Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De musica et partibus eius.

Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens, et dicta musica per derivationem a musis. Musae autem appellatae apo tomason id est a quaerendo, quod per eas sicut antiqui volverunt uis carminum et uocis modulatio quaereretur. Quarum sonus quia sensibilis res est et preterivit in preteritum tempus imprimiturque memoriae inde a poetis Iovis et memoriae filias musas esse confectum est. Nisi enim ab homine memoria teneatur soni percunt quia scribi non possunt. Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium. Greci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii limum Thebeum, et Zethum, et Amsion in musica arte primos claruisse ferunt. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina, et aucta multas modis, eratque tam turpe nescire quam literas. Interponebantur aut non modo sacris, sed et solemnibus omnibus omnibusque laetis vel tristioribus rebus ut in veneratione divina ymni. Ita in nuptiis ymenei et in funeribus treni, et lamenta ad tibias canebant. In convivus vero lira vel cythara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum, itaque sine musica, nulla disciplina potest esse perfecta. Nihil sine illa. Nam et ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus, et ipsud caelum sub armoniae modulatinoe revolvi. Musica movet effectus, provocat in diversum habitum sensus, in proelus quoque tubae concentus, pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor tanto fit ad certamen animus fortior, siquidem et remiges cantus ortatur ad tolerandos quoque labores. Musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem, modulatio uocis solatur. Excitatos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur: Qui ab spiritu in mundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, uolucres, atque delfinas, ad auditum suae modulationis musica provocat, sed et quicquid loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos, rithmos, armoniae uirtutibus probatur esse sociatum.

Musicae partes sunt tres, id est armonica, rihtmica, metrica. Armonica est quae decernitur in sonis acutum et gravem. Rithmica est quae requirit incursionem verborum utrum bene sonus animale cohereat. Metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit. Ut verbi gratia, heroicon iambicum, elegiacum, et cetera. Ad omnem aut sonum quae materies cancilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est armonica quae ex uocum cantibus constat. Secundam organea, quae ex flatu consistit. Tertia rithmica, quae expulsu dignorum numeros recipit. Nam aut uoce editus sonus sicut per fauces, aut flatu sicut per tubam aut tibia, aut pulsu sicut per culturam, aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Prima divisa musicae quae armonica dicitur, id est modulationis pertinet ad comicos tragoedas, vel choros vel ad omnes qui uoce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, ex motu sonum, ex quo colligitur musica quae in homine uox appellatus. Vox aer spiritu verberatus, unde et verba sunt nuncupata. Proprie autem uox hominum est seu inrationabilium vel animantium. Nam in aliis abusive non proprie sonitus uocem uocari, ut uox tubae, infremuit fractusque ad litora uoces. Perfecta est autem alta uox, suavis et clara, alta ut in sublime sufficiat, clara ut aures adimpleat, suavis ut animos audientium blandiatur. Si ex his aliquis defuerit uox perfacta non fuerit.

Secunda divisio organica est, in his quae spiritu reflante completa in sonum uocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandoria, et his similia. Tertia divisio rithmica, pertinens ad nervos et pulsus, cui dantur species cithararum diversarum. Timpanum quoque cimbalum, sistrum, acitabula aerea et argentea et alia quae metallico rigore repercussa reddunt cum suavitate tinnitum et cetera huiuscemodi. Canticum significat scientiam spiritalem ut in Psalmo: Cantare domino canticum novum. Psallere est opus bonum exercere. Canticum ad contemplativam, psallere refertur ad activa uita. Ubi et supra, iubilatio clamor spiritali fervore expressior, sive gaudium ineffabile, quod humana lingua plenius fari non potest. Ut in Psalmo: Beatus populus qui scit iubilationem. Primo omnium ad organi eo quod maius esse his omnibus generibus, in sonitu et fortitudine nimia compuatur clamores veniam. quod de duabus elefantorum pellibus concavum coniungitur et per duodecim fabrorum sufflatoria conpinsatum per xii cicutas aereas in sonitum nimium quem in modum tonitrui concitat. Ita ut per mille passus sine dubio sensibiliter seu utique amplius audiatur, sicut apud Hebreos de organis quae ab Hierusalem usque ad montem Oliveti et amplius sonanter audiuntur comprobatur. Duo genera a plerisque organi esse dicuntur, primum est id quod diximus et aliud quod de peregrinatione Israhel propheta praeposuit apud Babilonem subita scribitur dicens: Super flumina Babilonis et reliqua. Hoc totum figuraliter ac spiritaliter Christi evangelium significat quoniam et illud de duabus id est duarum legum asperitate coniungitur. Per xii sufflatoria fabrorum, id est per patriarchas ac prophetas, per xii cicutas aereas, id est per apostolos sonum nimium primo dum tonitrui emittit sicut scriptum est. In omnem terram exivit sonus eorum, id est uox evangelii in toto orbe terrarum sicut scriptum est: Vox tonitrui tui in rota. Nam per mille passus id est perfectum numerum x verborum legis implet sonus eius. In salicibus id est per laborem uniuscuiusque doctoris et per motum labiorum eius evangelium praedicatur. Item organum: homo sive corpus dominicum ut in Psalmo: Laudate cum in chordis et organo. Et in aliam partem de vana impiorum laetitia ut in Iob: Tenent timpanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. Tuba itaque de qua in Danihele scriptum est: Cum audieritis uocem tubae, fistulae, cytharae, et reliqua diversis figuris ac formis efficitur. Aliter enim est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter uictoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum et reliqua. Tuba autem consuetudinis apud rerum pertussimos, hoc modo intellegitur, tribus fistulis aereis in capite angusto inspiratur, in capite uoluto per quatuor uoci ductas aereas qua per aereum fundamentum quaternas uoces producunt, mugitum nimium vehementissimumque profert. Ita evangelium trina confessione trium per sonarum sanctae trinitatis in capite angusto, hoc est in nativitate Christi inspiratus, et per iiii uoci ductas aereas per quatuor evangelistas, et per aereum fundamentum stabilitatem scilicet fidei et operum in toto orbe uocem nimio clamore quasi in modum tubae congregationis emitit. De fistula autem refertur, ita quod sit, bumbolum aereum ductile quadratum, latissimumque in modum corone cum fistulae aereo ferreoque commixto quod in ligno alto speciosoque formato superiore capite constringitur. In hoc quoque per singula latera xii bumbola aerea cum vii fistulis in medio positis in catenis fixis dependent. Ita tria bumbola uno in latere per circuitum utique finguntur, et concitato primo bumbolo et concitatis xii bumbolorum fistulis in medio positis clamorem magnum fragoremque nimium supra modum simul proferunt.

Bumbolum itaque cum fistulis, id est doctor in medio aeclesiae est cum spiritu sancto qui loquitur in ea constringitur in ligno alto id est in Christo qui a sapientibus ligno uitae computatur. In catena, id est in fide et non se iungit, terrae id est operibus carnalibus. Duodecim bumbola, id est xii apostoli, cum fistulis id est cum divinis eloquiis. Cithara de qua in quadragesimo secundo Psalmo scriptum est: Confitebor tibi in cithara deus deus meus. Propriae consuetudinis apud Hebreos, quae cum chordis viginti quattuor in modum deltae literae sicut peritissimi tradunt utique componitur, et per digitos pindari variis uocibus tinnulisque actibus in diversos modos concitatur.

Cithara autem de qua sermo est aeclesiae spiritaliter tipum habet quae cum xx quatuor seniorum dogmatibus trinam formam habens in modum deltae literae fidem sanctae trinitatis significat, et per manus apostolici ordinis, qui praedicator illius est in diversos modulos veteris et novi testamenti. Aliter in litera aliter in sensu, figuraliter concitatur. Psalterium quod Hebraicae nablum, Grece autem Psalterium, Latine autem laudatorium dicitur, de quo in quinquagesimo et vii Psalmo scribitur: Exsurge psalterium et cithara. Non quod in modum citharae sed quod in modum clipei quadrati, conformetur cum cordis x sicut scriptum est: In psalterio decim cordarum psallam tibi, sed hinc inde cordae eius contritae sunt, ut resurgentem ab inferis ad caelorum regna per indicium manum concitantis ab imo in altum significarent.

Psalterium qui a vulgo canticum dicitur a psallendo est nominatum quod ad eius uocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae ut alii uolunt in modum deltae literae, sed psalterii et citharae haec differentia est quod psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur superius habet, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet, psalterium autem Hebrei decacordon usi sunt, propter numerum decalogum legis. Cithara significat pectus devotum in quo tamquam nervis uirtutes, hoc est spiritalia bona ut in Psalmo: Exsurge psalterium et cithara, id est opera cum fide. Et in malam partem ut in Isaia: Cithara et lira et timpanum et uinum in conviviis nostris, in quo designatur uoluptuosorum luxuria. Psalterium vero opera bona significat, ut est illud in Psalmo: Psalterium iucundum cum cithara. Item psalterium decem cordarum operatio decem praeceptorum legis ut in psalmo: In psalterio decem cordarum psallite ei. Item ibi: In decacordo inquit psalterio cum cantico et cithara, id est sensu et fide. De tuba autem psalterio et cithara in psalmo scriptum est: Laudate eum in sono tubae. Laudate eum in psalterio et cithara. Haec instrumenta musica significabili modo ad aliquid ponuntur in ordinem ut tuba concrepet regi. Psalterium canat deo, cithara cum reliquis sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est. Sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum dominum constat esse referenda, qui est rex et dominus, et sponsus sanctae aeclesiae.

Sambuca itaque apud peritissimos Hebreorum ignotares est. Antiquis autem temporibus apud Caldeos fuisse repperitur sicut scriptum est: Cum audieritis uocem tubae, fistulae citharae, sambucae, et reliqua. Bucina uocatur tuba apud Hebreos, deinde per diminutionem bucina dicitur. Sambuca autem sol apud Hebreos interpretatur, sicut scriptum est: Samson sol eorum, propterea autem sambuca apud eos inscribitur, quia multi cortice mali cuius arboris esse putant. Et per linituram caere mellis esse sonorum quod in modum tubae de ramo arboris moveri potest. Et ideo sambuca dicitur quod in tempore aestatis tantum fieri potest, et usque ad frigoris tempus durare potest. Arescit enim secundum communem consuetudinem, haec typum tenet eorum qui dominum in bonis suis laudant. Et in temporis frigoris, idem in tempore tribulationis vel persecutionis. Laudare eum non possunt, propter infidelitatem uitae eorum et abundantiam divitiarum suarum.

Lira dicta APO TOU LERIN, id est a varietate uocum quod diversos sonos efficiet. Liram primum a Mercurio inventam fuisse dicunt, hoc modo cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia. Relicta etiam testudo est quae cum putrefacta esset et nervi eius remansissent, extenti intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit. Ad cuius speciem Mercurius liram fecit, et Orfeo tradidit, qui eius rei maxime erat studiosus, unde et estimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque silvas cantus modulatione applicuisse. Hanc musice structuram propter studii amorem et carminis laudem etiam inter sidera suarum fabularum commentis collocatam esse finxerunt. Lira enim mistice significat sanctorum exultationem. Unde in Paralippomenon legitur: In liris et nablis. Et in malam partem, ut in Amos: Et cantica lirae tuae non audiant.

Timpanum est pellis vel corium ligno ex una parte extentum. Est autem pars media simphoniae in similitudinem cribri. Timpanum dictum, eo quod in medio est, unde et margaritum medium timpanum dicitur, et ipsud simphonia ad uirgulam percutitus. Timpanum paucis verbis explicari oportet qui minima res est eo quod in manu mulieris portari potest, sicut scriptum est in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua, et est tuba cum uno fistulo in capite angusto per quod inspirat, sic et minima sapientia legis veteris in manu Iudaeorum sinagogae antiquis temporibus fuit. Item timpanum corpus ad tenuatum in ieiunio significat ut in Psalmo: Laudate eum in timpano et choro. Chorus quoque simplex pellis est cum duabus cicutis aereis. Et per primam inspiratur, per secundam uocem emittit. Tipus populi prioris qui angustam intellegentiam legis acceperat, et per angustam uoluntatem praedicationis omnia infirmiter predicavit. Si autem terrenas sapienter ac diligenter respiciamus, spiritaliter ac mistice intellegenda sunt. Item alio modo chorus concordia est caritatis, ubi et supra: Laudate eum in timpano et choro. Et in aliam partem ut in Hieremia: Versus est in luctum chorus noster. Et alibi: Et organum meum in uocem flentium.

Cimbala acitabula quaedam sunt, quae percussa invicem se tangunt et faciunt sonum. Dicta autem cimbala que cum ballemotia simul percutiuntur, cum enim Greci dicunt cimbala ballematia. De quo in Psalmo scriptum est: Laudate eum in cimbalis bene sonantibus. Cimbala bene sonantia, labia nostra debemus accipere quae non in merito inter musica instrumenta posita sunt, quia et similitudo quaedam est cimbalorum et per ea uoces humanae armoniam reddere suavissimam comprobantur. Armonia enim diversarum rerum in unam convenientiam redacta copulatio, quod et in uoce humana constat, accedere, quando et tempora ipsa, et syllabae in unam uocis concordiam perducuntur.

Sistrum ab inventrice uocatum. Ysis enim regina Aegyptiorum, id genus invenisse probatur iuvenalis. Ysis et irato feriat mea lumina sistro, inde et hoc mulieres percutiunt, quod inventrix huius generis mulier fuit. Unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitur uocabatur. Tintinnabulum de sono uocis nomen habet, sicut et plausus manuum, stridor valvarum. Simphonia vulgo appellatur lignum cavum, ex utraque parte pelle extenta, qua uirgulis hinc et inde musici feriunt fitque, in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL