Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De civibus.

De imperiis militiaeque uocabulis ex parte dictum est, deinceps civium nomina summatim subiungimus. Cives uocati quod in unum coeuntes uivant, ut uita communis et ornatior fiat et tutior. Cives autem mistice in bonam partem pununtur, ut est illud in apostolo: Vos autem estis cives sanctorum et domestici dei. Item in malam partem quando ad Babiloniam spiritalem hoc est in partem diaboli deputantur. Domus unius familiae habitaculum est sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani, est autem domus genus, unde in Psalmo scriptum est: Domus Israhel benedicite dominum, domus Aaron benedicite dominum, domus Levi benedicte dominum qui timetis dominum, benedicite dominum. Postquam gentilium simulacra derisit, in tertio ingressu laudes dominicas sanctorum dicit ore celebrandas, sed in his duobus versibus per officia diversa discurrens admonet, ut vero domino laus fidelium debeat personare. In Israel omnis ponitur iustus qui divina contemplatione gratulatur quos per ea numerat specialiter. In Aaron enim sacerdotes, in Levi reliqui ministri, ad postremum qui domino in qualibet probabili conversatione famulantur sic omnis populus per diversas partes devotus dominum laudare precipitur.

Genus a gignendo et pro generando dictum aut a definitione certorum pregnatorum nationes que propriis cognationibus terminate gentes appellantur. Populus humane multitudinis iuris consensu concordi communicione sociatus. Populus autem in eo distat a plebibus, quia populus universi cives sunt connumeratis senioribus. Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis, populus ergo tota civitas est. Vulgus vero plebs est, plebs autem dicta a pluritate. Maior est enim numerus iuniorum quam seniorum, populus vero ZOYXHAMOIC dicitur id est cita CPOAGIC, unde et populus dictus est, Grece autem populus, laos, dicitur a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo quasi quisque quo vult. Populi autem nomine in scripturis sacris aut gentem Iudeorum significat unius dei cultu mancipatam, et legis dei praeceptis institutam, vel etiam Christianum populum qui magis deo devotus esse dinoscitur, unde in Psalmo scriptum est: Scitote quod dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos, nos autem populus eius et oves pascuae eius. Nam quam ius nativitatis nostrae ministerium prebeat carnalis operatio, tamen ille in hunc mundum nos probatur adducere qui cuncta fecit ad existentiam pervenire. Sequitur, nos autem populus eius et oves pascue eius. Venit ad populum fidelem per comparatione pulcherrimas, quid sit ostendens oves quia simplices sunt, et ipse earum pastor est verus. Pascuae eius id est divinarum scripturarum copiosa et dulcis epulatio. Ipsa sunt enim pascua quibus fidelis anima saginatur et ad futurae beatitudinis amena perducitur.

Tribus dicuntur tamquam curiae, et congregationes distinctae populorum, et uocate tribus quod in principio Romani trifarie fuerint a Romulo dispertiti, in senatoribus militibus, et plebibus, quam tantum tribus nunc multiplicate nunc pristinum retinent. Tribus similiter mistice significant aut XII tribus Israhelitici generis, aut conventicula sanctorum in ecclesia. Nam cum de Hierusalem mystica propheta commemoraret addidit, illic enim ascenderunt tribus tribus domini testimonium Israhel ad confitendum nomini tuo domine. Dicendo illuc significat civitatem Hierusalem quam superius dixit, cuius participatio eius in idipsum, et ut celestem esse cognosceres addidit, ascenderunt, ad quam beati semper ascendunt quoniam iugi exercitatione proficiunt. Subiunxit tribus, in quibus erat Israheliticus populus distributus, sic enim illi genti ad numerum filiorum Iacob duodecim tribus fuerunt sicut Romano populo xxxv curiae. In istis ergo tribubus significat sanctos qui dominum salvatorem esse deum confessi sunt. Nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit tribus domini, quae utique tribus esse poterant nisi ea pura mente credidissent. Alias enim tribus constat fuisse diaboli quae ex Christo maluerunt impia uoluntate separari quibus ipse in evangelio dixit, uos a patre diabolo estis. Verum quales essent istae tribus domini breviter indicavit, testimonium Israhel, id est qui testimonium prebeant sanctitate.

Censores apud veteres Romanos erant, est enim nomen censoris dignitas iudicialis. Censere enim iudicare est. Item censores sunt patrimoniorum iudices a censu aeris appellati. Iudices dicti quasi ius dicentes populo, sive quod iure disceptent. Iure enim disputare est, iuste iudciare, non est autem iudex si non est in eo iustitia. Leguntur enim in scripturis sacris iniqui pro censoribus aequitatis positi. Similiter et iudices iniqui qui iniquitatem in iudicando magis secuti sunt quam aequitatem, cuius rei exempla inveniuntur plurima.

Senatui nomen aetas dedit quod seniores essent. Alii a sidendo dictos accipiunt senatores, ipsi enim agendi facultatem dabunt. Senatus consultus, a consulendo et tractando est dictus, quod sic fit ut consuleat et nocere non possit. Patres autem ut Salustius dicit a curae similitudine uocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rem publicam alebant. Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit atque inde patres conscripti uocati.

Municipes sunt in eodem municipio nati, officio munerum dicti eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt, unde et immunes dicuntur qui nullum gerunt officium. Municipales originales cives et in loco officium gerentes. Legitur etiam in scripturis, municipatus sanctorum esse in celis, quia ibi munera capiunt sempiterna. Privati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium, et dicti privati quod sint ab officiis curiae absoluti.

Mercennarii sunt qui serviunt accepta mercede. Idem et barones Greco nomine quod sint fortes in laboribus. Mercennarii mystice illos significant qui serviunt domino non pro amore divino tantum, sed pro temporali retributione, de quibus scriptus est in evangelio quod profugus filius penitendo dixerit. Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo. Et alibi ipsa veritas ait: Mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae uidet lupum venientem et dimittit oves et fugit. Publicani appellantur conductores vectigalium fisci, vel rerum publicarum, sive quia vectigalia publica exigunt,vel qui per negocia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. Hi etiam in evangelio cum peccatoribus simul leguntur venisse ad salvatorem, quia qui publica negocia in terrenis actibus exercent difficile peccatorum sarcina carent. sed cum per penitentiam ad dominum veraciter convertuntur, ex peccatoribus iusti fiunt. Vilicus propriae uillae gubernator est, unde et avilla uilicus nomen accepit. Interdum autem uilicus non solum gubernationem uillae sed dispensationem universae domus tullio interpretante significat, quod est universarum possessionum et uillarum dispensator. Vilicus ergo in evangelica parabola comparatur ille qui in terrenis negociis sereum facit, sed per elemosinam se absolvere certat. Unde scriptum est, quod uilicus accusatus apud dominum suum quasi dissipasset bona ipsius per peccuniam dimissam conservis suis provideret sibi in futurum. Unde ipse dominus explicita parabola discipulis suis ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis ut cum de feceritis recipiant uos in aeterna tabernacula.

Actores idem et curatores ab agendo et curando uocati, procuratores vero eo quod vice curatoris funguntur quasi praecuratores, sicut proconsul pro consule. Mistice autem procuratores sive tutores, et actores possunt prophetae accipi, quorum verbis cottidie in adventu salvatoris erudiebamur. Unde apostolus sub exemplo ait, quanto tempore heres parvulus est nihil differt a servo cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Recte hi sub tutoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris nec dum meruerunt spiritum libertatis et ad optionis accipere. Aetas enim infantiae ad peccata formidat. Pedagogum metuit, non confidit se esse liberam, licet per naturam domina sit, et secundum utramque intellegentiam quam tutores et actores vel prophetas vel angelos diximus. Parvulus iste tam diu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum perfecti uiri tempus impleverit. Legitimum autem tempus sicut Romanis legibus viginti quinque annorum spacio terminatur. Ita ad humani generis perfectionem Christi reputatur adventus, statim ut ille venerit et omnes in uirum perfectum creverimus, pedagogus a nobis tutor que discedunt, tunc auctoritate domini, et hereditatis possessione perfruimur. Hi quae prius nati quodammodo putabamur alieni.

Coloni sunt cultores advenae, dicti a cultura agri. Sunt enim ali unde venientes, atque alienum vendentes agrum locatum ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam, sub domino possessoris, pro eo quod his locatus est fundus. Coloni autem quattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris privati. In quilini uocati quasi incolentes aliena, non enim habent propriam sedem sed in terra aliena inhabitant. Differt autem inter inquilinum et advenam. In quilini enim sunt qui emigrant et non perpetuo permanent. Advenae autem vel incolae adventicii perhibentur sed permanentes, et inde incolae quia iam habitatores sunt ab incolendo. Advenae enim sunt sancti qui de errore mundano translati, ad sanctam aecclesiam transmigrant. De quibus propheta ait: Dominus custodit pupillum et advenam, id est qui de Babilonia civitate diaboli, ad Hierusalem civitatem domini salvatoris advenerit. Hunc custodit, si tamen in electorum habitatione permanserit.

Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati ubi inhabitant. Incola autem, non indigenam sed advenam indicat. Peregrini eo quod ignorantur eorum parentes a quibus orti existunt, sunt enim de longinqua regione. Legitur enim ita in Psalmo: Ne sileas a me quoniam incola ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. Incola vero dicitur, qui terram colit ad tempus superveniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit, quod omni sancto evenit, qui in divina civitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captivos. Sed quando nos misericordia eius suscipit, incolae sumus, quoniam illuc advenimus, id est de Balonia ad Hierusalem ipso attrahente transponimur. Ideo enim apud te ut non in diaboli sed in domini civitate incolam eum fuisse sentires, subiunxit, et peregrinus, peregrinus dicitur quia incipit esse ubi non erat. Peregrinus enim dicitur quasi pergens longius. Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam dicit, sicut omnes patres mei.

Urbani uocabantur qui Rome habitabunt, qui vero in caeteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma, caetera oppida. Famuli ex propria familia servorum exorti. Servi autem uocabulum inde traxerunt, quia hi qui iure belli possint a uictoribus occidi conservantur, servi fiebant, servi uidelicet a servando uocati. Servus mystice Christus in abiectione carnis, sicut in Esaia de eo dicitur. Ecce servus meus suscipiam eum. Item servus doctor fidelis in ecclesia, ut in evangelio legitur: Quis putas est fidelis servus et prudens. Et in aliam partem de pravo doctore, ubi et supra. Quod si dixerit ille servus malus in corde suo et reliqua. Servus est, homo peccator, ut in Salomone: Servus verbis non corrigitur, quia quod dicis intellegit, et respondere dedignatur. Item servi sancti sunt, ut in Iohel: Sed et super servos meos et ancillas meas effundam de spiritu meo. Famuli autem sive servi, et in bonam et in malam partem ut diximus accipi possunt, quia servi iustitiae dicuntur. Servi peccati, scriptura teste quae ait: Cui quis servit, eius servus addictus es. Et apostolus: Liberati inquit a servitute peccati, servi facti estis iustitiae, similiter et ancillae. Ancillae a sustentaculo uocatae, ancon, enim Grece cubitus dicitur. Unde et anconen dicimus. Ancillae enim dei iuxta allegoriam animae sunt sanctae, quae prompta devotione eius deserviunt uoluntati. Unde Psalmista ait: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae, in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad dominum domini nostrum donec misereatur nobis. Item ancillae apostoli, propter carnis infirmitatem, sicut pro diabolo dicitur, et alligabis eum ancillis tuis. Rursum ancillae animae peccatorum sunt, ut in Naum: Miles captivus adductus est, et ancillae eius minabantur gementes.

Pauper Christus est, sive populus fidelis ut in apostolo: Propter nos pauper factus est, cum esset dives. Et in Psalmo: Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum, pauperes sancti qui humiles spiritu sunt, ut in evangelio: Beati pauperes spiritu: Et in Psalmo: Non sprevit neque dispexit pretes pauperum. Aliter pauperes, divites saeculi huius uirtutibus vacui. Ut est illud in Apocalipsi, dicis quia dives sum et ditatus. Et nescis quia tu es pauper et mendicus. Inops populus gentium humilis. Ut in Psalmo: Suscitans a torra inopem. Et alibi: Eripiens inopem de manu fortioris, hoc est, de potestate diaboli.

Mancipium est quicquid manu capi aut subdi potest, ut homo, equus, ovus. Haec enim animalia statim ut nata sunt mancipium esse putantur. Nam et ea quae in bestiarum numero sunt tunc uidentur mancipium esse, quando capi sive domari coeperint. Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem,non in facto sicut liberti. Unde et eos Grece eugenes uocant quod sint boni generis. Libertus autem uocatus quasi liberatus, erat enim prius iugo servitutis addictus. Libertorum filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc vero libertinus aut a liberto factus, aut possessus. Liberti enim spiritaliter illi dicuntur, qui Christiana libertate bene utuntur. Unde apostolos ait: Qui enim in domino uocatus est servus, libertus est domini. Similiter qui liber uocatus est, servus est Christi. Hic enim omnino servus est qui in prudenter agit, sicut et veteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt, imprudentes autem omnes servos. Unde Salomon: Servo inquit sapienti liberi servient. Hic ergo qui credit, ac si servus sit ad tempus, quia rem facit prudentem ut credat in Christum, libertus fit domini. Si ergo peccata servos faciunt, sicut Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus est servus. Cum accipit remissionem peccatorum libertus efficitur. Similiter inquit qui liber uocatus est, servus est Christi, profectus est ex libero servus fieri Christi. Liber enim erat a deo quod maximum crimen est, ideo amissa a mara et contraria libertate, conditionem sortitus est quae prodesset sicut dicit dominus. Tollite iugum meum super uos quia suave est, et onus meum leve est.

Manumissus dicitur, quasi manu emissus. Apud veteres enim quotiens manu mittebant alapa percussos circumagebant, unde et manumissi dicti, eo quod manu mitterentur. Cives Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti. Dicti autem cives Romani quia testamento liberi effecti in numerum civium Romanorum rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari. Caeteris autem libertis prohibebatur ne vel in urbe Roma vel infra septimum ab urbe milarium commanerent, licet legamus paulum apostolum necessitate compulsum propter sedicionem exortam civem Romanum se appellasse, tamen multo gloriosius est quod se cum ceteris fidelibus, civem caelestis Hierusalem nuncupavit, unde ad Ephesios scribens ait. Ergo iam non estis hospites et advene sed estis cives sanctorum et domestici dei super edificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super novum et vetus testamentum collocati, quae enim apostoli predicaverunt, prophetae futura dixerunt, hoc est non solum nos sed et caelestes potestates pariter fieri habitaculum dei in spiritu sancto. Heredis nomen imposuit census aeris, solvit enim tributum auctoris. In hoc enim uocabulo prima successio est hereditatis et generis, ut sunt filii et nepotes pro heres qui loco heredis fungitur quasi pro herede. Est enim aut institutus aut substitutus. Heredes autem mistice sancti dei possunt intellegi, et qui caelestis patriae possessores futuri sunt, unde apostolus ad Romanos scribens ait: Ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro quod sumus filii dei. Si autem filii et heredes, heredes quidem dei coheredes autem Christi. Ut ergo promptos nos ad oboediendum deo patri faceret. Haec spe exortatur dicens: Dei nos futuro heredes, coheredes autem Christi, ut quia magna spes premii est, tanto magis in dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum. Quid sit autem coheredem esse filii dei, ab apostolo Iohanne docemus, inter caetera enim ait: Scimus quam cum apparuerit similes ei erimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL