Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Arborum nomen, sive herbarum ab arvis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adherent. Utraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur, de hinc confota surgit in arborem, et infra parvum tempus quam herbam videras arbusta suspicis. Arbusta arbor novella et tenera in qua insertio fieri potest, et dicta arbusta quasi arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt uolunt accipere sicut saliction, sic et vi recta ubi uirgultae novellae et uirenter. Arbor autem humanum genus significat, ut est illud arborem fici, quidam habuit plantatam in uinea. Item arbor bona dicitur, bonus homo, et mala arbor malus homo. Quidam in hoc testimonio arborem uoluntatem hominis magis quam ipsum hominem accipiendum putant. et fructum bonum bona opera. Malum vero mala opera. Radix autem originem mystice significat. Unde in apostolo scriptum est: Quod si radix sancta et rami. Item de peccatore dicitur: Destruet tunc Deus in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam de terra inventium. Rami vero propaginem cuiuslibet exprimunt in bonam partem sive in mala translatam in bonam, ut est illud in evangelio de grano sinapis de quo Dominus ait: Fit arbor ita ut veniant uolucres caeli et habitent in ramis eius. Item in aliam partem in Danihele scriptum est: Precidite arborem et ramos eius, et in Salomone: Et precidantur rami inconsummati.
Folium vero sermonem doctrine significat. Unde in Psalmo scriptum est de ligno illo mirabili quod plantatum est secus de cursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidit. Hoc enim lignum significat, Dominum nostrum Iesum Christum porpter passionem crucis cuius uirtutum fructus pabula sunt credentium. Cuius folia non decidunt quia nullo casu. Verba eius a veritate discidunt. Haec sunt aquae spiritales, haec folia salutaria, de quibus in Apocalipsi beatus Iohannes dicit: Et ostendit mihi flumen aquae uitae splendidum tamquam christallum exiens de throno Dei, et agni. In medio plateae eius et ex utraque parte fluminis arborem uitae quae facit fructum duo decies singulis mensibus reddens fructum suum. Et folia arboris illius sunt ut sanitatem gentium deputata. Flos enim Christum mystice significat, qui in Cantico canticorum dicit: Ego flos campi, et lilium convallium. Flores significant incrementa bonae conversationis. Ut est illud in Cantico canticorum: Flores apparuerunt in terra, id est initia fidei et iustitiae floruerunt in mundo, crescente ecclesia Christi. Item flos gloria saeculi huius. In Esaia: Omnis inquit caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Poma significant fructus sanctorum in uirtutibus. Ut est illud in Cantico canticorum: Et manducet fructum pomorum suorum. Item sponsa ad sponsum dicit: Omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi. Poma nova et vetera precepta sive promissa sunt novi testamenti et veteris, quae omnia ad Christi gratiam referre ecclesia. Rursum poma dulcedo peccati. Unde in Amos legitur: Quid tu uides Amos, et dixit uncinum pomorum, hoc est supplicia peccatorum. Matura dicuntur, quia apta sunt ad mandendum, sic et inmatura priusquam matura fiant dura sunt ad mandendum. Allegorice autem matura dicuntur illa quae perfecta sunt, inmatura autem quae inperfecta esse dinoscuntur.
Silve autem, sive saltus mystice gentes significant, vel etiam sacram scripturam allegoricis testimoniis ob umbratam. Ut est illud: Deus a Libano veniet et sanctus de monte umbroso et condenso. De quo et in Psalmo scriptum est: Invenimus ea in campis silvae. Campi vero silvae indicant corda gentilium, quae expectatis quasi silvestribus ac dum osis locis manducante Domino campestri puritate patuerunt. De his silvis egressi sunt duo ursi reges uidelicet et Romanorum ad preceptum tipici Helisei. Et post quadriginta duos annos ascensionis eius ad caelos, Iudaicos pueros comederunt. Silvae gentes sunt, ut in Psaltero: Exterminavit eam aper de silva. Condensa autem hoc est, oppaca silvestra, quae loca significant divinae scripturae, occulta ut est illud in Psalmo: Revelavit Dominus condensa, et in templo eius omnes dicent gloriam. Revelavit etiam timor Dei condensa quando ignorantiae deposita, ad intellegentiam divinae legis devoti populi convenerunt. Pro qua re in ecclesia eius omnis refert gloriam. Prout unusquisque prefati spiritus septiformis dona suscipit, gloria enim sicut dictum sepe meminimus, laus est facta celebratione multorum. Item saltus significat populum ecclesiae, de quo in propheta scriptum est: Qui habitant in deserto securi dormient in saltibus. Rursus saltus meridianus typum tenet populi Iudaeorum. Unde Ezechiel dicit: Haec dicit Dominus ad saltum agri meridiani. Ecce ego succendam ignem in te, et devorabit omne lignum uiride et omne lignum aridum. Ligna dicta quia incensa convertuntur in lumen. Unde et lucinium dicitur quod lumen det. Astula a tollendo nuncupata, fomes est astula, quae ab arboribus excutitur, recisione aut astulae ambustae, aut ligna cavate a fangis nomine accepto, quod ita capiat ignem, de quo Virgilius: Rapuitque in fomite flammam. Ligna enim et in bonam partem et in malam posita repperiantur. In bonam ut est illud: Gaudebunt campi et omnia ligna silvarum, ante faciem Domini quoniam venit. In malam vero, ut est illud in Ecclesiaste: Qui scindit ligna periclitabitur in eis. Quia quicumque executor est, peccatorum aeterno incendio deputabitur. Item ligna angeli ut quidam putant, sicut in Ezechiele propheta, pro diabolo dicitur. Omne lignum paradisi non est ad similatum ei, et post pauca cedri non fuerunt altiores illis. Lignum Christus sive sancti. In Psalmo: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Et in evangelio: Si in uiridi ligno haec fiunt, in arido quod fiet. Lignum homo ut in Ecclesiastes: Si ceciderit lignum ad austrum sive ad aquilonem id est in bonam vel malam partem, ubicumque ceciderit ibi erit. Ligna testimonia scripturarum in Levitico ignis autem in altare semper ardebit, quae nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies, huic testimonio Salomonis sententia congruit in qua ait, qui addit scientiam addit dolorem. Lignum crux Christi in libro Sapientiae benedictum lignam per quod sit iustitia. Et in Psalmo: Dominus regnat a ligno. Ligna peccata, in Deuteronomio: Si quis abierit cum proximo suo simpliciter in silvam ad ligna cedenda. Torris lignum adustam quem vulgus titionem appellat extractum foco semiustum et extinctum. Quis quiliae stipulae in mixte surculis ac foliis arides sunt autem purgamenta terrarum. Mystice autem torris, vel titio significat sapientiam vanam quae vere sapientiae contraria est. Unde legitur in Esaia propheta: Dominus dixisse ad ipsum prophetam egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquae ductus piscinae superioris in via agri fullonis. Et dices ad eum, Vide ut Sileas noli timere et cor tuum ne formidet ad uobis caudi stitionum fumigantium istorum in ira furoris Rasan et Siriae et filii Romeliae eo quod consilium inierit contra te Siria possima Effraim et filios Romeliae dicentes adscendamus ad Iudam et suscitemus eum et evellamus eum ad nos. Duas autem caudas torrium fumigantium ut prius diximus uocat sapientiam saecularem hereticum quae sermonem quorum finis exustio est, qui frustra inierunt consilium ut ascenderent contra Iudam. Et quasi neglegentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent. Caries putrede lignorum dictum hoc nomen quod eveniat lignis uirtute carentibus. Caries autem significare potest putredinem peccatorum. Unde homines carnales vermibus concupiscentiae exesi in habiles efficiuntur aedificio spiritali pertinente ad civitatem Dei.