Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
tis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo apud Grecos autem constat inventorem uitis liberum appellari. Unde et eum gentiles post mortem Deum esse volverunt. Vitis dicta quod uim habeat citius radicandi alii putant uites dictas quod invicem se uittis innectant, vicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quia quasi brachiis quibusdam quicquid comprehenderint stringant. Labrusca est uitis Grecis quae in terrae marginibus nascit. Unde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terrae. Summitates uitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. Palmes uitis materia mollis, qui per novella brachia missus fructum adfert. Corimbi sunt anuli qui proxima quaeque ligant et comprehendant ne longuis laxati palmites, ventorum flatibus dissipentur. Vuae dictae quod intrinsecus humore sint plene sucique, et pinguedinis. Nam humidum est quod exterius humorem habet. Vuidum quod interius, acina botrus. Racemus est botrionis pars, et botrio grecum est. Mystice autem uinea ecclesia vel populus Israhel potest intellegi, de quo in Esaia ita scriptum est: Vinea facta est, dilecto in eo in cornu filio olei. Et sepivit eam et lapides elegit ex ea, et plantavit eam electam, et aedificavit turrem in medio eius, et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas, et cetera. Quod autem uinea Dei appelletur populus Israhel, et in fine huius cantici legimus: Vinea Domini exercituum domus est Israhel, et uir Iuda germen laudabile eius, et in septuaginta octavo Psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti, et recisti gentes et plantasti eam. Hi evangelio quoque pene isdem verbis, quibus propheta nunc loquitur. Dominus texit parabolam, homo quidam erat paterfamilias qui plantavit uineam. Et macheriam illi circumdedit, et fodit in ea torculas et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et cetera. Et in Hieremia legimus: Ego plantavi te uinea fructiferam totam veram quomodo conversa es in amaritudinem uinea aliena. Itaque Hierusalem ut diximus plangitur et sermone prophetico illius ruina cantatur. Porro ecclesiae et populo quondam gentium aliud carmen est. Editum de quo in psalmis legamus: Cantate Domino omnis terra, adnuntiate diem ex die salutare eius, adnuntiate in gentibus gloriam eius. In omnibus populis mirabilia eius. Per metaforam, ut prius diximus uineae describit populum Iudeorum quem sepsit angelorum auxilio. Et lapides elegit ex eo, vel idola vel omnia, quae Dei cultum poterant inpedire, et plantavit cum uineam sorebo quam solus Simmachus electam interpretatus est. Aedificavit quoque turrem in medio eius, templum uidelicet in media civitate et torcular struxit in ea, quod quidam altare significare putant. Ut in Cantico Isaiae dicitur: Et tocular fodi in ea, torcular est futura tribulatio. Ut in Apocalipsin: Et ipse calcavit torcular uini irae furoris Domini. Sicut enim ad torcular omnes uvae conportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur uinum, sic altare omnes populi suscepit fructus, et immolatus hostias devorat. Iuxta quod de illud Beniamin legitur: Beniamin lupus rapax, mane comedet. Predam et ad vesperam dabit aescas. Cuncta quae dicuntur divinae possunt et ad animae humanae referri statum quae a Deo plantata in bonum, non uvas adtulerit, sed labruscas et postea sit tradita bestiis conculcanda, nec divinum imbrem susceperit, doctrinarum quia preterita contempserit. Vitibus inter cetera magis ista conveniant, oblaquetiao, putatio, pro paginatio, fosso oblequeare est, circa codicem terram aperire et velut lacus efficere.
Putare est virgam ex uite super vacuam resecare, cuius flagellis luxuriat. Putare enim dicitur purgare id est amputare, traducere transduxere. Propaginare vero flagellum uitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hinc propagines a propagare et protendere dicte, fodere vero est, foveam facere, quasi fovere, haec omnia si quis diligenter intenderit, in aecclesiae instructione spiritaliter invenire poterit. Unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit, id est ut anputatis inutilibus vanae religionis sarmentis futuro fidei fructu preparetur. Vitis vero allegorice significat Christum qui dicit in evangelio: Ego sum uitis vera, item in aliam partem uinea vel uitis significatio trahitur, ut est illud in cantico 201 Deuteronomii: Ex uinea enim Sodomorum uitis eorum. Et propago eorum ex Gomorra.
Palmites autem apostoli sancti allegorice intelleguntur. Unde Dominus ad apostolus ait: Ego sum uitis vera, et uos palmites, et cetera. Similiter et uva, fructum iustitiae significat, et e contrario sub alia significatione legitur: Vua eorum, uva fellis botrus amaritudinis ipsis. Botrus autem alibi ecclesiam sive corpus Domini significat. Unde in Numerorum libro scriptum est: Quod duo uiri portarent botrum invecte de terra repromissionis quia duo ordines praedicatores Christi incarnationem uoce et verbo credentibus adferunt. Quia quem prophetae futurum adnuntiaverunt hunc apostoli iam venisse testantur.
Vindemia autem mystice consummatio saeculi intellegitur, vel uindicta in populum. Unde in Psalmo legitur: Vindemiant eam omnes qui transeunt viam. Et Ioel: Mittite inquit falces et uindemiate uineam terrae quoniam maturae sunt uvae eius. Vinea est ecclesia ut in Cantico canticorum dicitur: Vinea fuit pacifico, et tradidit eam custodibus, id est apostolis, item uinea, plebs Iudaica ut in Psalmo: Vineam ex Aegypto transtulisti. Vinea fidelium plebs ut in Salomone: Capite nobis vulpes pusillas exterminante uineas. Vineae bonorum operum actiones, ut in propheta: Et plantabunt uineas. Et in aliam partem, ut in Salomone legitur: Transivi per uineam uiri stulti et ecce omnia repleverunt urticae. Torcular sicut supra diximus altare significat, ab eo quod ibi oblationes tamquam fructus conferantur et aliter torcular tribulationum pressura significat. In qua fideles probantur. Unde in titulo quorundam Psalmorum scriptum est: In finem pro torcolaribus.