Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De leguminibus.

Legumina a legendo dicta quasi electa, veteres enim meliora quaeque legebant, sive quod manu legantur. Nec sectionem requirant. Leguminum plurima genera ex quibus faba lenticula pissi faseum, cicer, lupinum gratiora in usu hominum uidentur. Mystice autem legumina continentiam luxuriae et mortificationem corporis significare possunt. Unde in Daniele propheta, ipse Danihel et tres pueri cum ea leguntur contemptis delitus regalibus appetisse esum leguminum contritis carnibus desiderus, merito uiride sideriorum spiritalium possunt nuncupari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL