Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De lapidibus vulgaribus.

Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus quod ledat pedem. Lapis mellis est et sparsus saxa herent et a montibus exciduntur. Petra Grecum est. Silex est durus, lapis eo quod exiliat ignis ab eo dictus, scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus, sive a tegimento navium a poto. Lapis vel petra multiplicem significationem habet aliquando enim significat Christum propter firmitatem fidei, atque soliditatem veritatis, ut est illud in Psalmo: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, a domino factus est. Et est mirabilis in oculis nostris. Et apostolus: Bibebant inquit de spiritali, consequente eos petra. Petra autem erat Christus. Aliquando vero lapidis nomine significantur apostoli, aut sancti uiri, sive ipsa opera uirtutum, unde scriptum est in Apocalypsi: Fundamentum muri civitatis, omnia lapide praecioso ornata. Et in Psalmo de sanctis scriptum est: Beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius, et terrae eius miserebuntur. Et alibi, lapides inquit sancti uolvuntur super terram. Item lapides aliquando significant ordinem praepositorum in ecclesia, de quibus Hieremias: Dispersi sunt inquit lapides sanctuarii. In capite omnium platearum, id est in latarum spatiosarumque viarumque ducunt ad perditionem. Aliquando populum Iudaeorum, de quibus in propheta dicitur: Tollite lapides de via et redigite in acervos. Similiter autem lapides significant duritiam cordis gentilium de quibus dominus ait: Potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abraae. Significat autem et petrosa terra sterilitatem cordium reproborum, unde in evangelio scriptum est: Quod semen illud quod in terram petrosam cecidit radicem non haberet. Quia reproborum corda oportunum fructum offerre non possunt, et quod ad tempus credunt. Et in tempore temptationis aestatu iustitiae recedunt. Item de duritia diaboli in libro Iob scriptum est: Cor eius indurabitur tamquam lapis, quia nulla umquam conversionis paenitentia mollitur. Gipsus cognatus calci est, et est Greca nomen. Plura eius genera. Omnium autem optimum de lapide speculari est, enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. Calcis uiva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem. Unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura enim eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit aquis incenditur. Quibus solet ignis extingui, oleo extinguitur. Quo solet ignis incendi. Usus eius structuris fabrico necessarius. Nam lapis lapidi non potest adherere fortius, nisi calce coniunctus. Calx e lapide albo et duro melior quod significare potest glutinum caritatis, quo copulantur invicem electi pertinentes ad spiritale aedificium dei, quia candore uirtutum nitent, et pulchritudinem bonarum operum in se ostendunt. Arena ab ariditate dicta. Non autem adherendo in fabricis ut quidam uolunt huius probatio est si manu inpressa stridet. Aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. Arena autem mystice significat instabilitatem hominum terrenorum vel infertilitatem Iudaici populi, qui terrenis concupiscentus inhiantes spiritales fructus gignere neglexerunt, de quibus scriptum est: Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur, et in evangelio legitur: Virum sapientem aedificare domum suam super petram, stultum aero super arenam fundamentum, quod apostolus Paulus architectus posuit. Unum est dominus noster Iesus Christus, super hoc fundamentum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum aedificatur, Christi ecclesia, super arenam vero quae fluida est, et coaugmentari non potest nec in unam copulam redigi omnis omnes hereticorum sermo, qui ad hoc aedificatur ut corruat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL