Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Extant et quarumdam herbarum nomina quae ex aliqua sui causa resonant habentes nominum explanationem non tamen omnium herbarum aethimologium invenies. Nam pro locis mutantur etiam nominibus, folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indie litoribus colligatur, quod in lino perforatum siccant Indi atque reponant. Fertur autem paradisi esse herba, gustum nardum referens. Nardus herba est spicosa, unde et a Grecis nardos stacos appellata, quarum alia Indica alia Siriaca uocatur. Non quod in Siria nascatur, sed quod mons in quo invenitur alio latere Indiam spectat alio Syriam. Est autem Indicum multiformae, sed melius Syriacum leve, folvum, commosum spica parvum, odorissimum, ciperum similans, quod si multum in ore tardaverit linguam siccat. Nardum celticum a regione Galliae nomen traxit. Nascitur enim sepius in Liguriae alpibus, et in Siria frutice parvo radicibus in manipulo collectis lagamentis. Flos eius tantum propter odorem bonum tirsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. Nardis autem significat odorem uirtutum sanctorum in ecclesia. Unde sponsa dicit in Cantico canticorum: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, hoc est, regi Christo in beatitudine caelestis secreti quiescenti sanctorum uirtus in ecclesia, magne nobis gratiam suavitatis administrat. Item sponsus dicit de sponsae gloria in eodem libro: Emissiones tuae Paradysus malorum Punicorum cum pomorum fructibus, Cipri cum nardo. Nardus et crocus per inrigationem sacri baptismatis sancta ecclesia paradisum ex se emiserit malorum Punicorum id est sanctorum. Martirum cum pomorum fructibus, id est cum sanctorum uirtutum fructu Ciprus arbor aromatica est significans caelestis gratiae benedictionem. Nardus Dominicae passionis tipum crocus caritatis fervorem exprimit. Coniungitur Ciprus nardo. Cum divina gratia confortat nos pro Christo pati. Item nardus croco iungitur cum caritate Christi mortem libenter suscepimus. Crocum dictum ab oppido Ciliciae, quod uocatur Coricium quamquam et alibi nascatur sed non tantum vel tale quale in Cilicia, unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus pervenit, et melius aliquid obtimum autem est quod fuerit recens odoris boni albedine parva porrecte longitudinis, integrum, et neque in fragmenta comminutum inspiratione bona et cum carpitur manus inficiens et leviter acre. Quod si eius modi non fuerit, aut vetustum aut infusum cognoscitur, item Ciprus incorruptionem significat nardus fortitudinem crocus martyres. Ysopus herba humilis cuius radices saxum penetrant quod significat humilitatem paenitentiae sive baptismum, ut in Psaltero: Asperges me hysobo et mundabor. Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia, et Siria, sed melius Arabicam. Est enim album et leve suave iocundi odoris, Indicum colore atro et leve ut ferula, Siriacum vero pondere grave colore buxeo, odore acro, summum tamen album leve aridum, gustu incendens, flos enim vel Christum significat. Qui de virga radicis lesse effloruit, vel specimen iustitiae, ut in Psalmo: Iustus inquit ut palma florebit.
Rosa ab speciae floris nuncupata quod rutulanti colore rubeat. Significat autem rosa martyres, ut est illud, sicut rose germinant super humida fluenta. Lilia lactei floris herba, unde et nuncupata quasi Lidia, cuius cum candor sit in foliis auri tamen species intus effulget. Lilium autem Christum significat, qui in Cantico canticorum ait: Ego flos campi, et lilium convallium, et item ut pascant in hostis et lilia colligant. Ac si diceret, Ego sum decus mundi et gloria humilium, qui de sponsa sua sic ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, quia candor castitatis eius tribulationibus probatur, et maior est fructus predicationis, quam quietis. Potest et in lilio uirginitas exprimi, quia excellentior est, castitas uirginalis, quam cetere uirtutes, sicut in Apocalipsi ostenditur. Viola propter uim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria, purpureum, album, melinum. Viola quoque significat confessores, ob similitudinem libidorum corporum. Unde scriptum est in Cantico canticorum: Flores in terra uisi sunt, quibus etiam regnum caelorum promissum est. Edera dicta quod arboribus reptando adhereat, de qua Virgilius: inter uictrices ederam tibi, serpere lauros. Alii ederam aiunt uocata quod edis supra lactis habundantiam in esca a veteribus prebebatur, edere frigide terrae indices sunt filicos. Nam artiforma conebrietatis est, siqui potus edera coronetur. Edera autem tipum Iudaici populi habet, qui aliquando florebat, sed nondiu in uirore pristino remanebat. Unde in libro Ionae prophete, edera sub cuius umbracula Ionas sedebat, in ascensione vermis diluculo in crastinum exarvia in resurrectione illius vermis qui ait: Ego sum vermis et non homo. Iudaica plebs per infidelitatem exaruit. Quae quondam florebat in patriarchis et prophetis.
Galbanum dicta non secrete, ex quo dictam num herba nomen accepit. Propter quam apud Virgilium cerva vulnerata saltus peragrat dictam nec stante enim potentiae est, ut ferrum a corpore expellat sagittas excutiat. Unde et eius pabulo fere percusse sagittas a corpore inherentes eiciunt. Homo quidam latinorum poleium martis dicunt, propter belli zela excutienda. Mandragora dicta quod habeat mala suave olentia, in magnitudinem mali matiani. Unde etiam Latini malum terrae uocant. Hanc poete antropomorphos appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem, cuius cortex uino missa ad bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae femina foliis lactucae similibus. Mala generans in similitudinem prunarum, masculus vero foliis betae similibus. De mandragora sponsa dicit in Cantico canticorum: Mandragorae dedere, odorem in portis nostris. Mandragora propter multi moda medicaminum genera sanctorum uirtutibus comparatur. Portae ecclesiae doctores sunt sancti, in huius modi portis mandragore, dant odorem, cum spiritales quique ex se uirtutum palmam longe lateque spargunt. Legitur et in Geneseos quod Ruben filius Liae egressus in agrum invenerit mandragoras et dederit eas Liae, matri suae, quod significat famam bonam, quam quisque bene studiosus adipiscitur ex mundanis hominibus, referre hanc debet ad matrem ecclesiam. Unde dicit apostolus de episcopo ordinando, oportet etiam illum testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt, qui licet parum sapiant. Reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis et honorem bonae opinionis.
Herbae aeterne paradysi uiriditas et sanctorum animarum pascua, ut in evangelio: Si quis per me introierit salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Et per Ezechielem: In montibus excelsis Israhel, ubi pascam eos in herbis uirentibus, et e contrario de ariditate mentis suae de Iudaeis, per Hieremiam dicitur: Defecerunt oculi eorum quia non erat herba. Herba uita carnis est. Ut in Iob: Pro diabolo huic montes hoc est luxuriosi divites herbas ferunt. Herba uita mortalium, ut in Psalmo: Mane sicut herba transeat. Pratum est cuius feni copia armenta tventur, cui veteres Romani nomen indiderunt, ab eo quod protinus sit paratus, nec magnum laborem culturae desideret; prata autem esse quae secari possunt. Pratum mystice intellegi potest sancta ecclesia vel scriptura sacra in quibus flores diversarum uirtutum reperuntur. Et pastus spiritalis piis animalibus, hoc est fidelibus hominibus preparatur. Unde sponsa in Cantico canticorum dicitur: Flores apparuerunt in terra id est in initio fidei et iustitia floruerunt in mundo, crescente ecclesia. Hinc item ipsa doctoribus dicitur: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ac si diceret consolamini me exemplis seu incipientium seu terminantium viam salutis dum adhuc in huius peregrinationis tedio amore superne uisionis languesco. Prata patefacta est scriptura divina, ut in Salomone: Aperta sunt prata et apparent herbae uirentes. Item in malam partem, ut in Salomone: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.
Abena, lolium, zizania quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum mystice significant peccatores et uitia. Unde in evangelio dicitur: Quod insegete Domini, inimicus super semina verit zizania. Fenum dictum quod eo flammae nutritur. Fos enim flamma est, fenum enim iuxta allegoriam significat fragilitatem humanae naturae. Unde legitur in psalmo de peccatoribus: Quoniam tamquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito cadent. Fenum pulchra est res, dum uiret, dum floret, sed cum aruerit mutato protinus colore marcescit. Sic sunt impia, qui quasi florida laetitia relucentes, per maturo sine siccantur. Primo feno comparati sunt, ut arescent, nunc agrestibus oleribus, ut deciderent, non enim dixit olera hortorum sed herbarum ut significaret potius illa uilissima quae per agros sponte nascuntur. Fenum historia legis aut temporalia significat. Ut in Psalmo: Qui producit in montibus fenum. Fenum peccatores sunt ut in evangelio: Si enim fenum quod hodie in agro est, et eras in clibanum mittitur. Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur. Qua propter fenum mundi nobilibus comparemus. Qui et facile proficiunt et uiriditatis magna quasi gratia vestiuntur. Olera herbarum mediocres ponantur et humilosque per loca inculta copia pululante consurgent, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem, sed et illud velociter arescit, et ista cito decidunt.