Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Sagitta a sagaci iactu id est veloci ictu uocata pennis enim fertur quasi avis et celeriter, mox percurrit ad hominem. His primum Cretenses usi sunt, quibus penne ut diximus, ideo adglutinantur, ut leves sint et prevolent hastas. Spicula sunt sagittae vel lanceae breves ab spicarum specie nuncupate. Scorpio est sagitta venenata arcu vel tormentis excussa, quae dum ad hominem venerit uirus quo figit, infundit. Unde et scorpio nomen accepit. De sagittis vero in Iob ita scriptum est: Sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meam. Hic sagittarum nomine animadversionis sententio designatur. Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae erumnam respicit, quod sub persecutionibus Dominice animadversionis ingemescit dicat. Unde et verba mea dolore plena sunt, quia sagittae in me sunt Domini. Ac si diceret ego in exilii damnatione non gaudeo, sed sub iudicio positus doleo, quia uim percussionis agnosco. Sagitta Dominus Iesus Christus corda electorum suorum salubriter vulnerans ut in Esaia sicut sagittam abscondit me in pharetra sua. Sagitta preceptum divinum ut in Psaltero: Sagitte parvulorum factae sunt plageorum. Hoc est apostolorum: Et alibi misit sagittas suas et dissipavit eos. Sagittae insidiae inimici sive sermo hereticorum, ut in Hieremia: Sagitta vulnerans lingua inimici. Aliquando vero sagittarum nomine, ut diximus sententiae divine legis exprimunt, unde est illud in Psalmo: Sagitte tuae acute potentissime. Et alibi sagitte potentis acute sagitte acute sunt. Verba Domini salvatoris hominum corda, salutariter infigentia quae ideo vulnerivit ut sanent. Ideo percutiunt ut liberent, ideo prosternunt, ut erigant. Nam et aliam significationem sagitta habet in illa Psalmo: Sententia paraverunt sagittas suas in faretra, ut sagittent in obscuro rectos corde permanet in comparatione sagittarii. Nam sicut iste habet sagittas in faretra, ita ille gestat in corde verba venenosa. In obscuro vero sive cum persecutionibus perturbatur ecclesia quando timore periculi carnales homines credunt. Facilius inmutari sive in abscondito consilio, cum oportunius putant Christianos decipere. Quando eos iudicant sua consilia non videre, sed cum dicit rectos corde insidias eorum, ostendit manes et vacuas.