Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XX

I. De bellis.

Primus bella instituit Ninus rex Assyriorum, ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens, exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos, aut trucidare, aut subicere coepit, universamque Asiam usque ad Libiae fines nova servitute perdomuit. Hinc etiam studuit urbes in mutuo sanguine, alterna crassari cede. Quatuor autem sunt genera bellorum, id est iustum, iniustum, civile, et plusquam civile, iustum bellum quod ex predicto geritur de rebus repetitis, aut pro pulsandarum hostium causa. In iustum bellum est quod de furore non de legitima ratinoe initur, de quo in re publica Cicero dicit: illa in iusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi, aut pro pulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest, et hoc idem Tullius parvis interiectis subdidit, nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus. Civile bellum est inter cives orta seditio, et concitati tumultus, sicut inter sillam et marium, qui bellum civile invicem in una gente gesserunt, plusquam civile bellum est ubi non solum cives certant, sed et cognati. Quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt, sicut in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. Lucanus in fratrum ceciderit premia fratres, item cui cervix cesa parentis cederet, bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum agmina, per maria mioparonibus levibus, et fugacibus, non solum navibus comeatur, sed etiam insulas provintiasque vastantibus,quos primum Gn. Pompeius per multam vastationem quam terra marique diu egerat. Mira celeritate compressit, ac superavit, sicut autem bellum uocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod civili seditione concitatur. Nam seditio est dissentio civium dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii estimant dissensionem animorum. Seditionem uocari, quam Greci diastasin uocant, quo autem differant utrumque Cicero docet. Potest enim inquit esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse, sine bello non potest, quod est enim aliud tumultus nisi pro turbatio tanta ut maior timor oriatur. Unde etiam dictus tumultos quasi timor multus, gravius autem esse tumultum quam bellum, nam in bello uocationes valent in tumulto non valent. Differt autem bellum pugna et prelium. Nam bellum universum dicitur aut Punicum, cuius partes sunt pugnae ut canensis termensis, rursum in una pugna multa sunt prelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum pugna unius diei prelium pars pugnae est. Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, vel quod alterum faciat uictorem. Alterum uictum per ea mutata et detracta littera dictum bellum. Alii per antifrasin putant dictum eo quod sit horridum, unde illud bella horrida. Bella cum bellum contra sit pessimum. Prelia dicuntur ab inprimendo hostem. Unde et prela igna quibus, uva premitur. Pugna uocata eo quod in initio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel que primo bello pugnis incipiebant, unde et pugna etiam duorum est. Aliquando et sine ferro, haec enim bella apud carnales sunt que de potentia mundana confligunt. Ceterum apud Christianos et fideles Dei famulos, alius mos pugnendi est, de quo scribit apostolus: Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitia in caelestibus et item castigo corpus meum inquit et servituti subicio. Ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar. Item bella vel pugnae certamen adversus nequitias spiritales, vel adversus uitiorum conflictiones ut in apostolo sic pugno non quaesi aerem verberans. Rursum bella vel certamen diaboli adversus sanctos ut in Hieremia: Et bellabunt adversum te, et non prevalebit, semper enim sancti uiri contra uitia et contra temptamenta diaboli, contraque oblectamenta carnis. Et inlecebras uoluptatum dimicant, ut sint sancti non inmaculati in conspectu Dei perficientes sanctificationem in timore ipsius quibus pax Christus est, que discipulis suis ait: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. Ipse est enim pax nostra que fecit utraque unum. Quatuor autem in bello geruntur: pugna, fuga, uictoria, pax. Pacis uocabulum uidetur a pacto sumptum posterius autem pax accipitur. Foedus primum initur. Foedus est pax que fit inter dimicantes vel a fide vel a fetialibus. Idem a sacerdotibus dictum per ipsos enim fiebant foedera sicut per seculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foedet, et crudelitur occisa cuius mors obtabatur ei que a pace resilisset. Virgilius et cesa iungebant foedera porta. Foeda foederis partes induciae et dictae indutiae quasi in die sotia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL