Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Aromata sunt quaeque flagrantis odorisque India vel Arabia mittet, sive aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse uidentur sine quod aris inposita divinis invocationibus apta uideantur, seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur. Nam quid est odor nisi aer contactus. Aromata varia uirtutum odoramenta, significat sicut in libris Regum de Saba regina. Non sunt legitur allata huiuscemodi aromata sicut Saba regina, dedit Salomoni pigmenta varia uirtutum odoramenta, ubi et supra cum universis pulveris pigmentariis.
Tus arbor Arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis ramis ad aeris qualitatem amigdalae. Modo sucum aromaticum fundens album, et ad masticationem velud in pulvere resolutum et cum frangitur intus pingue et igne adpositum, facile ardescit, et appellatur apud nos masculus, eo quod sit natura rotundum. In modum testiculorum reliquum planum et pene scabrosum minus obtimum. Adulteratus atuem admixta resina sive gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni inpositum ardescit. Resina fumescit. Gumen vero liquescit calefactum. Tus autem a tondendo dictum hoc et Libanum uocatum a monte Arabie ubi Sabei sunt. Nam mons eorum Libanus dicitur, ubi tura colliguntur.
Mirra arbor Arabiae in altitudinis ad quinque cubitorum similis spinae quam achantum dicunt cuius gutta uiridis atque amara. Unde et nomen accepit, mirra et gutta eius sponte manans praeciosior est elicita corticis vulnere uilior iudicatur. Sarmenta eius Arabes ignibus fovent, quorum fumo satis noxio nisi ad odorem storacis occurrant plerumque, in sanabiles morbes contrahunt. Mirra autem trogoditae ab insula Arabiae dicta ubi melior colligitur et purior. Diversa enim aromata diversas species significant uirtutum quibus sancta decoratur ecclesia. Unde in Cantico canticorum scriptum est: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut uirgula fumi ex aromatibus myrre et turis, et unium si pulveris pigmentarii. Miratur synagoga quomodo gentium populus, nullo cirumcisionis mysterio emundatus, nulla prophetarum ammonitione eruditus subito ab infimis uoluntatibus per desertum gentilitati et idolatrae ad alta uirtutum culmina et sponsi, amplexus ascendisset igne amoris accensa omni nisu uirtutum ad caelestia tendit. Ex mortificatione carnalium uoluptatum et puritate orationum, et omnium uirtutum odore. Hinc item scriptum est: Vadam ad montem mirrae, et ad collem turis, quia in mirra mortificatio carnis, in tu re devotio orationis exprimitur. Hinc rursum sponsus dicit, messui mirram meam cum aromatibus meis. Per mirram passio vel mortificatio. Per aromata omnes uirtutes exprimantur. Metit mirram cum aromatibus, quando martyres cum ceteris electis ad maturitatem praemiorum perducit. Hinc rursum per prophetam de Domino salvatore dictum est: Mirra et gutta et casia a vestimentis tuis. Secundum Domini corpus quoddam deitatis fuisse cognoscit vestimentum. Nam sicut vestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et maiestas verbi infidelium oculis carnis velamine uidebatur abscondi, ab hoc ergo vestimento, id est incarnationis archano congrue venisse dicitur. Mirra et gutta et casia, mirra mortem significat, quam per omnium salute suscepit, gutta vero quae dicitur ammoniaca duritias curat aliqua necessitate, contractas quae pulcre incarnationi Domini comparatur quia duritiam cordis humani sancta predicatione dissolvit.
Cassia quae a nostris fistola dicitur redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur. Quoniam hoc herbe genus aquosis locis dicitur inveniri. His rebus etiam odor est suavis, ut merito sanctae incarnationi et uirtus herbarum et odoris suavitas comparetur. Gutta uis amoris Dei et ardor caritatis intellegitur, ubi et supra ligamentum gutte dilectus meus mihi. Storax arbor Arabiae similis malo Cidonii cuius uirgulae ultra inter caniculae hortum cavernatu lacrimam fluunt, distillatio eius in terra cadens munda non est. Sed cum propie corticis scrove servantur, illa autem quae uirgis et calamis inheserit munda est et albida. De hinc fulva fit solis causa et ipsa storax calamites pingues resinosa odoris locundi humecta, et veluti mellosum liquorem emittens. Storax autem uocata quod sit gutta arboris profluens et congelate. Nam Greci stiriam guttam dicunt, Grece autem stirex Latine storice dicitur, hoc ergo pigmentum cum ceteris aromatibus dixerunt filii Israhel, in Aegittum et obtulerunt Ioseph promunere, quia sancti uiri in peregrinatione huius saeculi salvatori nostro adferunt dona bone uoluntatis, et sacrarum uirtutum quibus ipse delectatur et placabilis fit et annuens uotis eorum.
Bidella Indie et Arabiae arbor, cuius lacrime melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, et facile molliatur, neque ligno, vel terra commixta amara odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra, et maiore gleba. Adulteratur autem admixtum gummi, qui non ita amarificat gustu. Mastix arboris lentisci gutta est, haec grano mastix dicta quia in modum granorum est. Piperis arbor nascitur in India in latere montis Caucasi quod soli obversum est. Folio iuniperi similitudinem cuius silvas serpentes custodiunt. Sed incole regionis illius cum maturae fuerint incendunt et sic serpentes igne fugantur et inde ex flamma nigrum piper eficitur. Nam piperis natura alba est, cuius quidem diversus est fructus. Nam quod inmaturum est, piper longum uocatur, quod incorruptum ab igne piper album, quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem, et nomen. Piper si leve est, vetustum est, si grave novellum, uitanda est autem, mercatorum fraus, solent enim vetustissimo peperi humecto argenti spumam aut plumbum aspergere ut ponderosum fuit. Aloae in India atque Arabie gignitur, arbor odoris suavissimi ac summi. Denique lignum ipsius vice thimiamatum altaribus adoletur, unde et nomen traxisse creditur. De aloa autem in evangelio de sepultura Domini ita legitur: Venit ergo Ioseph et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nichodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens, mixturam mirre et aloes, quasi libras centum. Hinc et in Cantico canticorum scriptum est, in laudem sponse: Mirra et aloe, cum omnibus primis unguentis. Mirra enim et aloe arbores sunt aromatice quae continentiam carnis exprimunt, cum omnibus primis unguentis, id est carismatibus uirtutum. Casia nascitur in Arabia virga robusti corticis et purpureis foliis ut pepiris. Est autem uirtutis cinamomi similis, sed potentia inferior. Unde pro cinnamomi vice duplex eius pondus in medicamentis admiscetur.
Cinamum dictum quod cortex eius in modum canne sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Ethiopie regionibus frutice brevi duorum tantum cubitorum colore sub nigro vel cinereo tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur de spectui est, quod curo gracilius provenerit eximium quod cum frangitur uisibile spiramentum emittit, ad imaginem nebule seu pulveris. De his arboribus in Cantico canticorum scriptum est: Fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani. Fistula quae et casia arbor aromatica est sed modica, et ideo humiles spiritu significat. Mystice cassia est doctrina recta, sive opinio bonorum operum, ut in Psaltero: Et casia a vestimentis tuis. Item cinnamonum qui seipsos dispiciunt signat, quae et ipsa est brevis arbor, sed odorifera et dulcis. Sic et humilitas magnam habet laudem et dulcedinem apud Deum, quia sicut fistula et cinnamomum humiles sanctorum cogitationes. Sic et ligna Libani sublimes eorum actiones demonstrant. Calamus aromaticus a similitudine calami usualis uocatur. Gignitur in India multis modis, geniculatus falvus flagrans spiritu suavitate, qui cum frangitur in multas fit partes scissilis simulans gusta casiam cum levi acrimonia remordenti. Calamus ergo simul cum ceteris aromatibus, hoc est cum myrra cinnamomo, et casia verbo Domini ad sacre unctionis oleum misceri iubetur, ut sanctificetur tabernaculum Dei, et omnia vasa eius. Porro ungventum quo perungitur tabernaculum chrisma est, quo ungitur fidelis populus in quibus divinitas tamquam in tabernaculo habitat. Potest quidem intellegi hoc ungventum etiam uirtutes sanctorum sive odor iustitiae longe lateque diffusus, de quo dicit apostolus: Deo autem gratias qui triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestae pernos.
Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum uiginti iugerum erat. Postea quam eandem regionem Romani potiti sunt etiam latissimis collibus propagata est stirpe similis uiti foliis similis rute sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum lignum eius xilobalsamum dicitur, fructus sive semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percursus ferreis uinculis cortex ligni per cavernas eximii odoris gutta distillat. Caverna enim Greco sermone ope dicitur. Cuius guttam adulterant, admixto ciprino oleo, vel melle sed sincerus probabur a melle si cum lacte coagolaverit, ab oleo si instillatus aquae aut admixtus, facile fuerit resolutus. Propterea et silaneae vestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et vestem maculat. Balsama autem si pura fuerint tantam uim habent, ut si sol ex candu erit sustinere in manu non possint. Huius ergo liquoris, hoc est balsami mystice mentio fit. In libro Iesu filii Sirach, ubi ita scriptum est: Et balsamum non mixtum odor meus. Et in Cantico canticorum, dicente sponsa de sponso ita scriptum legitur: Cum esset rex in recubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus mirrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur. Botrus cipri dilectus meus mihi in uineis Engaddi. Botrus ergo Cipri factus est Dominus in resurrectione qui fuerat fasciculus myrrae in passione. Qui bene etiam in uineis Engaddi esse memoratur. Namque in uineis Engaddi, ut praefati sumus balsamum gignitur, quod in chrismae confectione, liquori olivae admisceri, ac pontificali benedictione solet consecrari. Quatenus fideles omnes cum inpositione manus sacerdotalis qua spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur.