo nomine Fenices, eam quoque provinciam Feniciam nuncupavit. Sidones autem a civitate quae uocatur Sidon traxisse uocabulum perhibentur, Sidon venatio interpretatur, unde legitur in Iohel: Verum quid mihi et uobis Sidon et Tyrus cito velociter reddam vicissitudinem uobis super caput vestrum. Item in aliam partem, ut in evangelio legitur, quia si in Tiro et Sidone factae fuissent uirtutes quae factae sunt in uobis olim in Cilicio et cinere poenitentiam egissent.

Saraceni dicti vel quia ex Sara genitos sepe dicent, vel sicut gentiles aiunt quod ex origine Syrorum sint quasi Syrigenae. Hi per amplam habitant solitudinem, ipsi sunt Ismahelitae ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismahele, ipsi cedar a filio Ismahelis, ipsi Agareni ab Agar, qui ut diximus perverso nomine Saraceni uocantur quia ex Sara se genitos gloriantur. Ismahelitae obedientes sibi interpretantur, id est peccatores, qui quod concupiscunt faciunt, unde legitur in Psalmo: Tabernacula Idumeorum et Ismahelitae. Agareni interpretantur pro seliti, id est peccatores a conventu ecclesiae alieni. Unde scriptum est in Psalmo, Moab et Agareni, Hiebal et Hermon et Amalehc et alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Edom a quo Idomei, rubeus sive sanguineus interpretatur, significat populum Iudeorum ob necem Christi et prophetarum sanguino lentum. Unde in Abdia scriptum est: Haec dicit dominus ad Edom, ecce parvulum dedite in gentibus, contemptibilis tu es valde superbia cordis tui extulit te. Idomei sanguinei sive terreni interpretantur, id est demones sive peccatores, ut in Psalmo legitur: Memorare domine filiorum Edom in die Hierusalem qui dicunt ex inanite ex inanite usque ad fundamentum in ea. Item Idumeus populus est gentium, unde in Deuteronomio scriptum est, Non abhominaberis Idumeum quia frater tuus est, nec Aegypti, quia advenae fuistis in terra eius, qui nati fuerunt ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam domini id est per fidem trinitatis et lavacrum regenerationis. Seir qui hispidus vel irsutus interpretatur, populum Iudeorum significat, unde in cantico Deuteronomii legitur, Dominus de Sina veniat et de Seir ortus est nobis. Amalehc interpretatur lambens, id est diabolus unde legitur in Exodo, in manu abscondita ex pugnat dominus Amalehc a generatione in generationem. Amalechitae interpretantur populus lambens id est peccatores terrae ambi gentes, unde scriptum est in Psalmo: Gebal et Ammon et Amaleht, et alienigenae cum habitantibus Tirum. Filistei, ipsi sunt Palestini quia P litteram sermo Hebreus non habet, sed pro eo O {PHI} Greco utitur, inde Filistei pro Palestinis dicuntur, a civitate utique sua, idem et allofili id est alienigenae, ob hoc quia semper fuerint inimici Israhel et longe ab eorum genere ac societate sint separati. Philistim interpretatur cadentes poculo id est inimici ecclesiae de sua se extollentes scientia, unde legitur in propheta, verum quid mih et uobis Tirus et Sidon et omnis terminus Palestinorum, cito velociter reddam vicissitudinem uobis super caput vestram. Item in bonam partem intelleguntur, unde legitur in Psalmo: Mihi Allofili subditis.

 Chananei appellati de Chanaan filio Cham quorum terram Iudei possederit. Ex cuius origine fuit Emor frater Sichem, a quo Amorrei sunt nuncupati. Chananei interpretatur instabiles sive immobiles, et significant peccatores fundamentum fidei non habentes. Unde legitur in cantico Exodi: Tabuerit omnes inhabitantes Chanaan. Aegyptii ab Aegypto quodam rege uocati sunt. Nam antea aerie dicebantur, interpretantur autem lingua Hebraica Aegyptii affligentes eo quod afflixerit Dei populum priusquam divino auxilio liberarentur. Aegyptii interpretantur affligentes id est impii vel demones ecclesiae fideles obprimentes, unde legitur in Exodo: Affligebant Aegyptii operibus, duris, Armenius ex Tessalia unus de numero ducum Iasonis qui ad Colcos profecti sunt, recollecta multitudine quae a misso rege Iasone passim vagabatur Armeniam condidit gentique, ex suo uocabulo nomen dedit, limen est Persicus qui Scithas ab eis dividet, Scithas cognominatos a quo limite Scithae a quibusdam perhibentur uocati, gens antiquissima semper habita, hi Parthos Bactrianosque feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt.

Massagete ex Scitharum origine sunt, et dicti Massaagetae quasi graves id est fortes Getae. Nam sic Libius argentum grave dicit id est massas. Hi sunt qui inter Scithas atque Albanos septentrionalibus iugis inhabitant. Amazones dictae sunt seu quod simul uiverent sine uiris quasi amaizoin, sive quod adustis dexterioribus mammis essent ne sagittarum iactus impedirentur quasi ameymzoy nudabant enim quam adusserant mammam, hastitianis uni mammas dicit, nam hoc est Amazon quasi anesmazosin, id est sine mamma, has iam non esse, quod earum partim ab hercule partim ab Achille vel Alexandro usque ad internecionem delectae sunt.

In partes Asiaticae Scithiae gentes quae posteros se Iasones credunt, albocrine nascuntur ab assiduis nivibus, et ipsius capilli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani, horum glauca oculis id est picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquam die cernant. Albani autem vicini Amazonibus fuerunt. Vgnos antea Unnos uocatos postremo a rege suo Abares appellatos qui prius in ultima meotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, feras gentes Alexandri claustra cohibente ruperunt, et orientem uiginti annis tenuerunt captivum. Et ab Aegyptiis atque Ethiopibus annuum vectigal exegerunt. Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Grecia profecti, ex his Iasius ad Traciam Dardanus ad Frigiam pervenit, ibique primus regnavit, per quem filius eius Erictionius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. Galatae Galli esse noscuntur qui in auxilium a rege Bithiniae uocati, regnum cum eo parta uictoria diviserunt, sicque deinde Grecis admixti primum Gallo Greci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur. Greci ante Tessali a Tessalo, postea a Greco rege Greci sunt nuncupati, nam Greci proprie Tessali sunt. Laphitas autem gentem Tessaliae fuisse aiunt, circa Penion amnem olim inhabitantem, a Laphita Apollinis filia nuncupatos. Sicionii Greci sunt nuncupati a Sicionio rege, hi primum Agealei uocabantur, a rege Agealeo qui primus Sicioniis imperavit, a quo et Agealea civitas nuncupata est, quae nunc Peloponnensis uocatur a Pelope rege suo, ipsi sunt ab Arcade rege Iovis et Calistae filio dicti.

Danai a Danao rege uocati, idem et Arguivi ab Argo rege cognominati. Postquam autem rex Grecorum apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum et ex eo Argivi appellati sunt, qui etiam ab eis per obitum deus haberi coepit templo et sacrificiis honoratus. Achei qui et Achivi ab Acheo filio Iovis dicit. Pelasgi nominati quia cum velis passim verno tempore advenisse Italiam uisi sunt, ut aves, primo enim eos Varro Italia appulisse commemorat, Greci vero Pelascos, Iovis et Larissae filios perhibent dictos. Mirmidones propter fuerunt Achillis socii, Dolopes Pirri, dicti sunt autem Mirmidones propter astutiam quasi mirmicae id est formicae. Eratostenes autem dicit dictos Mirmidones a Mirmidone duce, Iovis et Eorimosae filio. Cecropi Atheniensium regi successit granus, cuius filia Attis, nomen et regione et genti dedit, et ex ea Attici cognominati qui sunt Athenienses, Ion, uir fortis ex suo nomine eosdem Athenienses uocavit Iones. Macedones a nomine Macionis regis, antea Emaci nuncupati sunt, postea Macedones dicti. Epirotae a Pirro Achillis filio prius Pirridae postea vero Epiro rege ad Italiam transire presumpserit. Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori et nomen et originem ducunt. Sunt autem pars Greciae gentis, ex quibus etiam cognominata est tertia lingua Grecorum quae Dorica appellatur. Lacedemones a Lacedemone Semelae filio dicit. Hi diu perseverantes in bello contra Messenios veriti ne diuturnitate prelii spem prolis amitterent, precepterit ut uirgines eorum cum iuvenibus domi relictis concumberent. Sicque ex promiscuo uirginum concubitu nubentes de incertis parentibus nati ex nota materni pudoris Spartani uocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos quos et Lacedemones manifestum est.

Traces ex filio Iafeth qui uocatus est Tiras et orti et cognominati ut superius dictum est perhibentur. Licet gentiles eos ex moribus, ita dictos ex istiment, quod sint truces, saevissimi enim omnium gentium fuerunt. Unde et multa de eis fabulosa narrantur, quod captivos diis suis litarent. Et humanum sanguinem in ossibus, capitum portare soliti essent, de quibus Virgilius: Heu fuge crudeles terras fugelitus avarum, quasi crudelium et avarorum. Istrorum gens originem ducit a locis qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intra verum Istrum fluvium a uocabulo amnis quo a mari recesserunt appellati sunt. Romani a Romuli nomine nuncupati qui urbem Romam condidit gentique et civitati nomen dedit. Hi ante a Saturno Saturnii, a Latino Latini uocati sunt. Nam Latinus rex Italiae fuit qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui post ea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus, quia semper hasta utebatur quae Sabinorum lingua curis dicitur. Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis et regionibus sunt imposita. Nam ab Italo Itali, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani cognominati sunt, idem et Sicilienses, Tusci Italiae sunt a frequentia sacrorum ut Turis uocata id est apo toy ticciazin. Umbri Italiae gens, sed Gallorum veterum propago, qui Appenninum montem incolunt, de quibus historiae perhibent eo quod tempore a quo saecladis imbribus superfuerint. Et ob hoc Ombrios Grece nominatos. Marsi gens Italiae dicta a comite liberi Marsia, qui usum illis uitium ostendit et ob hoc illi statuam fecerit. Quam postea Romani uictis Marsis tulerunt, Marsos autem Greci Tuscos uocant quasi ophekoic quia multas serpentes habent. et opheic serpens dicatur inlesos autem esse carminum malificus. Inhabitant autem plagam Appennini montis simul cum Umbris.

Gothi a Magog filio Iafeht nominati putantur de similitudine ultimae syllabae quos veteres magis Getas quam Gothos uocaverunt gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus: Hinc dedecus premat inde Getes occurrat Hiberis. Daci autem Gothorum soboles fuerunt, et dictos putant ducos quasi dagos quia de Gothorum. Stirpe creati sunt de quibus ille ibi sacratos proculusque Dacos. Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boum sic uocati creduntur, de quibus quidam qui colit ore medio, vel ille divitis multo bove pilleatus accola ripae. Gipedes pedestri prelio magis quam equestri sunt, usi et ex hac causa ita uocati. Sarinatae patentibus, campis armati in equitabant, priusquam eos lentulus danubio prohiberet, atque inde ob studium armorum armatae nuncupati existimantur.

Lanus fluvius fertur ultra Danubium a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxta Lemannum fluvium Alemanni uocantur. De quibus Lucanus: Deservere cavo tentoria fixa Lemanno. Languebardos vulgo fertur nominasse prolixa barba et numquam tonsa. Vuandalicus amnis ab extremis Galliae erumpens, iuxta quem fluvium inhabitasse et ex eo traxisse nomen Uvandali perhibentur. Germaniae gentes dictae quod sint immania corpora immanesque nationes sevissimis duratae frigoribus, qui mores ex ipso caeli rigore traxerunt ferocis animi et semper indomiti, raptu, venatuque iuventes, horum plurimae gentes variae, armis discolores, habitu linguisque dissone et origine uocabulorum incertae, ut tolerates, amsivari, quaditungri, Marcomanni bruteri, camasi, blangiani, et ubantes, quorum immanitas barbariae etiam in ipsis uocabulis horrorem quendam significat. Svevi pars Garmanorum fuerunt in fine septentrionis, de quibus Lucanus: Fundit ab extremo flavos aquilone Svevos. Quorum fuisse centum pagos et populos, multi prodiderunt, dicti autem Svevi putantur a monte Svevo qui ab ortu initium Germaniae facit cuius loca incoluerunt. Burgundiones quondam a Romanis sub acta interiori Germania per castrorum limitos positi a Tiberio Cesare magnam coluerut gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo uocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plusquam octuaginta milia armatorum prope Reni fluvium insederunt, et nomen gentis obtinuerunt. Saxonum gens in Oceanum litoribus et paludibus, in uiis uirtute atque agilitate habilis, unde et appellata quod sit durum et validissimum genus hominum et prestans caeteris piraticis. Franci a quodam proprio duce uocari putantur, alii eos a feritate morum nuncupatos existimant, sunt enim in illis mores in conditi, naturalis ferocitas animorum. Brittones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod Bruti sint gens intra Oceanum inter fuso mari quasi extra orbem posita, de quibus Virgilius: Toto divisos orbe Britannos. Scotti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod a culeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate adnotentur.

Galli a candore corporis nuncupati sunt. Gala enim Grece lac dicitur. Unde et Sibilla sic eos appellat, cum ait de eis } tunc lactea colla auro innectuntur. Secundum diversitatem enim caeli et facies hominum et colores et corporum quantitates, et animorum diversitates existunt. Inde Romanos graves, Grecos leves, Afros versipelles Gallos natura feroces acriores ingenio pervidemus, quod natura climatum facit. Galli autem senones, antiquitus Lenones dicebantur, quod liberum hospitio recepissent. Postea z in s litteram commutata est. Vacca oppidum fuit iuxta Pirineum a quo sunt cognominati Vaccei. De quibus creditur dixisse poeta, Lateque Vagantes Vaccei, hi Pirinei iugis per amplam montis habitant solitudinem, idem et Vascones quasi Vaccones, c in s litteram demutata, quos Gneus Pompeius e domita Hispania ad triumphum venire festinans de Pirinei iugis deposuit et in unum oppidum congregavit, unde et convenarum urbs nomen accepit Hispani, ab Ibero amne primum Hiberi postea ab Hispalo Spani congominati sunt. Galleti a candore dicti, unde et Galli, reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Grecam sibi originem asserunt, unde et naturali ingenio callent, siquidem per finem Troiani belli Teucrum morte mediacis fratris in uisum patre tela moni dum non reciperetur in regnum Ciprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salominam condidisse, inde ad Galleciam profectus expositis sedibus ex loco genti nomen dedisse. Astures gens Hispaniae uocati eo quod circa Isturam flumen septimontibus silvisque crebris inhabitent. Cantabrigens Ispaniae a uocabulo urbis et Iberi amnis cui insideunt. Appellati horum animos pertinax et magis ad latrocimandum et ad bellandum vel ad perpediendum verba semper parati. Celtiberi ex Gallis celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero ubi consederunt et excelsis qui Celtici dicebantur mixto utroque uocabulo Celtiberi nuncupati sunt.

Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae qui uocabatur Afer, qui dicitur duxisse adversus Libiam exercitum, et ibi uictis hostibus consedisse, eiusque posteros ex nomine Atavi et Afros et Africam nuncupasse. Peni autem Cartaginenses sunt a Fenicibus nuncupati qui cum Didone profecti sunt. Tyrios vero a Tyria urbe Fenicum nominatos de qua profecti sunt et in Africae litus venerunt. Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis navibus, conscendentes loca Sirtium in Libia occupaverunt, et quia ex Getis venerant derivato nomine Getuli cognominati sunt, unde et opinio est apud Gothos, ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi uocare. Africam autem initio habuere Libies deinde Afri. Post haec Getuli, postremum Mauri et Numides. Mauri et Numide, ut Afri putant sic sumpserunt et exordium et uocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus eius compositus ex variis gentibus amisso duce passim sibi sedes querebant, et ex eo numero medi Persi et Armeni, navibus in Africam trasvecti proxima mariloca occupaverunt. Sed Persae dum materiam in agris pro construendis domiciliis non invenirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros et diversas solitudines vagabantur et a pabulationibus vagabundis semetipsos propria lingua Numides appellaverunt, id est sine oppido vagos et errantes. Medi autem cum Libiis se miscuerunt qui proximam Hispaniam inhabitabant, quorum nomen paulatim Libies corrupere barbara lingua Mauros propter Medos appellantes, licet Mauri ob colorem a Grecis uocentur, Greci enim nigrum mauron uocant, aestifero quippe calore afflati speciem a tricoloris ducunt. Massilia civitas Africae est non longe ab Athlante et ortis Hesperidum a qua civitate Massili uocati sunt, quos nos corrupite Massulas uocamus. De quibus Virgilius: Hic mihi Massiliae gentis monstrata sacerdos. Gaulalum gentes sunt a meridie usque oceanum Hesperium per vagantes, his nomen Gauloen insula dedit, quae est iuxta Aethipiam ubi nec serpens nascitur neque uivit. Garamantes populi Africae prope Cirenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama condidit oppidum, sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Virgilius extremi Garamantes, extremi autem quia saevi et a consortio humanitatis remoti. Hesperii veri sunt qui circa Hispaniam commorantur, nam Hispania Hesperia dicitur. Ethiopes dicti a filio Cham qui uocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Ethiops interpretatur. Hi quondam ab Indo flumine consurgentes iuxta Egyptum inter Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis vicinitate insederunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes, et Indi. Hesperi sunt occidentis, Garamantes Tripolis, Indi orientis. Aethiopes interpretantur tenebrae vel caligo, id est impii, quibus diabolus velut tenebris circum septus incedit. Trogoditae gens Aethiopum ideo nuncupati sunt, quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedum assequantur. Pan figii, et hi in Ethiopia sunt, quibus esca est quicquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia unde et appellati Ictiofagi quod venando in mari valeant et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander magnus piscibus vesci prohibuit.

Antropofagi gens asperrima sub regione Siricum sita, qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo Antropofagi nominantur. Itaque sicut his ita et ceteris gentibus per saecula aut a regibus aut a locis aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis immutata uocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat. Iam vero hi qui Antipode dicuntur eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, vel quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia nulla ratione credendum est quia nec soliditas patitur nec centrum terrae, sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae quasi raciocinando coniectant. Titanas autem quosdam in Grecia ferunt fuisse robustos et excellentes uiribus, populos quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos unde Titanes dicti sunt, id est ab ultione qui quasi ulciscendae matris terrae causa in deos armati, existerent quos fabulae a Iove bello fuisse superatos atque extinctos fingunt propter quod e caelo iactis fulminibus interierunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL