Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ebur a barro id est elefanto dictum, Oratius quid tibi uis mulier nigris dignissima barris. Significat autem ebur pudicitiae contnentiam. Unde scriptum est in Psalmo de ecclesia: Mirra et gutta et casia a vestimentis eius, a domibus eburneis et cetera. Dicti enim propheta: Unde veniat sponsae gloriossima pulcritudo quae ad domini dexteram locata consistit, id est a domibus eburneis, quod significat palatia quae e copioso ebore vestiuntur. Sedebur non ad solas divitias intellegamus aptatum, sed quoniam elephans cuius haec ossa sunt nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupediaet sensu plurimum valet et temperanter miscetur faeminae suae et coniuge secunda non utitur. Hoc pudicis feminis decenter aptatum est, quia ille in dombius eburneis mansisse noscuntur, quae per castitatem Christi domini precepta secute sunt. Hanc enim translationem probaverunt doctissimi patres Augustinus atque Hieronimus.