Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Hasta est contus cum ferro, cuius diminutivum facit hastilia. Nomen autem haste ab astu sumpsit, unde et astutia. Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est Virgilius efferratas que trudes et acuta cuspide contus, contumavit quasi conitum est, enim contum acuta rotunditas insignificatione autem haste vel hastilium potest temptatio diabolica intellegi, per quam saluti generis humani. Ipse antiquus hostis invidet, et interfectionem preparat, unde est illud quod de Goliad gigante scriptura refert dicens: Hastile autem haste eius erat, qua siliciatorium texentium, et cetera. Pugna vero Philistinorum contra Israel non inconvenienter malignorum spirituum prelium adversum ecclesiam accipi potest. Inde egreditur de castris scilicet philistinorum uir spurius nomine Goliad nimiae magnitudinis qui bene potest significare diaboli superbiam quam David noster singulari certamine congressus prostravit. Ac populum Dei a timore eius eripuit, qui leonem et ursum necavit, ursum uidelicet diabolum. Leonem Antichristum alterum nunc hominibus latenter insidiantem alterum in posterum manifestissime sevientem. Lancia est hasta a mentum habens in medio. Dicta autem lancea quod equalance, id est equali a mento ponderato vibratur. Amentum uinculum est. Iaculorum hastilium, qui in mediis hastis aptatur, et inde amentum quod media hasta relegetur et iaculetur. Clava est qualis fuit Herculis dicta quod sit clavis ferreis invicem religata et est cubico semis facta in longitudine, haec et cateia, quam Oratius caiam dicit. Est enim genus gallici telis ex materii quam maxime lenta quae iactu, non quidem longe propter gravitatem evolat, sed quo pervenit uinimia perfringit, quod si ab artifice mittatur rursum redit ad eum. Lancea enim potest significare passionis dolorem vel sacramentorum apertionem, unde in propheta scriptum est: Lanceis suis vulneravit me. Et in passione Domini unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua. Eleganti ergo evangelista verbo usus est, non ut diceret latus eius percusset, aut vulneravit, aut quid aliud sed aperuit ut illic quodammodo uitae hostium panderetur, unde sacramenta aecclesiae manaverunt, sine quibus ad uitam quae vera uita est, non intratur ille sanguis in remissionem fusus est, peccatorum aqua illa salutare temperat poculum. Haec et lavacrum prestat et potum.