Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Mensura est res aliqua modo suo vel tempore circum inscripta. Haec aut corporis est, aut temporis. Corporis ut hominum lignorum et columnarum longitudo et brevitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici praescrutari audent. Temporis ut mensura horarum et dierum et annorum. Unde et metiri pedes horarum dicimus, hec est mensurare. Legitur enim in Sapientiae libro, quod deus omnia mensura, numero, et pondere cuncta disponat. In quibus tribus diffinitionibus ut reor haec intellegi possunt, ut in mensura constet qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio. Haec per aequata in iudicio et misericorida dei constant, quia in his duobus terminis omnia conclusa sunt. In quibus per haec mundum constituit, gubernat, et iudicaturus est. In his deus iudex iustus comprehendi non potest, non potest reprehendi. Omnia ergo quae superius diximus vel dicemus in claustro, horum trium nobis nunc abscondita latent. Quae solis clavibus iudicii et misericordiae dei tunc reserabuntur ut sciantur. Quando in adventu domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium, ut laus sit unicuique a deo vel poena. Propriae autem mensura uocata quod ea fruges metiuntur, atque frumentum id est humida et sicca, ut per modios urnas et amphoras.
Mensurarum pars minima coclear quod est dimidia pars dragmae, appendens siliquas novem, qui triplicatus conculam facit. Concula dragma una et dimidia adimpletur. Ciathi pondus decem dragmis appenditur, qui etiam a quibusdam causatus vel assatus nominatur. Oxifalus fit, si quinque dragmae adduntur ad decem. Acitabulus quarta pars eminae est duodecim dragmas appendens. Cetula emina est, habens ciatos sex, quae idcirco cotula uocatur quia cote Greco sermone incisio dicitur, et emina sextarii, in duo aequa inciditur et cotulam facit. Emina autem appendet libram unam, quae geminata sextarium facit. Sextarius duarum librarum est quibis assumptus nominatur bilibris, adsumptus quater fit Greco nomine cenix. Quinquies complicatus quinarem sive gomor facit, adice sextum congium reddit. Nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextarii nomen dederunt. Destatere et bilibri in Apocalipsi discriptione tercii sigilli, ita scriptum est: Et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni, et uidi, et ecce aequis niger, et qui sedebat, super eum habebat stateram in manu sua et audivi tamquam uocem in medio quatuor animalium dicentium. Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et uinum et oleum ne leseris. Et ecce equus niger et qui sedebat super eum stateram habebat in manu sua. Et audivi tamquam uocem in medio quatuor animalium et cetera. Equus niger falsorum caterva est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt, per opera tenebrarum. Dum enim in medio animalium dicitur ne leseris, ostenditur illic esse qui ledit. De hoc et praecurrente equo dicit apostolus. Foris pugnae intus timores. Biblibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et uinum et oleum ne leseris. Cave inquit ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes, propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis crismatisque portat insignia, quia sive perfecti meritis, sive etiam minimi quique in aeclesia, fide tamen sanctae trinitatis inbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis dominici sunt redempti. Nec in merito bilibri et non simplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit caritatis.
Metrum est mensura liquidorum, haec a mensura nomen accepit. Metro enim mensuram dicunt Greci, et inde appellata metreta, licet et urna, et amphora, et reliqua huiusmodi nomen a mensura sumpserunt, tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet, metrum enim Grece, Latinae mensura dicitur. Nam et ciathus mensura est, et amphora mensura est, et quicquid plus minusue capit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi adsumpsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est denarii. Unde in evangelio scriptum est, de convivio nuptiali, ubi dominus aquas in uinum coneurtit: Erant inquit lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas, vel ternas. Hydriae uocantur vasa aquarum receptu parata. Grece enim aqua ydor dicitur. Aqua autem scripturae sacrae scientiam e designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere, et divinae cognitionis solet fonte potare.
Vasa sex quibus continebatur corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio uitae et fidei ad exemplum recte credendi ac uivendi proposita est generi humano per sex seculi labentis aetates, id est usque ad tempus dominicae praedicationis. Et bene lapidea sunt vasa. Quia fortia sunt praecordia iustorum, ut pute illius fide et dilectione solidata. Capientes inquit singulae metretas binas vel ternas, quia scripturae sacrae auctores, et ministri prophetae, modo de patre tantum loquuntur et filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti. Virtus enim dei et sapientia Christus est. Modo etiam spiritus sancti faciunt mentionem iuxta illud eiusdem psalmigraphi: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum quadraginta quatuor, id est sextariorum uiginti duorum, cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio deus uiginti duo opera fecerit. Nam prima die VII opera fecit, id est materiem informem, angelos, lucem, caelos superiores, tetram aquam, atque aerem. Secunda die firmamentum solum, tertia die quatuor maria, semina, sationes, atque plantaria. Quarta die tria, solem, et lunam, et lunas. Quinta die tria pisces, et reptilia aquarum, et uolatilia. Sexta die quatuor. Bestias, pecudes, reptilia terrae, et hominem. Et facta sunt omnia uiginti duo genera in diebus sex, et uiginti due generationes sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israhel. Et xx duo libri veteris testamenti usque ad Hester et uiginti duo literarum sunt elementa quibus constat divinae legis doctrina. His igitur exemplis modius uiginti duorum sextariorum. A Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est, et quamvis diversae gentes, huic mensurae pondus vel adiciant ignoranter vel detrahant, apud Hebreos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim a modo dictus, hinc et modica, id est moderata modicis enim modus nomen inposuit. Nam modica pro parius abusive non proprie dicimus, in scriptura sacra modius aequitatem iustitiae significat. Unde dominus in lege praecepit dicens: Non sit tibi modius maior et minor, sed modius iustus aequusque sextarius, item modius corpus humanum vel legis literam significat. Unde dominus ait in evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Ponere ergo est lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda quam praedicationem veritatis. Ut ideo quisque veritatem non predicet, dum timet ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio dei subicit, ut superior sit praedicatio veritatis, inferior servitus corporis. Per ipsam tamen corporis servitutem, excellentior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est per uocem et linguam et ceteros corporis motus exhibetur.
Satum est genus mensurae iuxta morem provintiae Palestinae, unum et dimidium modium capiens, cuius nomen ex Hebreo sermone tractum est. Satum enim apud eos nominatur sumptio, sive levatio, eo quod qui metitur eandem mensuram sumat ac leve est. Et alium satum mensura sextariorum uiginti duorum capax quasi modius. Unde in evangelio scriptum est de muliere quae abscondit fermentum in farina satis tribus donec fermentaret totum. Nam haec mulier significat sanctam aecclesiam, quae doctrinam evangelii et intellectus sacrarum scripturarum condidit in pectoribus humanis, donec coadunet tres partes orbis, quod de tribus filiis Noe exortum in orbe continet, triquadro convertens ad fidem sanctae trinitatis, ut spiritus et anima et corpus in unum redacta inter se non discrepent. Possunt itaque preter haec et in farinae satis tribus illi dominici seminis fructus, tricesimus scilicet sexagesimus, et centesimus intellegi, id est coniugatorum, continentium atque uirginum. Et pulchre dicit catenus absconditum in farina fermentum donec fermentaret totum, quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet.
Batus uocatur ab olearia mola, Hebraica lingua, quae apud eos vel bata nominatur capiens quinquaginta sextarios, quae mensura una mole vice proteritur. Ephi ergo mensura est trium modiorum, ut in libro Ruth ostenditur, et gomor mensura est atticorum coenicum trium. Unde in Levitico et in Numerorum libro quotiens cumque decima pars ephi in sacrificio exhiberi iubetur. Mensura gomor expensa intellegitur. Ephi eandem mensuram habet in aridis, quam in liquidis batus. Amphora uocata quod hinc et inde levetur. Haec Grece a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae uideantur aures imitari. Recipit autem uini vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres. Cadus Greca amphora est continens urnas tres. Urna mensura est quam quidam quartarum dicunt. Proprie autem urna vas est, quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet. De quo poeta: Caelo tegitur, qui non habet urnam.
Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem uocatur Latina lingua id est dimidia eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum composita ex numero propter septuaginta et duas gentes vel linguas quae orbem impleverunt. Gomor quindecim modiorum unus appendet. Chorus triginta modiorum mensura completur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui uocatur cora a similitudine collis. Coria enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii triginta, instar collis uidentur, et onus cameli efficiunt. De amphora in Zacharia propheta ita scriptum est: Et ecce mulier una sedens in medio amphorae et dixit, haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae, et misit plumbeam massam in os eius et cetera. Amphora autem hic significat mensura grandem iniquitatis Iudaeorum. De qua salvator ad ipsos ait: Implete mensuram patrum vestrorum. Super hanc mensuram omnium delictorum media sedebat impietas, quam alio nomine idolatriam possumus appellare et negationem dei. Missa est ergo massa plumbea in os sinagogae Iudaeorum ut arrogantia eius conquiescat. Haec ergo impietas sinagogae quae sedebat super peccata Israhel, et in suo sclere gloriabatur, postea mittitur in medium Babilonis et captivitatis malo deprimitur, vel certe ab angelo, ut quae primus latebat in scelere, aeterno silentio conticescat. Legimus in evangelio, quod uilicus iniquitatis debitoribus domini sui qui debebant domino suo grande debitum reddere, hoc est unus centum cados olei. Alter centum choros tritici, ipse pensam temperaret, et iusserit priori procentum cadis olei scribere quinquaginta. Sequenti vero pro centum choris tritici scribere octoginta, quibus rebus instruamur ut misericordiam debiti remissione facientes, ipsi a misericorde domino remissionem debitorum nostrorum consequamur.