Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De propiis nominibus arborum.

Palma dicta quia manus metricis ornatus est, vel quod ob pansis est ramis in modum palmae hominis, est enim arbor insignae uictoriae pro ceroque, ac decoro uirgulta, diuturnisque vestita frondibus et folia sua sine ulla successione conservans, hanc Greci fenicem dicunt, quod diu duret ex nomine avis illius Arabiae quae multis annis uivere perhibetur. Quaedum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitate. Frequenter autem hi Aegyptio et Syria fructus autem eius dactili a digitorum similitudine nuncupati sunt. Palma enim dicta est, quasi pacis alma, quae premium est in agone uincentibus. Sicut apostolus dicit: Nunc contendo ad palmam supernae uocationis haec super terras hispida est, et quibusdam tumoribus in aequalis, sed ubi ad superna processerit dulcissimorum fructum suavitate completur, et quasi quibusdam radiis ornata distenditur. Sic iustorum conversatio in hoc mundo duris est laboribus plena, sed in supernis probatur esse pucherrima. Palma autem significare potest homines uirtutum decore semper uirentes et uictoriam de uitiis omnibus, et hostibus, spiritalibus capientes unde premium corone aeterne a Domino accipiunt. De quo in Psalmo scriptum est: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur, et in Cantico canticorum sponsa dicit de sponso comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus. Come catervae sunt sanctorum, quae Deo fideli famulatu adherent. Elate palme, propter caput Domini, nigre propter dispectionem apud homines, vel elate ob uictoriam nigre obpressuras.

Lauras a verbo laudis dicta hac enim cum laudibus uictorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur postea. D littera sublata et subrogata, R dicta est laurus, ut in auriculis quae initio audiculae dictae. Sunt et medidies, qui nunc meridies dicitur. Hanc arborem Greci dafnem uocant, quod numquam deponat uiriditatem, inde ille potius uictores coronantur. Sola quoque haec arbor fulgore fulminari minime creditur. Haec arbor bene potest significare martyrum uictorias et coronas in marcescibiles. Malus a Grecis dicta. Quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus. Unde et haec sunt vere mala, quae vehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco uocata. Unde prius ad vecta sunt. Nam multae arbores, nomina ex provinciis vel civitatibus de quibus allate sunt acceperunt. Virgilius amantibus quid ex malo quaeris soleat ostendit. Mala Cidonia nomen supersit ab oppido quae est in insula Creta, de qua Grece dicere solent. Urbium credensium matrem Cidoniam ex cuius pomo Cidonium conficitur. Fit quoque ex ea et uinum quo languentium desideria falluntur. Nam specie et gustu et odore cuilibet uini veteris imaginem representat. Malo melum a dulcedine appellatum, quod fructus eius mellis saporem habeat vel quod in melle servetur. Malum autem allegorice, significat Dominum Christum. Unde sponsa in Cantico canticorum Dei: Sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filias. Sub umbra illius quam desiderabam sedi, et fructus eius dulcis gutturimen, hoc est sicut malum uisu odore, et gustu antecedit ligna silvestra. Sic Christus ante cellit omnes sanctorum qui filii Dei dicuntur, sed gratia ille solus natura. Et eodem protegente quem semper adesse quaesivi quiesco, ac secura permaneo quia gratiae suae caelesti dulcedine merefecit. Malum punicum dici, eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum idem et malum granatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Mala punica ecclesia est, sive unitas fidei et pacis concordia, ob cuius figuram Israhelitica exploratores in libro Numeri de terra repromissionis. Malum Punicum cum botro pariter et ficus portabant, et in Exodo in ornamento sacerdotis malum punicum tintinnabulis aureis coniurgi precipiuntur. Malam autem punicam significat coetum sanctorum et electorum uirorum. Unde sponsa ad sponsam in Cantico canticorum dicit: Sicut cortex mali Punici genae tuae absque occultus tuis. Gene sanctae ecclesiae spiritales sunt patres qui uirtutibus sunt mirabiles, et moribus venerabiles. Et in Christi cruce gloriari non erubescenter. Et haec magna sunt valde quae uidentur in ea, sed multo maiora, quae non uidentur et in futuro reservantur. Potest et in malo granato ecclesia intellegi, de multis gentibus congregata, sive diversas in se gratias habens. Unde in Canticis canticorum de ea scriptum legitur, emissiones tuae paradisus mala granatorum cum fructu bonorum.

Ficus Latine a fecunditate uocatur. Feratior est enim arboribus ceteris. Nam terque quaterque per singulos annos generat. Fructum atque ab altero matures cente, alter aboritur, hinc et carice a copiae nominate sunt. Ficus mystice significat synagogam Iudaeorum, ut est illud in evangelio arefacta est, continuo ficulnea. Et in Abbacuc: Ficus inquit non adferet fructum. Et non erit generatio in uineis, et cetera. Ficus uinea, et oliva erat synagoga Iudaeorum, quando dulcedinem bone operationis, flagrantiam fervide dilectionis pinguedinem animi misericordis Deo devota proferebat. Sed haec ficus Domino ad eam tertio veniente hoc est in legislatione per Moysen in sedula increpatione et exortatione per prophetas. In oblatione gratiae per se ipsum uirtutis fructum ferre neglexit. Propter quod ad maledictionem eius aeterna ariditate dampnata est, item ficus piscalex. Unde dicitur in evangelio: Homo quidam pastinavit uineam, hoc est plebem Iudaicam, et in uinea plantavit ficus. Folia ficus asperitas est legis, vel prurigo uitiorum, huic est illud in Genesi: Et sumpserit folia ficas, et fecerunt sibi perizomata, hoc est succinctoria genitalium. Caprificus appellata eo quod parietes quibus in nascitur carpit, rumpit enim et prodit ex latebris quibus concepta est. Alii caprifi cum putant dictum quod ficus arbor eius rebus remedio fecundatur.

Morus a Grecis uocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus vel uirgulta eius rubent. Est enim mora silvestris fructus adferens quibus in deserto pastorum fames ac penuria confovetur. Huius folia super lactata serpenti feruntur interimere eum. Rubet ergo ut quidam opinantur Mariae uirginis praefiguratio, eo enim quod quasi de humani corporis rubo salvatorem tamquam rosam emiserit, aut quod uim divini fulgoris sine sui assumptione pertulerit. Unde in Exodo legitur. Apparuit dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi et uidebat quod rubus arderet, et non conbureretur. Sicomorus sicut et morus Greca nomina sunt dictus autem sicomorus eo quod sint folia eius similes moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine quia non est brevis ut morus. Alii autem dicunt eam ficum esse silvestrem. Unde Amos propheta, ad Amasiam ait: Non sum propheta, nec filius prophetae, sed cum essem armentarius, et ruborum mora stringerem. Tulit me Dominus sequentem greges, hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum adsumpserit Dominus et miserit ad populum suum Israhel et preceperit ei ut egrederetur de terra sua et Samariam pergeret. Item sicomoros vana scientia in Hieremia habitabunt dracones hoc est demones cum fatuis ficariis. Item in bonam partem ascendit Zacheus in arborem sicomorum.

Nux appellata, quod umbra vel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat, hanc alio nomine Latini iugulandem dicunt, quasi Iovis glandem fuit enim haec arbor consecrata Iovi, cuius pomum tantam uim habet ut missa inter suspectos herbarum vel fungorum cibos quicquid in eis uirulentum est exudet rapiat atque extinguat. Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma tecta corio duriore ut pineae, mices, avellanae, glandes, castaneae, amigdale. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro coreo tecti. At contra poma omnia mollia mala dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut Persica, Punica, Matiana, Cidonia et cetera. Mystice autem nucis arbor significat ecclesiam vel sanctum uirum dulcedinem fructuum uirtutum in abdito cordis gestantem. Unde sponsa dicit in Cantico canticorum: Descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis, hortus et enim nucum ecclesia est presens ubi nostras conscientias alter utrum minime uidemus, sed fracta per temptationem testa corporis apparebit interne dulcedinis gustus, poma convallis fructus est humilitatur, descendit sancta ecclesia per doctores sanctos qui proficiunt ad fructus bonos quive adhuc indigeant doctrinae inrigatione. Item nuces incarnationem Domini, salvatoris sive mysterium sanctae trinitatis ut quidam putant, significat. Unde in libro Numeri de virga Aaron ita legitur et germinavit nuces. Amigdala Grecum nomen quae Latine nux, longa uocatur, hanc alii nuncidam uocant, quasi minorem nucem, de qua Virgilius cum se nux plurima silvis induit in florem cunctis enim arboribus prior se flore convestit et ad inferenda poma arbusta sequentia prevenit. Unde et primitias ecclesiae quae ex Iudeis credidit significat de quo Salomon ait: Florebit amigdalum quae sententia et aliter iuxta allegoriam intellegi potest. Dicit enim Ecclesiastes: Florebit amigdalum, inpinguabitur locusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae. Tradunt per haec humanorum menbrorum fieri significantiam. Nam in flore amigdali, canos capillos, in pinguatione locustae humorem pedum, in dissipatione capparis, concupiscentiae frigus ostendit quae cum seni in postremae aetatis tempore acciderint, tunc necesse est in terram id est quasi in aeternitatis suae, domum redeat. Bene quoque haec aeternitatis domum illam futuram terram accipimus de qua scribitur. Placebo Domino in regione uivorum. Legitur Iacob patriarcha tulisse virgas populeas uirides et amigdalinas et ex platanis atque ex parte eas decorticasse et posuisse in canalibus, ubi effundebatur aqua ante oves ut cum venissent greges ad bibendum coram se haberentur virgas, et in aspectu earum conciperent. Quid est virgas uirides amigdalinas, atque ex platanis ante oculos gregum ponere, nisi per scripturae seriem antiquorum patrum uitas, vel sententias in exemplum populis prebere quae nimirum quia iuxta rationis examen rectae sunt. Virge nominantur quibus ex parte corticem subrahit, ut in his quae expoliantur intimus candor appareat. Et ex parte corticem servat, sicut fuerant exterius in veritate permaneant variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subrahitur, et ex parte retinetur, ante considerationis enim nostrae oculos predicantium patrum sententiae quasi virgae variae poniuntur, in quibusdum plerumque, intellectum litterae, fugimus quasi corticem subtrahimus. Et dum plerumque intellectum litterae sequimus quasi corticem reservamus, Dum que ab ipsis cortex litterae subtrahitur allegoricae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur exterioris intellegentiae uirentia exempla monstrantur, quas bene Iacob, in aquae canalibus posuit, quia et redemptor noster in libris ea sacrae scientiae quibus nos intrinsecus infundimus fixit. Has aspicientes arietes, cum ovibus coeunt, quia rationalis nostri spiritus intellectus dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur in tales foetus operum procreant, qualia exempla precedentium in uocibus praeceptorum uident.

Castaneam Latini a Greco appellant uocabulo hanc enim Greci castaneam uocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt. Qui dum eiciuntur quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silva explululare consuevit. Haec arbor continentium coetum significare potest qui per castitatem cor multos uirtutum fructus adfert. Ilex ab electo uocata, huius enim arboris fructum homines primum ad uictum sibi elegerunt. Unde et poeta mortales primi ructabant gutture glandem. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande uixerunt. Ilex vero mysterium tenet crucis Christi. Unde legitur, quod Abraham habitaverit ad ilicem Mambrae, quia in mysterio prefigurabat passionem Christi. Flagus et esculus arbores glandifere ideo uocatae creduntur, quod fructibus earum olim homines uixerunt ac cibum sumpserint aestamque habuerint. Nam esculus ab esca dicta, fagus vero a Greco uocabolum traxit. Fage autem Grece comedere deus, in quo facto admonemur abstinentiae operam dare, ut magis studeamus parco uictu contenti esse, quam carnalibus ac palis a uide incumbere.

Silicon qualatim corrupte siliquam uocant, ideo a Grecis cale nomen accepit eo quod ligni eius fructus sit dulcis. Silo quippe dictus lignum licon dulce huius arboris pomi sucus expressus acatia a Grecis dicitur. Mistice autem siliquam aut uoluptatem mundi, aut sapientiam secularem significat. Unde luxuriosus filius in evangelio legitur. Dum pasceret porcos et egeret fame quod concupisceret quas porci manducabant, et nemo ili dabat. Demonum enim cibus est ebrietas, luxuria fornicatio, et universa uitia. Haec blanda sunt et lasciva, et sensus uoluptatem demulcent. Statimque ut apparuerint ad usum sui provocant quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat, et Satanas cum aliquem sua arte ceperit et propium ei inposuerit lugum ultra ad uitiorum abundantiam provocare non procurat, sciens esse iam mortuum, sicuti multos idolatras uidemus panis miseria et aegestate confector. Item demonum cibus est, carmina poetarum saecularis sapientia rethoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant, et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt animam quoque penetrant et pectoris interna devincunt. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore per lecta nihil aliud nisi inanem somnum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt nulla ibi saturitas veritatis, nulla iustitiae refectio repperitur. Studiosi earum in fione veri et uirtutum penuria perseverant.

Pistacia dicitur quod cortex pomi eius nardi pistici odorem referat, de quo in sequentibus dicemus. Pinus arbus picea ab acumine foliorum uocata, pinum enim antiqui acatum nominabant. Pinum autem aliam pitin, aliam Greci peucen uocant, quam nos piceam dicimus eo quod desadet pice. Nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electorum gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditate durescit, et gemmam facit, de qualitate sua, et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod succus sit arboris, pinus creditur prodesse. Cunctisque sub ea servantur, sicut ficus nocere omnibus, potest autem timor Gehennae per pinum piceam significari. Quia sicut pinus arboribus creditur prodesse cunctis quae sub ea consistunt, sic timor Gehennae illis proderit qui propter timorem penarum agunt penitentiam peccatorum suorum. E contrario vero ficus, hoc est carnalis luxus nocet omnibus, qui illum sequuntur, et abutuntur rebus concessis per inlecebram uoluptatem. Item pinus lenes in ecclesia significant, et ad omne opus bonum paratos. Unde in Asaia ita legitur, ab ieset buxus et pinus simul. Rursum pinus divites saeculi huius significat, ut supra. Pix inquinamentum et nigredo delictorum in Salomone. Qui tangit picem inquinabitur ab ea. Abies dicta quod pre ceteris arboribus. Longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac per inde habilis atque levis, de qua Virgilius: Et casus abies uisura marinos. Quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum uocant propter candori est autem sine nodo. Abies vero propies altitudinem sui et robur diu durabile mentem electorum infima quaeque desideria spernentem et caelestium contemplationi semper intentam, uirtute quoque patientiae singulariter excellentem non incongrue demonstrat. Unde in libro Regum scriptum est, de Salomo vaci templi aedificatione: Et texit inquit pavimentam tabulis abiegnis et vestivit eas auro. Auri autem lamminae quae marmori actabalis sunt abiegnis superpositae. Ipsa est latitudo caritatis, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quae sicut unum aliis preciosius est, metallis, ita ceteris eximior uirtutibus in templo Dei singulari luce refulget. Item in aliam partem in Zacharia significatio abietis est. Ubi dicitur: Ulula abies, quia cecidit cedrus.

Cedrus quam Greci cedrosin uocant, id est arboris humor ardentis cuius folia ad cipressi similitudinem respondent. Lignum vero iocundi odoris est, et diu durans. Nec atinea umquam exterminatur, de quo Persius et Cedro digna locutus est, scilicet propter durabilem perpetuitatem. Unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno laquearia fuerit, huius ligni resino cedria dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis, ut per liti ex ea nec tineas patiantur, nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Affrica, atque Siria. Cedrus namque ut diximus arbor est inputribilis omnino naturae odoris lucandi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est pacientia fama uirtutum eximia, praesentia cunctis, gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt. Constantinissima, qui et in hac uita, et in futura singulari prae ceteris sanctis eminentia fulgent. Nempe cedrus Christum sive sanctam ecclesiam mystice significat. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Sicut cedrus ex altata sum in Libano. Item cedrus prophetas atque apostolos typice figurat. Unde dicitur in Psalmo: Saturabuntur omnia ligna silvarum et cedri Libani quas plantasti, illic passeres nidificabunt, hoc est uiri spiritales in doctrina prophetarum et apostolorum conversantur. Item cedri superbos hereticos sive philosophos seu etiam daemonos figurant. Unde scriptum est in Psalmo: Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas. Et in Isaia: Super omnes inquit cedros libani et erectas.

Ciprissus Grece dicitur, quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur. Unde et cono uocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus quia rotunditas eius talis est, ut conum imitetur. Unde et conifere ciparis si dicuntur huius lignum cedro pene proximam habet uirtutum, templorum quoque trabibus aptum inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea quae in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cipressi ramos prope rogum constituere solebant ut odorem cadaverum dum urerentur opprimerent locunditati, sui odoris. Cipressus etiam in eo quod in edendis apta est corporum passionibus quod suae venustatem comae nullo ventorum in pulsu deponit constantiam exprimit eorum quae actionem qui altioribus uirtutum ornatibus sanctam ecclesiam decorant. Cipressus namque Christum vel ecclesiam significat. Unde est illud: Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cipressus in montibus Ermon. Item cipressus prophetas vel patriarchas vel doctores sanctos figurat. Unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Tigna domorum nostrarum cedrina, laquaria nostra cipressina. Tigna et laquearia doctores sunt in sancta ecclesia propter munimen et decorem cedrina et cipressina propter eximias uirtutes eorum, et odorem bonae uitae.

 Iuniperus Grece dicta, sive quod ab amplo in angustum finit ut ignis sive quod conceptum diu teneat ignem, adeo ut si prune ex eius cinere fuerint oporte, usque ad annum perveniant. Piro enim apud Grecos ignis dicitur. De hac arbore in libro Iob scriptum est: Radix iuniperorum erat cibus eorum. Arbor namque iuniperi, pro foliis punctiones habet. Sic quippe sunt hirsuta quae profert ut spinis similia contrectantem pungere valeant. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Quid ergo per radicem iuniperi, nisi avaritia designatur, ex qua peccatorum omnium spinae producuntur. De qua et per Paulum dicitur: Radix omnium malorum cupiditas, ipsa quippe latenter oritur in mente sed punctiones peccatorum omnium patenter producit inopere. Elienus in India et Ethiopia nascitur, quae cesus durescit in lapidem, cuius lignum nigrum est et cortex levis ut lauri, sed indicum maculosum est in parvulus distinctionibus albis ac fulvis. Ethiopicum vero quod prestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum lene et corneum.

Platanus a latitudine foliorum dicta vel quod ipsa arbor patula sit et ampla, nam platos Greci latum uocant expressit huius arboris scripturam, et nomen et formam dicens, quasi platanus dilatata sum in plateis, est autem tenerrimis foliis ac mollibus et uitium similis. Mistice autem haec arbor Dominum Christum significat qui in toto orbe in membris suis dilatatur et mansuetudinis atque innocentiae suae ubique fidelibus salutifera monstrat exempla, de quo in Psalmis scriptum est: Eterit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Bene ut arbitror ligno fructifero comparatus est Dominus Christus propter crucem quam pro hominum salute suscepit. Item platanus sanctos significat in sermone praedicationis, quasi dilatatos foliis. Unde legitur in Ezechihele: Platani non fuerunt aequae frondibus eius.

Quercus, sive quirinus uocatur quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa precanere. Arbor multum annosa sicut legitur de quercum Mambrae, sub qua habitavit Abraham quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur, ex quibus una agrestis. Robor autem generaliter dicitur, ex omni materia quicquid est firmissimum. Potest haec arbor typice significare patientiam atque longanimitatem sanctorum qua fortiter ipsi omnia adversa sustinentes in constantia, animi sui perseverant, et aequanimiter omnia ferunt. Per quercum ut dixi sancti fide atque uirtutibus robusta, in Isaia mistice designantur, ubi ita legitur: Et erit in ostensione sicut terebintus et sicut quercus quae expandit ramos suos. Item in aliam partem et super omnes inquit quercus Basan.

Fraxinus uocari fertur, quod magis in aspera loca montanaque fruga nascatur. Hinc per dirivationem fraxinus, sicut a monte montanus, de qua Ovidius et fraxinus utilis hastis. Potest autem significare arma uirtutum, quibus utuntur sancti contra hostes suos. Taxus venenata arbor inde et doxia venena exprimuntur. Ex hac arcus Parthi et aliae gentes faciunt. Unde et poeta, ista reos taxus torqueritur in arcus. Haec arbor potest dolor et venenata dogmata hereticorum exprimere quae pariunt mortem et adferent interitum his qui in his laesi fuerint. Alnus uocatur quod alatur amnae proximo enim aquae nascitur nec facile extra undas uivit. Hinc et terrera et mollis quia in humecto loco nutritum. Ulnus nomen accepit quod uliginosis locis, et humidis melius proficit. Nam in montanis et asperis minus laeta est. Possunt autem hae duae arbores illos significare qui inrigatione sacrarum scripturarum et humilitate morum magis proficiunt quam illi qui in potentia propria confidunt. Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur, cuius genus duplex est. Nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta, quia folia eius una parte sunt alba, altera uiridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notasque tempora ortu solis occasuque constant, generant etiam resinam circa eridanum fluvium velut alii narrant in finibus Siriae. Populus uirgulta castitatis. Ut quidam uolunt in Levitico significant. Et in malam partem illud accipitur in Oseae, ubi dicitur: Subtus populum et terebintum quia bona est umbra eius. Tilex dicunt uocatam, eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et levitate laculandi. Est enim genus materiae levissimaeque et apibus ad mel conficiendum utilissima est, sic et in doctoribus mansuetudo laudabilis est, et valde suavis est praedicatio verbi. Salix dicta quod celeriter saliat hoc est velociter crescat. Arbor lenta uitibus habilis uinciendis cuius seminis hanc dicunt esse naturam, ut si quis illud in poculo auferit liberis careat, sed et feminas in fecundas efficit. Salices iuxta mysterium fideles sunt in ecclesia prope fluentia divinae praedicationis radicati. In Isaia ubi dicitur, et quasi salices iuxta fluentes aquas. Item salices homines infructuosi. Unde est illud in Iob, circumdabant eam, hoc est diabolum salices torrentis, et alibi ad torrentem salicum deducent eos. Populus autem et salix et tilii mollis materiae sunt, et ad sculpturam apte. De populi autem significatione et ceterarum iam superius dictum est.

Miricae quam Latini tramaraciam uocant ex amaritudine nominata. Gustus enim eius numis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur, ex quae etiam arbore maleficus artibus mistra, id est odia concitari dicuntur. De hoc arbore similitudo ducitur in Hieremia propheta, qui ait: Haec dicit Dominus, maledictus homo qui confidit in homine. Et ponit carnem brachium suum. Et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi miricae in deserto et non uidebit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto in terra sal suginis et inhabitabili. Haec de populo dicitur Iudaeorum qui habitant in deserto fructusque non faciunt, et sunt in terra sal suginis quae nullos fructus facit, et inhabitabili quae hospitem non habet Deum nec angelorum praesidia, nec spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum. Mirtus amare dicta eo quod magis litorea arbor sit. Unde et Virgilius: litora mirtetis mitissima, et amentes litora mirte, hinc est, quod et a Grecis mistice dicuntur, medicorum autem libri hunc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. Mirtus enim populum gentium significat, unde huius arboris mentio sit. In Zacharia propheta, ubi ita legitur: Et ecce uir ascendens super equum rufum. Et ipse stabat inter mirteta, quae erant in profundo, et cetera. Hunc uirum Hebrei Michahelem putant, qui ultor iniquitatum et peccatorum sit in Israhel, et quod steterit inter mirteta quae erant in profundo. Intellegi uolunt prophetas et sanctos qui in medio capti populi consersabantur et erant in profundo.

Lentiscus quod cuspis ipsius lentis sit et mollis. Nam lentum dicimus quicquid flexibile est. Unde et lentum uimen et uiter. Virgilius: et lenti uites pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat. Cortex resinam quae mirtis appellatur. Caves plurimum et melior incio insula gignitur. Lentisci enim mentio est in Danielis libro ubi Susannae historia scripta est. Et ubi descino et primo responsio presbiterorum ostenditur. Latini enim scinum et primum ilicem et lentiscum interpraetantur quorum sensus ibi manifestatur. Therebintus arbor Grecum nomen generans resinam omnium resinarum prestantiore est. Legitur et in Geneseos quod patriarcha Iacob convocata omni domo sua iuxta praeceptum Domini dixerit ad eos, abicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. Surgite et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei, dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et in aures quae erant in auribus eorum. At ille infodit eas subter terebintum quae est post urbem Sichem, quod significat ecclesiam omnia simulacra gentilium abicere et perpetuae oblivioni damnando. Illa tradere ut solius et unius veri Dei cultus ubique celebris fiat. Therebintus sancti, ut in Isaia Et erit in ostensione sicut therebintum. Item in aliam partem, ut in Oseae: Subdus pupulum et therebinthum, quia bona erat umbra eius.

Buxus grecam nomen est, ex parte a Latinis corruptam pixos enim appellatur apud eos arbor semper uirens et lenitate materiae elementorum apicibus apta. Unde et scriptura dicit: Scribe buxo et diligenter in libro exara illud. Buxus autem lenes in ecclesia significat, qui licet fructus spiritales minime habeant, tamen perpetua fidei confessione uirent. Unde est illud in Isaia: Ubi es et buxus, et pinas. Arundo dicta quod cito arescat, hanc veteres cannam uoca venunt arundinem. Propterea Varo dixit: Sciendum sane quod lictinum canna de lingua Hebrea nomen sumpsit apud eos enim calamus canne dicitur.

Arundo autem significat mutabilitate humanae mentis. Unde Dominus dicit de Iohannae ad Iudaeos: Quid existis in desertum videre arundinem vento agitatam, sed Iohannes arundo vento agitata, non erat quia numquam in alteram partem flecti poterat. Et nec laudibus vanis favebat, nec adversitatibus cedebat. Arundo aurea incarnationem salvatoris significat, sive divinam scripturam, ut in Apocalipsi et in manu eius arundo aurea. Item calamus praedicatio sanctourm est. Ut in Isaia: Orietur uiror calami et iunci. Iuncus fidelis est in ecclesia, iuxta fluenta divinae legis semper morans. Ut in Iob: Numquid uivere potest scirpus absque humore, aut crescit carectum sine aqua. Paliurus herba asperrima et spinosa. Paliurus est defensio peccati, sive inpuritas mentis. Unde in Isaia: Et paliurus in munitionibus eius, qui rectus est in eis sicut paliurus, et sicut spinae de sepe.

Ramnus genus est rubi, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum rumis et spinosum, sentix dicta a situ quod est terra inculta, in qua sentices spinae que nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem elicebant quod vi prendat de ramno igitur. Ita in Psalmo legitur: Priusquam producant spinae vestrae ramnos sicut iuventes, sicut in ira obsorbet eos. Ergo ramnus ut diximus spinarum genus est, per molestum quod prius in herbam in olissimam pubescit, sed ubi adulta aetate caluerit ramustulos producit acuminatos. Posteaque eius sudes durescunt in arborum firmitatem. Hoc ergo Iudaeis praesens sententia comminatur, quod prius absorbeantur quam longa aetate eorum malitia convalescat. Sicut et in alio loco de talibus dicitur: Viri sanguinum et dolosi, non dimidiabunt dies suos. Sequitur: Celeritas perditionis eorum sicut uiventes sicut in ira absorbet eos. Bene dixit sicut uiventes, quia uivere uidentur et mortui sunt. Omnis enim peccator in praviate degens veritati moritur. Spinas enim divitias et sollicitudines saeculares, ipse Dominus cum exposuisset parabolam sementis interpraetatur in evangelio dicens: Quod autem in spinis cecidit hi sunt qui audierunt verbum, et a sollicitudinibus et divitiis, et uoluptatibus uitae euntes suffocantur et non referunt fructum. Similiter spinae iuxta allegoriam uitiorum sordes exprimere possunt quae pungunt inlicitis desideriis mentem humanam et ad peccandum provocant. Tribuli vero aculie uitiorum vel temptationum intelleguntur, ut est illud in Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi. Et in propheta: Peccatum inquit Israhel lappa et tribulos. Vepres oblatio peccatorum. In Isaia: Omnes montes qui in sarculo sariuntur, non veniet illuc terror veprium et spinarum. Urtice pro rurigo luxuriae, in Isaia: Orietur in domibus eorum, hoc est in cordibus reproborum spinae et urtice. Oleaster dictus quod sit foliis olivae similibus sed latioribus arbor atque silvestris, amara atque infructuosa, cui insertus olivae ramus, uim mutat radicis et vertet eam in propiam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat, sine ullo qualitatis morsu. Alia ammoniaci guttam ex distillatione collectam acre mordentem.

Olivae Grece oleon dicitur, ex quo in Latinum tractum est, ut oliva dicatur, olea autem ipsa arbor est. Fructus oliva sucus oleum est, arbor pacis insignis, cuius fructus diversis nominibus appellatur. Oleaster autem infructuosa arbor. Significat gentiles, qui quam diu sine Christo erant fructum rate fidei et bonorum operum gignere non poterant. Postquam autem ab errore vetusto abscisi ad Christi fidem conversi sunt radici patriarcharum et prophetarum protinus inserti sunt et facti sunt socii radicis et pinguedinis olivae, de quo apostolus ad Romanos scribens eleganter disputat. Et propheta de Christi corpore, quod est ecclesia, canens in Psalterio ait: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini. Speravi in misericordia Dei mei in aeternum et in saeculum saeculi. Oleum autem aliquando gratiam spiritus sancti significat. Aliquando caritatem, et aliquando misericordiam et e contrario aliam significationem habet, ubi Psalmista ait: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Est enim oleum in bonam partem causa splendoris pabulum luminis prestans nitorem pariter et salutem. In malam vero partem sicut hic ponitur, oleum peccatoris est. Dilectio simulata verborum, quae adolationibus et blandimentis nostras mentes velud olei pinguedo leniter ingrediens rigorem veritatis emollit, et adnoxias cogitationes amoris ficti potius ostentatione perducit. Oliva Christus in ecclesia. Unde et in Ecclesiastico legitur: Sicut olivam speciosam fructiferam uocavit Dominus nomen tuum, et post pauca exarsit ignis in ea. Oleum gratia spiritus sancti in Deuteronomio, suxerunt mel de petra, et oleum de firmissima petra. Et in Iob petra mihi fundebat rivos olei, et alibi conputrescet iugum a facie olei. Oleum opera misericordiae. Ut in Psalmo: Et caro mea inmutata est propter oleum. Oleum hilaritas mentis ut in evangelio: Cum ieiunas unge caput tuum. Et in Psalterio: Ut exhilaret faciem eius in oleo. Oleum testimonium conscientiae bonae in evangelio: Prudentes autem sumpserunt oleum in vasis suis. Oleum sermo deceptoris in Psalmo: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Oleum hereticorum subtilis et blanda deceptio est, sicut in Salomone de eadem eorum prava doctrina dicitur: Nitidius oleo guttur eius. Et in Oseae: Et oleum in Aegypto ferebant hoc est ad secularium mentes decipiendas. Unguentium nomen salvatoris in Salomone: Ungventum effusum nomen tuum. Ungventum gratia, spiritus sancti. In Salomone musce moriturae, id est daemones exterminant ungventum suavitatis. Ungventum chrismatis unctio in Psalmo, ut quidam uolunt a tempore frumenti, uini et olei multiplicati sunt, et in Exodo plurima de hoc narrantur. Oleum fomentum blanditiae in praedicatione divina, in evangelio: Et adpropians alligavit vulnera eius, et infundens uinum et oleum. Amurea olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est quod ab oleose emergat et fex sit eius, hanc Greci amircen uocant, ex Latina lingua trahentes. Gummen Grecum est, hoc enim illi gome dictus. Resinam Greci recinam uocant, rei enim Grece dicitur quicquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum ut cerasis lintesci balsami vel reliquarum arborum sive uirgultorum quae sudare produntur. Sicut et odorata orientis ligna sicut gutta balsami vel reliquarum ac ferularum vel sucinorum cuius lacrima durescit in gemmam prima est resina terebintina omnium prestantior. Adfertur autem ex Arabie patria atque Iudaea et Siriae cipro, et Affrica ex insulis quoque Cicladibus. Secunda est lentiscina quae mirtix uocatur. Haec ex Cio insula, deportatur terio pinalis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL