Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Frumenta sunt propie quae arista habent, fruges autem reliquae. Spiritaliter autem frumentum, aut ipsum redemptorem nostrum significat qui in evangelio ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet. Vel sanctos uiros qui menbra sunt corporis eius. Item frumentum predicationis sermonem significat. Unde Salomon ait: Qui abscondit frumentum, maledicetur in populis. Triticum autem similiter electos significat, qui pertinent ad horreum Dominicum sicut supra ostendimus. Silico genus tritici a serendo dictum. Nam in pane species eius precipue est. Horredeum dictum, quod pre ceteris generibus frumenti antea fiat aridum, vel quod spica eius ordines habeat. Significat autem hordeum litteram legis veteris, quae carnalibus Iudaeis ad alimentum data est. Unde in evangelio legitur, ex v panibus hordeacus, quinque milia hominum dominus satianti. Rursum in Genesi scriptum est de Isaac: Sevit Isaac, et invenit in illo anno centuplum hordei. Arista appellata, quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae, quia radicibus nascitur, et dictus culmus, quasi calamus. Folliculum est theca frumenti, in qua granum servatur, interius, haec super spicam vallo instructa munimen pretendet, ne avium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur. Aut vestigus proteratur. Haec quoque observantiam carnalem legis, veteris significant, in qua medulla sensus spiritalis condita latet. Spicae initia fidei, vel inchoatio bonorum operum, sicut in Iob de hereticis dicitur. Et e surientibus tule sunt spicas. Stipula aridi ad fidem vel inanes. In apostolo: Ligna, fenum, stipula. Et in propheta: Heu mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, hoc est nullum boni operis fructum inveni. Stiupula autem paleae ac peccatores significant, quia apti sunt ad incendium eternum. Unde scriptum est: Paleas autem exurit igne in extinguibili. In Hieremia scriptum est quod paleis ad triticum dicit Dominus. Acervi collectio fidelium ad aream ecclesia, sive sanctorum predicatio perfecta, sicut in Iob de hereticis, in terra cervos eorum meridiat sunt.