Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XIX

I. De cultura agrorum.

Cultura est quae frumenta vel uina magno labore quaeruntur ab incolendo uocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri cinis aratio intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. Cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quae de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex autem aratio, vernalis et autumnalis. Intermissio est, quia alterius annis vacuus ager uires recipit. Stercoratio est laeta nimis aspersio. Stercus autem uocatum vel quia sternitur in agris, vel quia ex tergi oporteat quod sordidum in civitate redundat. Idem et funus est qui per agros lacitur. Et dictus fimus id est stercus quod vulgo laetamen uocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina, reddatque arva pinguia et fecunda. Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas cedant, ac ligonibus, frangunt, et dicta occatio quasi ob cecatio quod operiat semina. Occare igitur est operire terra semina uite vel arbores. Runcatio est a terra herbas vellere. Nam rus terrae sunt, sulcus a sole uocatus quod pro scissus solem capiat. Veractum dictum quasi vere actum. Idem aratum, pro scissio est aratio prima cum adhuc durus ager est. Satio dicta, quasi seminis actio quasi satorum actio. Serere autem uocatum qui hoc sereno caelo faciendum. Non per imbres, hinc est et illud Virgilianum, nudas ara sere nudus. Messis a metendo, id est a recidendo dicta. Seges autem de semine dicta quod iacim sive a sectione. Spiritaliter autem in scripturis sacris agricultura, corda credentium intelleguntur, in quibus fructus uirtutum germinant. Unde apostolos ad credentes ait, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Agricola autem Deus est. Unde Dominus in eum ait: Ego sum uitis vera, et pater meus agricola est. Item agricola apostolis sunt, vel ceteri predicatores. Coloni vero sancti intelleguntur. Unde in evangelio dicit: Malos male perdet, id est Iudeos, et uineam suam tradet colonis aliis. Operarii apostoli vel ceteri predicatores in evangelio legitur: Rogate Dominum messis ut mittice operarios in messem suam. Aliter operarii heretici, in apostolo: Videte inquit canes. Videte malos operarios. Videte concessiones. Incenduntur ergo igne agri, ut omnes humor inutilis exsudat quando per zelum Dei. Omnis superfluitas uitiorum a cordibus electorum exuritur, ne ibi quicquam pestiferum germinet.

Arantur agri quando per doctores predicationem turbe credentium exercentur et preparantur ad accipiendum semen verbi Dei. Semen enim est verbum Dei, ut in evangelio Dominus ipse ostendit. Stercora ergo in agrum mittuntur ut melius fructificet qu per recordationem peccatorum quique fideles ad penitentiam provocabuntur, ut melius in sulcis iustitiae crescat germen recte fidei et fructus bone operationes. Sulci sunt corda fidelium ut in Psalmo: sulcos eius inebria. Et in Iob: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipso sulci eius deflent. Semen divina predicatio, ut in evangelio: Exiit qui seminat semen suum. Semen hereticorum predicatio aqua stultitiae perfusa, ut in Pentatheuco omne semen super quod ceciderit aqua inmundum erit. Arator crux, sive predicationis officium, vel inchoatio bonorum operum. Ut in evangelio: Nemo mittens manum in aratrum respiciens retro, aptus est regno caelorum. Arare predicationis est, officium exercere. Unde in Regum legitur: Et ipse in xii arantibus unus erat. Seminare est, predicationis sermonem in corda fidelium spargere, ut in propheta: Et seminabunt agros. Segetes autem plebes sunt fidelium quas mundant et expurgant agricultores spiritales, hoc est doctores sancti ne quicquam ibi crescat inutile atque uirulentum. Messis vero ubertas est, vel copia fidelium, ut in evangelio Dominus ad apostolos ait: Levate oculos vestros et uidete regiones quia albe sunt iam ad messem. Aliter autem messis consummatio est saeculi. Messores vero angeli Dei. Triticum autem electi sunt et zizania reprobi. Colliguntur ergo segetes et rediguntur in manipulos, ut in horreum Domini collocentur. Cum sancti uiri cum manipulis uirtutum in caelestem mansionem recipiuntur. Ut est in Psalmo: Venienter inquit venient, in exultatione portantes manipulos suos, hoc est mercedem bonorum operum metentes. Zizania vero scandala vel male uiventes intelleguntur, ut in evangelio scriptum est: Venti inimicus et superseminavit zizania in medio tritici. Et paulo post: Alligate inquit zizania fasciculis ad comburendum. Triticum autem congregare in horreum meum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL