Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De gladiis.

Forus est exercendarum litium locus a fando dictus. Haec loca et prorostra uocantur. Ideo quod ex bello Punico captis navibus Cartaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset eius insignae uictoriae.

Gladius generaliter dicitur ensis in prelio, sed ensis ferrum tantum. Gladius vero totus propriae autem appellatur gladius quod gulam dividit id est cervicem secat, ad hoc enim primum est factum. Nam membra securibus magis ceduntur collum gladio tantum, acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus uocatur vel quia caput est, gladii vel que capit ibi ut teneat. Nam alias acies ferri non sinit, mucro non tantum gladii est sed et cuiuslibet teli acumen dictus a longitudine, nam macron Greci longum uocant. Hinc et macera. Macera autem est gladius longus ex una parte acutus. Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spadam uocat, ipsa est rumfea. Framea autem dicta, quia ferrea est, nam sicut ferramentum, sicut framea dicitur, ac proinde. Omnis gladius framea gladius enim in bono et in malo accipitur. In bono ut in apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. In malo ut est illud Psalmistae: Gladium evaginaverunt peccatores. Gladius peccatoris est quilibet dolus alterius appetens lesionem. Nam et ille, qui in opem spoliare contendit, perverse consilii sui gladium educet, et ille que prava suasione desiderat, decipere animas innocentum ensem pessimae cogitationis ostendit, evaginaverunt autem significat nudaverunt, ut quod ante erat in cogitatione, tamquam in vagina reconditum. Post eductum revelatis cogitationibus appareret. Framea ultionem divinam significat in impio, unde est illud in Psalmo: Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persecuntur. Et in aliam partem: Eripe a framea animam meam. Liberari se postulavit a morte quam subiturus erat. Collato scilicet resurrectionis auxilio. Framea enim synonimum nomen est significans, sive hastam sive gladium, sive quaelibet arma per que uoluit futurum crucis exitium. Conpetenter adverti, que per ipsam plerumque succedit, sed primo dixit eripe animam meam, modo petit, liberari ecclesiam, quae est illi unica, id est catholicam ut intellegatur doctrinas novas, et conciliabula perditorum unitatis uocabulo respuisse. Item framea significat uindictam in insontem plata ut est illud Psalmistae de peccatoribus: Inimici defecerunt framea in finem. Inimici genetivus casus est, id est diaboli cuius framea defecisse testatur. Framea enim Ebraicus sermo est, significans gladium quo hostis ille bacchabatur. Quod autem dixit in finem consummatio seculi dat intellegi quando uirtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi, de quo dixit in septimo Psalmo: Nisi convertimini gladium suum vibravit et cetera. Spada a passione dicitur. Greco verbo quoniam patin Grece dicitur pati, unde et patior et patitur dicimus. Semispatium gladius est, a media spate, longitudine appellatum non ut inprudens vulgus dicit, sine spatium dum sagitta velocior sit. Pugio a pungendo et transfingendo uocatus est, enim gladius parvus et bis acutus. Lateri adherens idem, et duntabulum dictum quod religetur ad dunem. Sica a secando dicta, est eniom gladius brevis quo maxime utuntur, qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et sicarii dicti.

Gladius enim plures significationes habet et in bono et in malo accipitur, ut supra ostendimus. Nam gladius verbum Dei, et severitatem legis atque prophetarum significat, ut in Apocalipsin: Et gladius egrediebat deore eius, id est verbum Domini. Gladius uis est amoris Dei, ut in evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Gladii sunt in manibus sanctorum testimonia divinae scripturae, ex utroque testamento legis, in acumine perducta, ut in Psalmo: Et gladii bis acuti in manibus eorum. Et in apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Gladii duo sunt testamenta legis, ut in evangelio secundum Lucam: Ecce gladii duo hic. Gladius est hereticorum predicatio, ut in Salamone: Quae pro dentibus gladios habet. Et in evangelio: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur. Gladius est seductio diaboli, ut in Psalterio: Qui liberasti servum tuum de gladio maligno. Gladius est damnatio sempiterna, ut in Iob: Si multiplicati fuerint filii eius id est hereticorum discipuli in gladio erunt. Gladius est iudicium Dei, ut in Hieremia: A facie gladii columbe unusquisque ad populum suum convertet. Gladius est uindicta vel sermo Domini, ut in apostolo: Vivus est enim sermo Domini, ut efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Rumphea idem est quod et supra. Machera sermo doli sunt, et insidiis pleniis ut est illud in Psalmo: Filii hominum dentes eorum arma et sagitta et lingua eorum machera acuta. Secures signa sunt quae ante consules ferebantur quas Ispania ab usu Francorum per dirivationem Franciscas uocant. Ea solebant signa portari ne aut usum perderet belli, aut vacans aspectum amitteret. Gladiorum dicitur autem securis ferramentum quo ceduntur ligna ad usum hominum, quod etiam mystice aut evangelicam predicationem, aut iudicii sententiam significat, unde est illud in evangelio: Iam enim securis ad radices arborum posita est. Arbor huius mundi est universum genus humanum, securis vero est redemptor noster, qui velut ex manubrio. Et ferro constat, tenetur que ex humanitate, sed incidit ex divinitate quae uidelicet securis iam ad radicem arboris istius posita est, quia et si per patientiam expectat uidetur tamen quid factura est, potest et securis nomine predicatio sermonis evangelici intellegi quia secundum apostolum uivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem anime, et spiritus conpagum, quoque et medullarum, et discretor cogitationum. Et Hieremias propheta verbum Domini securi conparat, cedenti penetrant, sive securis sententiam iudicii altissimi significat quae ad radices arborum id est ad finem regni populi Iudaici posita est, ut eos qui in Christo credere noluerint, de terra uiventium abscidat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL