Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Omnem regnum saeculi huius belli queritur uictoriis propagatur. Victoria dicta quod vi idem uirtute adipiscatur. Hoc est enim ius gentium expellere. Nam turpis est dolo quaesita uictoria, certa autem uictoria est vel occisio hostis, vel expoliatio, vel utrumque. Non est autem locunda uictoria quae per inmensa detrimenta contingit. Et hoc est quod laudat Salustius ducis uictoriam incruento exercitu deportassere. Pompa dicta est Greca significatione ATIOTORTON PICIN , hoc est publicae hostentari. Precedit autem uictoria pompam ideo quod iturus ad hoc certamen primum est uictoriae uotum conversione. Tropeum dictum apotostrofos id est a conversione hostis et fuga. Nam ab eo quod hostem quos fugasset merebatur tropeum, qui occidisset triumphum, qui dictus est apostoli ambes id est ab exultatione. Plenae enim uictoriae triumphus debetur. Semiplenae tropheum quia nondum plenam est uictoriam consecutus. Non enim obtinuit si fugavit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt. Erat autem Romanorum ut triumphantes quadrigis veherentur ex illo quod soliti sunt priores duces hoc habitu bella inire, quicumque autem in conflictu vicissent palma aura coronabantur quia palma stimulos habet, qui vero sine conflictu fugientem prostrasset laurea eo quod haec arbor sine spinis est. Duobus autem generibus deletur exercitus aut inter nitione aut dispersione. Salustius hostes inquit oppressi aut dilapsi forent. Sic et utrumque Virgilius internitione submersasque obruere puppaes. Dispersione aut age diversas ete dissicae corpora ponto. Spolia autem hostium preda manubiae exubie partes, preda, a predando uocata, manubiae eo quod manibus detrahuntur. Haec exubiae ab exuendo dictae quia exuunt, haec et partes a pari divisione pro personarum qualitate et laborum iusta decisione, expolia autem a palleis quasi ex pallia. Victis enim detrahuntur. Victoria nostra Christus est, cuius triumphi signum crux est, quo diabolum vicit, et mortem superavit. Spolia autem eius quae de hoste sumpsit homines sunt in Deum credentes, qui de potestate diaboli eruti regi suo legitimo sociantur. Unde ipse veritas in evangelio ait, dum fortis artis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortiorum illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuet. Victoria est diaboli vel ab adversarii. Triumphus ut est illud apostoli, Deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam. Bravium est constitutum bonorum premium meritorum in apostolo destinatum persequar bravium supernae uocationis. Corona aeternae gloria pro iustitia merces ut in apostolo: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae. Pax Christus est, quia ipse est qui fecit utraque unum, pax carnis adversus spiritum concordia in bonum, ut in Psalmo: Rogate quae ad pacem sunt in Hierusalem. Et in aliam partem pro Iudeis vel hereticis accipitur ut in Deuteronomen: Non loqueris ei pacifica omni tempore.