Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De lapidibus insignioribus.

Magnes lapis Indicus ab inventore uocatus. Fuit autem in India primum repertus, clavis crepedarum baculique cuspide herens. Cum armenta idem magnes pasceret, postea et passim inventus est. In colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum. Nam adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat alorum. Unde et eum vulgus ferrum uivum appellat. Gagates lapis primum inventus est in Sicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus. Unde et nominatur, licet in Britannia sit plurimus, est autem niger planus lenis sed ardens, igni admotus fictilia ex eo scripta non delentur. Incensus serpentes fugat doemonia eos, prodit uirginitatem depraehendit, mirumque accenditur aqua, oleo restinguitur. Abeston Arcadiae lapis ferrei coloris ab igne nomen sortitur, eo quod accensus semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana oblita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse veneris fanum ibique candelabrum et in eo lucernam sub divo, sic ardentem ut eam nulla tempestas, nullus ymber extingueret. Selinitis qui Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere, atque deficere aiunt gignitur in Persida.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL