Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. De vitro.

Vitrum dictum quod uisui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quicquid intrinsecus continetur absconditur. In uitro vero quilibet liquor, vel species qualis est interius, talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet, cuius origo haec fuit in parte Syriae quae Phoenicis uocatur finitima Iudae circa radicem montis Carmeli palus est, ex qua nascitur belus annis quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ytholomaidem, cuius arenae decurrente fluctu a sordibus eluuntur. Hinc sama est pulsa nave mercatoprum nitri cum sparsim prolitus epulas pararent nec essent pro attollendis vasis lapides, glebas nitrinam subdiderunt. Quibus accensis permixta arena litoris translucentes novi liquoris fluxisse rivos et hanc fuisse originem uitri.

Mox ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis mixturis. Hanc artem studuit, levibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto Cypro ac nitro continuisque fornacibus, ut aes liquatur, masseque fiant, postea ex massis rursus funditur in officnis et aliud flatu figuratur. Aliud turno teritur, aliud argenti modo celazur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos saphirosque, et uirides imitetur, et onices vel aliarum gemmarum colores, neque est alia speculis aptius. Maximus tamen bonor incandido uitrom, proximaque in christalli similitudine. Unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit, uitrum olim fiebat et in Italia,e per Gallus et Hispaniam harena alba mollissima pila, molaque terebatur.

Vitrum autem quod baptismatis sacramentum significat, in qu abluimus abomini sorde peccatorum et purificati spiritus restituimur, iam superius dictum est. Unde in Apocalipsi ita scriptum est, de structura civitatis supernae ipsa vero civitas aurum mundum similis uitro mundo, ecclesia in auro figuratur quae in candelabris aureis, et fialis. Propter sapientiae cultum saepe compta describitur. Vitrum autem ad fidem veri retulit, quia quod foris uidetur, hoc est et intus, et nihil simulatum est. Et non perspicium hi sanetis ecclesiae. Potest et ad illud tempus referri quo sibi invicem cogitationes in alter utrum perspicaciter declarantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL