Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi trinitas ut memoria intelligentia et uoluntas in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae trinitatis. Nam dum tria sint unum sunt; quia et singula in se manent et omnia in omnibus.
Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti divinitus inspirata si catholicae intellegitur hoc insinuat quod pater et filius et spiritus sanctus unus sit deus eiusdemque substantiae uniusque essentiae atque inseparabilis in divinitatis unitate ideoque non sunt tres dii sed unus deus: pater et filius et spiritus sanctus. Quamvis pater filium generit et ideo filius non sit qui pater est filiusque a patre sit genitus. Est ideo pater non sit qui filius est spiritus sanctus nec pater sit nec filius sed tantum patris et filii spiritus. Patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Et haec trinitas unus est deus ex quo omnia per quem omnia et in quo omnia. Beato Paulo apostolo attestante ubi ait: "Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen". Igitur firmissime credimus patrem et filium et spiritum sanctum unum esse naturaliter deum neque tamen ipsum patrem esse qui filius est nec filium ipsum esse qui pater est nec spiritum sanctum ipsum esse qui pater aut filius est. Una est enim patris et filii et spiritus sancti essentia in qua non est aliud pater aliud filius aliud spiritus sanctus quamvis personaliter sit alius pater alius filius alius spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum scripturarum demonstratur initio ubi deus dicit: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram." Cum enim singulari numero dixit imaginem. Ostendit unam naturam esse ad cuius imaginem homo fiere. Cum vero dicit pluraliter nostram ostendit deum ad cuius imaginem homo fiebat non unam esse personam. Si enim illa una essentia patris et filii et spiritus sancti una esset persona non diceretur ad imaginem nostram sed ad imaginem meam. Nec dixisset faciamus sed faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intellegendae vel credendae substantiae non diceretur ad imaginem nostram sed ad imagines nostras. Sed ad unam imaginem unius dei homo factus dicitur ut una sanctae trinitatis essentialiter divinitas intimetur. Hanc quoque trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Esaias revelatam sibi non tacuit cum se dicit audisse seraphim clamantia: "Sanctus sanctus sanctus dominus deus Sabaoth." Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio sanctus personarum trinitatem in eo vero quod semel dicitur Dominus deus sabaoth divinae naturae cognoscimus unitatem. Plane absque omni dubitatione credendum est patrem et filium et spiritum sanctum unum esse deum omnipotentem aeternum incommutabilem et singuli horum deus et simul omnes unus deus. Et singulis quisque horum plena et perfecta et aeterna substantia et simul omnes una substantia quia quidquid est pater quod deus est quod substantia est quod aeternitas est hoc filius hoc spiritus sanctus est. Ita etiam et filius eo quod est deus quo substantia est quo aeternitas est hoc est pater hoc est spiritus sanctus et quicquid spiritus sanctus est eo quod deus est quo substantia est quo aeternitas est hoc pater est et filius una in tribus divinitas una essentia una omnipotentia. Et quicquid substantialiter de deo dici potest si forte de solo patre interrogatus fueris quid sit pater responde deus. Interrogatus de filio responde deus. Interrogatus de spiritu sancto responde deus. Si interrogatus fueris simul de patre et filio et spiritu sancto non deos sed deum responde unum omnipotentem incommutabilem.
Sciendum est quod quaedam de deo substantialiter dicuntur ut est deus magnus omnipotens. Et quicquid ad se dicitur id est substantiam divinitatis significans quaedam itaque relative dicuntur ut pater ad filium filius ad patrem et spiritus sanctus relative ad patrem et filium ad se autem sive pater sive filius sive spiritus sanctus deus dicitur. Itaque pater eo quo deus est hoc ipso substantia est: quia eiusdem substantiae filius proculdubio et filius deus et spiritus sanctus deus. At vero deus eo quo pater est relative dicitur quia non substantiae nomen est sed refertur ad filium. Non sic dicimus filium patrem esse. Quomodo dicimus filium deum esse. Nec ita dicimus patrem filium esse sicut dicimus deum esse. Quia deus substantialiter dicitur pater et filius et spiritus sanctus relative dicuntur.