Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Medicina est qua e corporis vel tuetur, vel restaurat salutem, cuius materia versatur in morbis vel vulneribus. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus tegmen et tegumen, defensio denique omnis atque munitio qua sanum corpus adversus externos ictus casusque servatur. Nomen autem medicinae a modo id est a temperamento inpositum aestimatur. Nam in ea multum contristatur natura, mediocriter autem gaudet. Unde et qui pigmenta vel antidota, satis vel assidue biberint infirmantur, in moderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert. Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Grecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aescolapius laude vel opere ampliavit, sed postquam fulminis ictu Aescolapius interiit, interdicta fertur in edendi cura, et ars simul cum auctore defecit. Latuitque per annos pene quingentos, usque ad tempus Artarxersis regis Persarum. Tunc eam evocavit in lucem Ipocratis Asclepio pater genitus in insula Choo.
Sanitas est integritas corporis et temperantia ex calido et humido quod est sanguis. Unde et sanitas dicta est quas sanguinis status. Morbi generali uocabulo omnes passiones corporis continentur, quod inde veteres morbu nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis uim quae ex eo nascitur demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem.
Morbi omnes ex quatuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle melancolia et flegmate. Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis leduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt, sicut autem iiii sunt clementa, sic et quatuor humores, et unusquisque humor clementum suum imitatur. Sanguis aerem colera igne, melancolia terra, flegma aquam,et sunt iiii humores sicut elementa quae conservant corpora nostra. Sanguis ex Greca aethimologia uocabulum sumpsit, uqod vegetet, et sustentetur, et uivat. Colera Greci uocaverunt, quod unius diei spatio terminetur, unde et colera, id est fellicula nominata est, hoc est fellis effusio. Greci enim fel colon dicunt. Melancolia dicta eo quod sit ex nigri sanguinis fece admixta abundantia fellis. Grei enim melan nigrum uocant. Fel autem colena appellant, sanguis Latine uocatus, eo quod suavis est, unde et homines quibus dominatus sanguis dulces et blandi sunt. Flegma autem dixerunt, quod sit frigida. Greci enim flegmonem rigorem appellant, ex his quatuor humoribus ut diximus reguntur sani, ex ipsis leduntur infirmi.
Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Greci oxea uocant, ex flegmate vero et melancolia veteres causae procedunt, quas Greci chronia dicunt. Oxea est acutus morbus qui aut cito transit, aut celerius interficit, ut pleuresis, frenesis. Oxi enim acutum apud Grecos et velocem significat. Chronia est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur ut podogratisis. Chronon apud Grecos tempus dicitur, quaedam autem passiones ex propriis causis nomina acceperunt. Febris a fervore dicta est enim abundantia caloris, frenesis appellata, sive ab impedimento mentis quia Greci mentem frenas uocant seu quod dentibus infrendant, medicinae curatio spernenda non est, quia et sanctos uiros exuti legimus, et in eclesiastico de ea ita scriptum est: Honora medicam propter necessitatem, et enim creavit illum altissimis. A deo est enim omnis medela, quoniam altissimus creavit de terra medicinam, et uir prudens non abhorrebit illam, sed amissis hos quae secularum literarum scriptores de morbis et de medicina arte conscripsere, ea hic commemorare sufficiat quae in divinis libris legimus, quia et in lege de variis morborum generibus narratur. Et propheta Isaias medicina arte subvenit Ezechiae regi Iuda. Et Paulus apostolus, Tiomotheo modicum unum prodess dixit: Languor est uitiorum morbus ut in Exodo legitur. Si observarveritis precepta mea omnem languorem quem induxi super Aegiptum non inducam super te.
Infirmitas significat in possibilitatem mentis, ut est illud in Apostolo, qui infirmus est olera manducet, febris est carnalis cupiditas insatiabiliter ardens, sicut in evangelio socrum Petri figuraliter febrici tantem dicit. Paraliticus significat animam tutus dissolutam, atque in grabatto carnis suae languore peccatorum depressam ut in evangelio legitur: Ecce paraliticus in grabatto portabantur a quatuor. Ydropicus significat avarum hominem, quae sicut idropicus, quanto plus bibit, tanto plus sitit. Sic avarus quanto plus de pecunia congregat, tanto plus avaritiae aestibus anhelat.
Lepra est doctrina hereticorum falsa atque varia, vel Iudaeorum infidelitas, sive contaminatio peccatorum. Ut in Levitico loquutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducatur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius, qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album colorem mutatos lepra est, et ad arbitrium eius separabitur. Leprosi sunt heretici dominum Iesum Christum blasphemantes. Leprosi in barba id est heretici de incarnatione salvatoris vel de sanctis apostolis prava sentientes. Leprosi toto in corpore idem qui et supra blasphemiam suam in omnem scripturarum seriem permiscentes. Lepra tumens, inflata superbia. Lepra humilis simulatio cordis, vel latens blasphemia. Lepra rubens iracundia cordis. Lepra alba est ypochrisis. Lepra in domo infidelitas est tota in plebe. Lepra in vestimento significat uitia carnis. Lepra in carne uiva, peccata sunt in anima. Lepra uolatica uitium quodlibet ex se generans, pro fluvium seminis, inmoderata est locutio. Nocturna pollutio peccatorum occulta cogitatio est.
Mulier menstrua anima est inmundis cogitationibus polluta, ut in Hieremia dicitur: Omnes querentes eam non deficient, in menstruis eius invenient illam fluxus sanguinis est profusio peccatorum. Debilitatio membrorum est ut in Levitico legitur: Loquutus est dominus ad Moysen dicens: Loquere ad Aaron, et ad filios eius. Homo de semine vestro per familias qui habuerit maculam non accedet ad altare, nec offert panes deo suo, si caecus fuerit, si claudus, sit orto naso, si fracta manu, si gippus, si lippis oculis, si impetiginem habens in corpore si iugem scabiem, vel ponderosus, et cetera. Caecus dicitur, qui superna luce privatus, quo gressum operis tendat, omnino nescit de hac caecitate ad sacerdotes per Malachiam dicitur: Si offeratis caecus ad immolandum nonne malum est. Et in bonam partem accipit ut in evangelio legitur: Si caeci essetis non haberetis peccatum. Mixtus est qui non praedicat verbum dei, nec laudem deo cantat.
Surdus qui contempnit audire verbum dei. Aurem abscisam habet, qui oboedientia in dei praeceptis non exhibet. Lippis oculis est qui ingenium, quidem intellegentiae habet, sed hunc sollicitudo seculi superna contemplare non sinit. Torto naso est, qui ad discretionem boni ac mali idoneus non est. Linguam abscisam habet qui fidem rectam minime confitetur. Manum fractam habet qui ab actione recta ex sors vacat. Claudus est qui quo operis gressus tendat uidet, sed eum infirmitas mentis bene agere non sinit, et in bonam partem in evangelio accipitur, et pauperes ac debiles introduc huc. Lippus est quem terrena cupiditas deprimens mentis oculos ad caelestia contemplanda elevare non sinit. Confractis testiculis est qui uirides sensus adversus uita non habet. Ponderosus est quem prava cogitatio indesinenter gravat in mente. Scabiem in corpore habet, quem luxuria carnis devastat in mente. Impetiginem habet cuius avarita dominatur in corde, alii hanc impetiginem conciliabula hereticorum intellexerunt. Abstractus est qui peccatis propriis exgentibus a Christi corpore quod est aeclesia separatus est..
Medicus Christus in evangelio, non egent sani medico, sed male habentes. Resina caelestis medicina est ut Hieremias dicit: Numquid resina non est in Galaad, hoc est in aeclesia. Aut medicus non est ibi, item ibi propter animam peccatorum languore infirmam, ponite inquit resinam ad dolorem eius, si forte sanet. Odor uocatus ab aere. Thimiama Greca lingua uocata quod sit odorabile. Nam timo dicitur flos qui odorem refert, de quo Virgilius: redolentque timo. Incensum dictum quia igne consummatur dum offertur, significat enim incensum orationis puritatem, unde dicitur in Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et in Exodo dominus ad Moysen ait: Sume tibi aromata stacten et onicha galbanen boni odoris, et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia, faciesque thimiama compositum opere unguentarii, mixtum diligenter et purum timiama compositum ex aromaticibus facimus, cum in altare boni operis uirtutum multiplicitate redolemus. Quod mixtum et purum sit, quia quantum uirtus uirtuti iungitur, tantum incensum boni operis sincerius exhibetur. Aromata ergo in pulverem redigere est, uirtutes recogitando terere, et subtiliter examinare.
Incensum odoriferum de pigmentis est suavis adustio, quae carbonibus concreemata, carissimum fumum porrigit ad superna, et odorantes se delectabili iocunditate permulcet, sic beatorum oratio igne caritatis incensa, divinis conspectibus ingeritur, quae magis humilitans et conpunctionis pondere sublevatur. Virtutibus enim dominus noster tamquam bonis delectatur odoribus. Nam orationem sanctam velut odorem suavissimum suscipere dominum, et in Apocalipsi legitur. Ubi dictum est stetit angelus iuxta aram templi habens uiribulum aureum, iascendit fumus supplicationum dema manu angeli in conspectu domini ut daret de orationibus sanctorum quod est ante deum.