Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ortus nominatur quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid gignit, ortus numquam sine fructu est. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. Ortus enim sanctam significat ecclesiam, in qua varie species uirtutum gignuntur. Unde sponsus de sponsa dicit: Ortus conclusus soror mea sponsa, ortus conclusus fons signatus. Ortus conclusus ecclesia est, que multifaria spiritalium operum germina gignit. Fons est quia doctrina salutari redundant, conclusus quia Domini protectionem unita persistat, signatus sermone fidei. Item aliam significationem habet ortus in hoc testimonio libri Regum ubi narrat quod Achab rex diceret ad Naboth Iezrahelitam: Da mihi uineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum quia vicina est et prope domum meam, et cetera. Naboth ergo qui interpraetatur conspicuus significat Dominum salvatorem qui est semen quod interpretatur Iezrahel, quia verus est filius Dei, hic habuit uineam, de qua in Isaia scriptum est: Vinea enim Domini Sabaoth domus Israhel est. Hanc concupivit Achab qui interpretatur frater patris. Populus uidelicet Iudaicus de quo Christus carnem adsumere dignatus est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi uinum grava spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Farisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc uineam dare nolenti, id est Christo Phariseorum superstitionibus non consentienti impia uxor Iezabel hoc est synagoga Iudaeorum machinata est mortem eius. Ortus internae delitiae paradisi significant. Unde dicitur: Intra hortum meum soror mea sponsa. Item hortus est populus Iudaeorum, de quo dicitur: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis. Rursum hortus quaedam hypocritarum simulatio. Ut in Esaia: Qui mundos septabant in hortis. Areola, Virgo Maria, in Cantico canticorum: Dilectus meus ascendit ad hortum suum ad areolam aromatis. Areolae corda sanctorum uirtutum odorem flagrantes. Ubi et supra areolae aromatum consitae a pigmentariis. Olus simplex est, et aperta praedicatio, ut in Apostolo: Qui infirmus est olera manducet. Olus minime operatio bona ex qua quaedam hypocrite hominibus placere stuent, ut in evangelio: Vae nobis Pharisaei hypocrite, qui decimatis mentam et anecam ciminum, et omne olus. Cepe et allia corruptionem mentis, et acredinem peccati significant, quae quanto amplius eduntur, tanto magis dolore cruciant. Unde et in Numerorum libro, filii Israhel, murmurantes leguntur, dixisse in menta veniunt nobis cucumeres et pepones porrique et cepe et alia lanima vestra arida est, nihil aliud respicient oculi nostri, nisi manna.
Sinapis appellatur quod foliis sit similis napis, haec herba mystice significat evangelio Christi, sicut ipse Dominus ostendit dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, et reliqua, quod in corde credentium seminatem germinat. Et recte fidei, ac bonorum operum profert fructum. Rafanum Greci nos radicem uocamus, eo quod totus deorsum nititur dum reliqua holera in summum magis prosiliant, cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat, in cibo quoque venenis subsistit. Nam contra venena radices nuces lupini citrum apium prosunt. Sed contra futurum non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres, ante alias epulas haec solebant mensis adponere. Haec continentiam figuraliter potest exprimere et cautelam quae multum valent contra venenatas suggestiones diaboli, et contra uitia carnis. Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet. Seu que lacte nutrientes feminas implet, haec et in uiris veneris usum cohercet. Lactuca agrestis quam sarsaliam nominamus eo quod dorsum eius in modum serrae est. Praeceptum est ergo filiis Israhel ut lactucas agrestes in pascha comederent cum assis agni carnilus. Lactucae vero agrestes valde amare sunt. Carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus redemptoris accipimus nos pro peccatis nostris in fletibus coarcamus quatinus ipsa amaritudo paenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem uitae. Cucumeres quid sunt interdum amari, qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. De cucumeribus et peponibus in Pentateucho legitur quod eos filiis Israel et concupierant spernentes manna. Sic concupiscentia carnalis fastidit cibum spiritalem et spernit eum. Cucurbita herba est, alieno egens sustentaculo que significat infirmos quosque et indoctos qui aliorum indigent solacio,quo falciantur ne corruant, de cucurbitis in Iona prophata legitur: Apium dictum quod eo apex, id est caput antiquorum triumphantium coronabatur. Ercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit. Nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium, cuius radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum, eius generis sunt petrosilenon ipposilenon, et oleo silenon. Petrosilenon uocatum quod sit similis apio, et nascatur in petris montibusque preruptis quod nos petrapium dicere possumus. Silenum enim Grece apium dicitur, sed est summum ac probabile acedonicum gustu suave, et odore aromatico. Feniculum Latini uocant, quod eius tyrsi seu radicis succus acuat uisum, cuius uirtus traditus ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant, hoc holus Greci maratron uocant. Quid autem olera quae contra venenum valent mystice signficent, iam superius dictum est. Ligusti cum a regione nomen accepit, nascitur enim plurimum in Liguria odore aromatico et gustu acris. Coriandrum ex Greco nomine sumptum quod illi corian uocant, cuius semen in dulci uino datum pro pretiores reddit invenerem, si supra modum dederis a mentiam nutrit, canos etiam ex coriandro in fici traditum est. Legitur in Exodo quod manna simile esset, semini coriandri album et sublucidum, sic et umbum Dei albidinem habet castitatis, et lumen scientiae spiritalis. Unde animae fideles cottidiae pascuntur. Ruta dicta quod sit ferventissima cuius altera agrestis atque uirtute acrior sed utraeque, ferventissimae comprobantur. Hanc venenis repugnare mustelae docent, quaedum cum serpente dimicaverint cibo eius armantur. Haec fidem Christi significat, quae contra antiqui serpentis venena plurimum valet.