Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De auricalco.

Auricalcum dictum, quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Greca. Aes enim sermone Grecorum, calco uocatur. Fit autem ex aere et igne multo. Ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. Corinthium est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit corintho cum caperetur in causa. Nam dum hanc civitatem Hannibal coepisset Omnes statuas aeneas in umum rogum congessit et eas incendit. Ita ex hac commixtione fabri sustulerunt et fecerunt parapsides. Sic corinthei nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Unde et usque in hodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione eius, aes corintheum, vel corinthea vasa dicuntur. Legitur enim in Apocalipsi de similitudine filii hominis, quod caput eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nex, et oculi eius velud falmina ignis et pedes eius similes auricalco, sicut in camino ignis ardentis. Pedes aignitos, novissimi temporis ecclesiam dicit. Quae vehementibus est examinanda et probanda pressuris. Auricalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductus ad aureum colorem. Alia translatio quae dicit similes aurichalco libani. Significat in Iudaea, cuius libanus mons est, ecclesiam ese persequendam precipuae novissimo. In scoria autem potest intellegi populus Iudaeorum, vel reprobi omnes, a naturali metallo per uitium peccati reprobati ac proiecti. In propheta omnes isti conversi sunt in scoriam argenti et cetera.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL