Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Electrum uocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat. Sol enim a poetis elector uocatur. Defecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. Huius tria sunt genera: unum quod ex pini arboribus sint, quod sucinum dicitur; alterum metallum quod naturaliter invenitur, et in pretio habetur; tertium quod fit de tribus partibus auri et argenti unaquas parter etiam si naturale solvas invenies, inde nihil inter esse natum an factum, utrumque enim eiusdem naturae est.
Electrum quod est naturale, eius modi natura est, ut in convivio et adlumina clarius cunctis metallis fulgeat. Et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridores edit, et colores varios inmodum arcus caelestis emittit. De electro autem in uisione Hiezechielis prophetae ita scriptum est: Et uidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus percuitum alumbis eius et desuper. Et alumbis eius usque deorsum. Vidi quasi speciem ignis splendentis in circitu velud aspectum arcus cum fuerit in nubae indi e pluviae. Quid est quod aspectus hominis uidetur in throno quasi species electri, nisi quod in electro aurum et argentum miscetur, utres una ex metallis dubous fiat, in qua et per argentum auri claritas temperatur, et per claritatem auri, species clarescit argenti. In redemptore autem nostro utraeque naturae, id est divinitatis et humanitatis. In confusae atque inseparabiliter sibimet sunt unitae, ut per humanitatem divinitatis eius, claritas nostris posset oculis temperari, et per divinitatem humana in eo natura claresceret, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat haberet.