Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. De margaretis.

Margareta prima candidarum gemmarum, quam inde margaretum aiunt, uocatam quod in conculis maris, hoc genus lapidum inveniatur. Inest enim in carne cocleae calculus natus sicut sicut in cerebro piscis lapillus, gignitur autem de caelesti rore, quem certo commit tempore cocleae harant, ex quibus margaretis quidam uniones uocantur. Aptum nomen habentes quod tantum unius numquam duo, vel plures simul repperiantur, quam qave flavescunt, illas enim aut inventus, aut matutini roris conceptio reddet candidas, has senectus, vel vespertinas aer gignit obscuras.

Margaretum mystice significat evangelicam doctrinam, sive spem regni caelorum, vel caritatem et dulcedinem caelestis uitae. Unde legitur in evangelia parabola de homine querenti bonas margaretas, quod inventa una pretiosa margareta abierit et vendiderit omnia quae habuerit, et emerit agrum illum. Quia qui caelestis uitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfectae cognoverit ea quae in terris amaverit, libeter cuncta derelinquit. In comparatione eius uilescunt omnia, deserit habita, coingregata dispergit. In ardescit in caelestibus animus, nel in terrenis libet, de forme conspicitur, quicquid de terrena placebat speciae quia sola praetiosae margarete caritas fulget in mente.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL