Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Marmor sermo Grecus est a uiriditate uocatus. Et quamvis postea et alii colores inveniantur. Nomen tamen pristinum a uiriditate retinuerunt. Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia erupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt, et praeciossimi generis sicut Lacedemonium uiridius cunctis repertum prius apud Lacedemonios, unde et uocabulum traxit. Prius candoris eximii ligdinus cognomenio, hic apud Paron insulam nascitur. Unde et parius nuncupatus, magnitudo eius qua lances craterasque non excedat unguentis et ipse aptus. Parius enim marmor coloris candidi est, et significat munditiam electorum. Unde in templo Salomonis ex ipso lapide legitur, parietes templi aedificatos esse. Quod significat ex munda sanctorum uita et conversatione probatissima sanctam ecclesiam aedificatam esse. Alabastris lapis candidus inter distinctus variis coloribus, ex quo evangelicae illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad vasa ungentaria quoniam optime servare ea incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascam Syriae, ceteris candidior probatissimus vero in India. Alabastrum mystice potest significare sanctam scripturam, quae continet ungventum pretiosum, hoc est scientiam spiritalem, quae odore suo totum mundum replet. Unde legitur in evangelio: Mulier habens alabastrum unguenti preciosi, effudisse ipsud ungventum super caput Iesu recumbentis. Quod significat ecclesiam divinitatem Christi predicare in toto mundo. Unxit et ipsa mulier pedes domini ex eodem unguento, quia illam eius naturam quia terram contingere, hoc est inter homines conversari dignatus est pia preadicatione commendat ac devotis veneratur obsequiis.