Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. De armis.

Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt, unde et ubi reponuntur armaria dicta sunt. Item arma dicuntur tela omnium generum, sed arma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus, nam arma duplicia sunt id est vel quibus percutimus vel quibus tegimur. Arma autem dicta propriae sunt, eo quod armos tegunt. Nam arma vel ab armis dicuntur, id est ab humeris ut lactos huic asta per armos acta tremit vel a potu areos, id est a marte. Mistice autem arma pro sententiis sanctarum scripturarum vel exercitus uirtutum accipiuntur, unde apostolus ait, nam arma militae nostrae non carnalia sed spiritalia sunt, et potentia Deo ad destructionem adversarum munitionum hoc est uitiorum. Et errorum quibus diabolo instigante homines adversi contra milites Christi pugnant. Armarium vero scriptura est sacra vel fides recta, unde proferuntur arma spiritalia contra hostes Christianae fidei et obpugnantores vere religionis. Item arma protectionem divinam significat, et adiutorium eius in sanctos, ut in Psaltero adprehende arma et scutum. Arma opera iustitiae adversus diaboli uitia ut in apostolo: Accipite armaturam Dei ut possitis resistere. Arma opera peccati, vel diaboli insidiae ut in Psalmo: Arma et scuta conburet igni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL