Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XVII

I. De pulveribus et glebis terra.

Pulvis dictus quod uiventi pellatur. Tolliter enim eius faltu nec resistit, nec stare novit sicut ait propheta tamquam pulvis quem proicit ventus a faciae terrae. Limus uocatur quod lenis sit. Coenum est uorago luti. Cinis ex incendio dicitur, ab eo enim fit favilla quod pignem effecta sit. Nam fons ignis est. Gleba quod sit globus pulveris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur, terra autem ligata gleba est soluta pulvis, lutum uxatum quidam per antifrasin putant quod non sit lotum, hoc est mundum. Nam omne lutum inmundum est. Volutabra appellata quod ibi porti uolutentur, uligo sordes lunae vel aquae sunt. Pulvis significat corruptionem humane nature vel levitatem humane mentis ut est illud in Psalmis quod de peccatore scriptum est. Et erit tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae, pulvis enim ut supra diximus est resolutio terrae. Et quia homo terrenus quando inflatur seductorio vento superbiae de soliditate terrae uiventium quasi pulvis abicitur, quia sua levitate adfirmamentum mandatorum se tenere non potuit. Limus autem terrenam materiam humani corporis significat, ut est illud: Formavit igitur hominem deus de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum uitae. Et factus est homo in animam uiventem, cum ei substantiam animae ac spiritus, in qua uiveret creavit, aliter limia caenum et sordes exprimit uitiorum in quibus pollutuo homo. Similiter et lutum duplicem significationem habet, hoc est carnis humane et pollutionem uitiorum. Unde dominus legitur in evangelio lutum ex puto fecisse, et ceci nati oculos aperuisse. Expuit enim in terram et fecit de saliva lutum, quia verbum caro factum fide. Incarnationis eius imbi ut genus humanum quod cecum erat a nativitate, hoc est ab origine primi hominis, et sic ad piscinam Siloae, hoc est ad baptismi sacramentum illud misit, e contrario vero lutum ponitur quando sordes significat uitiorum. Unde est illud beati Petri apostoli de peccatoribus ait: Contigit enim eis illud veri proverbium, canis reversus ad suum uomitum. Et sus lota in uolutabro luti. Argilla ab argis uocata apud quos primum ex ea vasa confecti sunt, et significat sanctam scripturam. Unde legitur in libro Regum quod omnia vasa quae fecit iram Salomoni in domo domini de auricalco erant, in regione Iordanis, fusa sunt, fudit ea rex in argillosa terra apte in regione Iordanis, fusa sunt vasa domus domini in quo uidelicet flumine dominus noster baptizari dignatus est, eiusque tinctus undis aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum convertit. Argillosa autem terra de qua facte sunt forme ad fundenda vasa domini, quae melius quam scriptura sacra, de qua regulam bene uivendi accipimus, valet intellegi, quasi enim argilla ignibus durata formam vasis domini quanta et qualia fieri debeant exhibet, cum nobis scriptura regulam iustitiae quam sequamur ostendit. Sanctorumque nobis exempla qui in igne tribulationum invincibiles perseverarunt in omnibus sequenda premonstrat. Creta ab insula Cretam ubi melior est nomen traxit. Creta imolia candida est a Cimea Italie insula dicta, quarum altera vestimentorum pretiosos colores emolliet contristatus sulphure, quodam nitore exhalarat. Altera gemmis nitorem prestat. Creta argentaria et ipsa candida appellata, eo quod nitorem argento reddat. Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis medicamentis et vasculis necessaria. Sulfur uocatum quia igne accenditur. Ur enim ignis est. Nam uis eius et aquis serventibus sentitur. Neque aliares facilius accenditur. Nascitur in insulis Eolus inter Siliciam et taliam quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum, huius genera quattuor, unum quod foditur translucetque et uiret quo solo, ex omnibus generibus medici utuntur. alterum quod appellant glebam usibus tantum fullorum familiare, tertium liquor est usus eius ad lanas sulfindas quo candorem mollitiemque prestet. Quartum ad licinia maxime conficienda aptum sulfuris tanta uis est ut morbos comitiales deprehendat nidore suo inpositus. Ignibus ardescens in calice uini prunaque subdita circumferens ex ardescentibus animis repercusso pallorum dirum velud defunctorum effundit. Quid in sulphure, nisi foetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur. Cum ergo habitantium Sodom Israel, Gomorra carnis scelera punire dominus decrevisset. In ipsa qualitate ultionis innotuit maculam criminis, sulfur quippe foetorem habet, ignis ardorem qui itaque ad perversa desideria ex carnis foetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent. Et igne, quatinus ex uista poena discerent ex iniusto desiderio quid fecissent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL