Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De bucinis et tubis.

Bucina qua signum datur in hoste dicta a uoce quasi a uocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum bucina ad conpitacon uocabuntur, propriae ergo hoc agrestibus signum fuit, de quo Persius bucina cogebat priscos ad arma quirites. Huius clangor bucinum dicitur. Tubam Tirreni primi invenerunt. Tubam dictam quasi tofam, id est cavam. Iterum tubam quasi tibiam, inter tubam autem et bucinam veteres dicernebant. Nam bucina in sonans sollicitudinem ad bellam nuntiabat Virgilius, bucina signum dira dedit. Tuba autem prelia indicabat, ut a tuba terribilem sonitum, cuius sonus varius est. Nam interdum canitur, ut bella commitantur, interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum canitur receptui. Nam receptus dicitur quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur. Tuba autem sive bucina sanctorum predicatorum uocem significat, quae in toto mundo per predicationem evangelii sonat. Et ad certamen spiritale milites Christi provocat, hii docendo, ammonendo, et exortando populum Dei instruunt, et quid faciendum vel quid devitandum sit demonstrant, quis quis autem iuxta eius indicia se observat et secundum eius magisterium uixerit uitam percipiet sempiternam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL