Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ponderem ac mensurarum iuvat cognoscere modum. Nam omnia corporalia sicut scriptum est: A summis usque ad ima inmensura et numero et pondere, disposita sunt atque formata. Cunctis enim corporeis rebus pondus, natura dedit. Suum quoque regit omnia pondus. Primum Moyses qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore novit numeros et mensuras et pondus diversis scripturis suae locis narravit. Primum Fidon Argivus ponderum rationem in Grecia constituit, et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hac arte experientior fuit pondus dicitur, eo quod in statera libratum pendeat. Hinc et pensum, abusive autem pondus, libra una est. Unde etiam dipondius dictum est, quasi duo pondera, quod nomen adhuc in usu retinetur.
Trutina est gemina ponderum lancis aequali examine pendens, facta propter talenta et centenario ad pendenda, sicut momentaria pro parva modicaque peccunia. Haec et moneta uocata. Eadem et statera nomen ex numero habens, quod duobus lancelius et uno in medio stilo librata, aequaliter stet, examen est filum medium quo trutinae statera regitur et lances aequantur. Unde et in planeis a mentum dicitur. In statera aequitatis vel divinae gubernationis potentia significatur, ut in Isaia: Et libravit in pondere montes et colles in statera, hoc est iudicat in iustitia maiores et minores, potentes et infirmos, nobiles et ignobiles, quia ipse iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua. Hinc et Iob ait: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera, quis alius statere nomine, nisi dei et hominum mediator exprimitur. Qui ad pensandum uitae nostrae meritum venit, ac secum iustitiam simul et misericordiam detulit. Sed misericordiae lance preponderans, a culpas nostras parcendo levigavit. Libra enim ponderis mysticae iustitiae observantiam significat, quia ibi probatur, quid aequum, et quid contrarium aequitati sit. Cuius rei plurima in scripturis inveniuntur probamenta et non necesse est inde aliqua hic numerare. Propheta igitur testante: Iustus dominus, et iustititam diligit, aequitatem uidit vultus eius. Iustum dicit deum amare iustitiam quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire iustitiam. Adiecit: Aequitatem uidit vultus eius. Illam tamen sancti licet aequitatem, quam tamen propivus ipse concedit. Non enim quicquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a domino bonorum omnium susceperit largitore. Hinc et in Proverbiis ita scriptum est: Qui sequitur iustitiam diligitur a domino. Et alibi de sapientia dictum est: Qui continens est, inquit, iustitiae adprehendet illam. Unicuique autem pondere certus est modus nominibus propiis designatus.
Calculus minima pars ponderis quarta pars oboli est, constans lentis est geminis granis. Appellatur autem calculus, quod sit parvulus, sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est, ut sine molestia sui calcetur. Siliqua vicesima quarta pars solidi est, ab arbore cuius semen est uocabulum tenens. Ceratim obili pars media est, habens siliquam unam et semis, hunc latinitas semiobolum uocat. Ceraten autem Grece Latine siliqua cornuum interpraetatur. Obolus siliquis tribus appenditur habens ceratis duos calcos quattuor. Fiebant enim olim ex aere ad instar sagittae. Unde et nomen a Grecis accepit, hoc est sagitta. Scripulus ex siliquarum pondere constat, hic apud Grecos gramma uocatur. Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi qui scropus uocatur. Dragma autem octava pars unciae est et denarii pondus, argenti tribus constans scripulis, id est X et VIII siliquis. Dragmae enim similitudo ad hominem refertur in parobola evangeliae, ubi dominus ait: Aut quae mulier habens dragmas X et si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et evertit domum et quaerit diligenter donec inveniat, et cetera. Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem dominus noster Iesus Christus. Et quia imago hominis exprimitur in dragma. tunc mulier dragmam perdidit, quando homo ad imaginem dei conditus peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam quia dei sapientia ipse dei filius cum de Mariae utero humanam naturam suscipiens. In humanitate apparuit, mortalitatis nostrae se conscientia concussit, et ad inmortalitatem unde per peccatum cecidit per Christum se redire posse conspexit.
Denarium autem dictum quia pro decem nummis inputatur. Denarius allegoricae significat remunerationem futuram sanctorum, quae illis pro bono labore hic promittitur, et in futuro datur. Unde in evangelio paterfamilias operariis uineae suae in fine operis sui legitur, dedisse denarium. Denarii duo, duo precepta caritatis, vel utrumque testamentum, hoc est novum et vetus. Unde in evangelio dicitur: Et alio die protulit duos denarios et dedit stabulario. Solidus nuncupatur, quia nihil illi deesse uidetur. Solidum enim veteres integrum dicebant, et totum. Ipse quoque nomisma uocatur, pro eo quod nominibus principum effigiesque signetur. Ab initio vero unum nomisma argenteus erat. Hoc enim ab Assyrus cepit. Dicunt autem Iudaei quod Abraham in terram Chanaan primus hanc advexerit formam. Solidos apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hinc ut diximus vulgus aureum solidum uocat, cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. Expressio enim nomismatis incensa, significat imaginem conditoris in humana anima, qui ab uno quoque nostrum expetitur, quando credulitas recte fidaei cum bonis operibus a nobis exquiritur. Unde dominus ad eos, qui eum temptabant, in evangelio ait: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. Nummus autem ostensus imaginem Cesaris tenuit, et ideo Caesari nummum redderit tributum, peccuniam et honores terrenos iussit. Deo autem nosmetipsos id est imaginem dei quam ipse condidit in nobis, quae non est in auro picta, sed in hominibus figurata.
Sixtula bis adsumpta duellam facit ter posita staterem reddit, stater autem medietas unciae est appendens aureos tres. Unde et uocatur stater, quod tribus solidis stet. Haec et semiuntia, quia semis habet de uncia, haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. Quadrantem Hebrei similiter codrantem uocant, et uocatur quadrum quod unciae quartam partem appendat. De quadrante autem in evangelio ita legitur: Ubi commemoratur nocentis traditio in carcerem. Amen dico tibi inquit, non ex eas inde donec noussimum quadrantem. Quadrans genus nummi est, qui habet duo minuta. Unde in alio evangelio: Mulier illa paupercula et uidua dicitur misisse quadrante. In chorbanan, in alio duo minuta, non quo dissonent evangelia, sed quod unus quadrans, duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minuta peccata persolves. Dissolvendo autem novissimo quadrante, potest non absurde intellegi, aut pro eo positum, quod nihil relinquitur inpunitum. Sicut loquenter etiam dicimus usque ad fecem, cum uolumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relictum sit, velut significarentur nomine quadrantis novissimi terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum huius mundi, et ea novissima terra invenitur. Ut incipias a caelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram.
Sicel qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebreum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Grecos quarta pars unciae est, et stateris medietas, dragmas appendens duas. Unde cum in litteris divinis legitur, siclus uncia est, cum vero in gentilium quarta pars unciae est. Uncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate uinciat, id est complectat. Constat autem dragmis octo, id est scripulis uiginti quatuor, quod pro inde legitimum pondus habetur. Quia numerus scripulorum eius horas diei noctisque metitur, vel quia libram efficit duo decies computata. Libra duodecim uncus perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus. Quia tot haec constat uncus, quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat.
Mna in ponderibus centum dragmis appenditur, et est nomen Grecum. Significat mna decem verba legis, quae hominibus divinitus data sunt, ut in eis operentur, et lucrum spiritale efficiant. Unde in evangelio legitur, quod homo nobilis qui habiit in regionem longinquam, expenderit servis suis pecuniam suam. Cui revertenti singuli exposuere, quae lucrificaverunt. Iste autem homo nobilis redemptor noster est, qui abiit in regionem longinquam, quia passione sua, et resurrectione completa ascendit in caelum, et sedit a dextris dei. In die autem iudicii venturus, ut exquirat ex singulis debitoribus, pecuniam quam eis commendaverat, et reddet unicuique secundum opera sua.
Talentum summum esse pondus perhibetur in Grecis. Nam nihil est calco minus, nihil talento maius. Cuius varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos enim talentum est LXX duarum librarum, sicut Plautus ostendit. Qui ait: Duo talenta esse centum quadraginta IIII libras. Est autem triplex, id est minor, medius summus, minor quinquaginta, medius septuaginta duarum librarum, summus, centum uiginti constat. Centenarium enim numeri nomen est, eo quod centum librarum ponderis sit, quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani. Talenti nomine plenitudo et perfectio donorum significatur. Unde in evangelio parabola dominus dicit: Hominem peregre proficiscentem. Vocasse servos suos, et tradidisse illis bona sua, et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Quinque enim sunt corporis sensus, uidelicet uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque igitur talentis domum quinque sensuum, id est exteriorum scientia exprimitur. Duobus vero intellectus et operatio designatur. Unius autem talenti nomine, intellectus tantum modo significatur. Decem milia talenta, operationem decem praeceptorum, legis in evangelio significat, ubi ita legitur: Et oblatus est unus, qui debebat X milia talenta, item talentum in malam partem ponitur in Zacharia, ut est illud: Vidi, inquit, iniquitatem super talentum plumbi. Antiquissimi nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea peccunia in usum fuit. Post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea quae et nomen retinuit. Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit. Et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato, ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta peccunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit.
Thesaurum iuxta Grecam apotis tesseos a positione, hoc est a reposito nominatur. Nam tessis positio dicitur, et est nomen ex Greco Latinoque sermone compositum. Nam tes Greci repositum dicunt, Latini aurum, quod iunctum sonat, repositum aurum, auraria nomen habet ab auro. De thesauri significatione evangelica parabola manifestum indicium dat, ubi dominus ait: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit. Et per gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum. Thesaurus autem caeleste est desiderium. Ager vero in quo thesaurus absconditur, disciplina studii caelestis. Quem profecto agrum venditis omnibus comparat. Qui uoluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria. Per disciplinae custodiam caelestis calcat. Ut nihil quod caro blanditur liceat, nihil quod carnalem tracedat spiritus per horrescat. Item thesaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae abconditi. Aut dei verbum est, quod in carne Christi uidetur absconditum. Aut sanctae scripturae, in quibus reposita est notitia salvatoris. Quemcumquis in eis invenerit, debet in eis omnia istius saeculi emolumenta contempnere, ut illum possit habere quem repperit.
Tributa vero est quod antea per tribus singulas exigebantur. Sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat. Ut ea quae erant in singulis partibus tribum dicerentur. Unde etiam sumptus quos dabant populi tributa nominarum. Vectigilia sunt tributa, a vehendo dicta. Stipendium a stipe pendenda nominatum. Antiqui enim appendere peccuniam soliti erant. Magis quam adnumerare. Quid autem divites qui thesaurorum possessores sunt, et quid divitiae mysticae significent breviter dicamus. Dives dicitur deus, ut in apostolo: Deus qui dives est in misericordia. Dives sancti sunt ut in apostolo: Quia divites facti estis in illo. In omni sapientia et prudentia. Dives est populus Iudaeorum de quibus in evangelio dicitur: Facilius est camelum per foramen avis transire quam divitem in regnum caelorum. Alii autem hunc divitem superbum quemlibet intellegunt. Divites sunt Iudaei, philosophi, vel superbi huius mundi, ut in apostolo divites eguerunt, et esurierunt, et alibi, divites dimisit inanes. Divitiae sunt uirtutes animae, sive sermo sapientiae. Ut in apostolo: Quia divites facti estis in illo, in omni sapientia, et prudentia, et in Salomone: Possessio animae iuri. Proprie divine, et in aliam partem pro heretico, ut in Iob legitur: Divitias quas devoravit, et devenire illum extrahet eas deus.
Peccunia ergo verba divina sunt, ut in evangelio: Oportivit te committere peccuniam meam, nam molasus. Sacculos thesaurizacio in deum, ut in evangelio: Facite uobis sacculos qui non veterescant. Sacculos congregatio avaritiae, ut in Aggeo propheta: Et qui mercedes congregavit misit eos in sacculum pertusum. Negotiatores apostoli sunt, sicut in Iob pro diaboli corpore, hoc est omnibus iniquis dee isdem praedicatoribus, dicitur, Concident eum amici divident eum negotiatores. Item in malam partem, ut in Ezechiel negotiatores cum agnis et hedis veniunt ad te.
Moneta appellata est quia monet nequa fraus in metallo vel in pondere fiat. Nomisma est solidus aureus vel argenteus, sive aereus. Qui ideo nomisma dicitur, quia nominibus principum effigiisque signatur, prius nummus argirus nuncupabatur quia quam plurimum ex argento percutiebatur. Nummi autem anima Romanorum rege uocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notavit, et titulo nominis sui praescripsit. In nomismate tria quaeruntur, metallum, figura, et pondus, si ex his aliquid defuerit. Nomisma non erit. De nomismatis mistica significatione superius dictum est. Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris, signatum, factum infectum. Signatum est quod in nummis est, factum quod in vasis, infectum quod in massis, id est massa. In notitiam autem formarum metalla ita venerunt. Dum enim quocumque causa ardentes silvae excoquerunt terram. Quae calefactis venis, fudit rivos cuiuscumque structurae sive igitur aes illud fuerat, sive aurum cum in loca terrae depressiora decurreret sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus vel excipiens lacunam formaverat. Quarum rerum splendore capti homines cum legatas attolerent massas, viderunt in ea vestigia terrae figurata. In quae excogitaverit liquefactas ad omnem formam posse deduci.