Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De auro.

Aurum ab aura dictum, id est a splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Virgilius: discolor inde auri perramos aura refulsit. Hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plusfulgeat lece alia repercussus, hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit. Aurum splendore sapientiae vel intellectum spiritalem sacrarum scripturarum, vel caritatis eminentiam significare potest. Ut est illud in Psalmo: Adstiti regina a dextris tuis, in vestitu de aurato, id est supra uirtutes alias. Gratia caritatis apparuit, quia omnia eius fulgor excellit et sapientiae lumen splendidissimum est, quod maxime in scripturarum meditatione percipietur.

Obrizum aurem dictumque obradiet splendore. Est enim coloris obtimi quod Hebrei ofat, Greci carron uocant. De auro autem obrizo in Iob ubi de sapientia divina scriptura commemorat, ita legitur: Non dabitur aurum obrizum pro ea. Quid namque per aurum obrizum nisi sancti angeli designantur, qui recte et aurum uocantur, et obrizum aurum quia fulgent claritate iustitiae, obrizum quia nullum habuerunt umquam contagium culpae. Homines vero iusti quamdiu in hac carne corruptibili mortaliter uivant, aurum quidem esse possunt, obrizum quidem omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur adgravat animam, et deprimit terrena in habitatio sensum multa cogitantem. Nam quamvis in hac uita ex magna iustitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum pecatorum sordibus carent. Item in eodem libro legitur, Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi fiducia mea. Quid in hoc loco aurum accipimus, nisi preclari intellectus ingenium. Quid obrizum, nisi mentem, quae dum igne amoris excoquitur, semper, in se servat claritatem pulchritudinis, cottidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem veterescere. Quae studet per desiderium semper inchoare. Sancti autem uiri robor suum, aurum non deputant, quia quantolibet ingenio fulgeant. Nihil se esse ex suis uiribus pensant. Et cum sentrie omnia valenter possint. Prius intellegere semetipsos cupiunt. Quatenus lumen ingenii more solis. Prius inlustret locum in quo oritur, et postmodum caetera, ad quae procedendo dilatetur. Ne si intendendo cognoscenis aliis semetipsos nesciant, ibi solis radius ubi oritur tenebrescet. Item in auro deus intellegitur sicut in Canticis canticorum pro Christo dicitur: Caput autem eius aurum obtimum. In apostolo, cpaut autem Christi deus. Aurum spiritalis est sensus in scriptura divina ut in Psalmo posteriora dorsi eius in uirore auri. Aurum sancti de quo in Iob legitur, Ab aquilone aurum venit, id est a populo gentium credentes in Christo. Et in Psalmo: Vivit et dabitur ei de auro Arabiae. Aurum sapientia, sicut in Exodo: In ornamento sacerdotis hoc ipsud priore in loco habere praecipitur. Aurum reprobi quique apud deum et apud homines electi, de quibus in Iob pro diabolo dicitur: Sternet sibi, aurum quasi lutum. Et in Abbacuc aesca eius electa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL