Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. De faretris.

Faretra sagittarum teca a ferendo iacula dicta sicut et feretrum ubi funus defertur quae idcirco ethimologiam communem habent, quia faretra mortem feretrum portat mortuum. Coriti proprie sunt arcuum thece, sic sagittarum faretre. Faretra enim aut scriptura est sacra unde sagitte sententiarum divinarum proferuntur. Et prophete atque apostoli predicationis iacula mittunt, aut humanitatem salvatoris nostri, qui in Esaia loquitur dicens: Posuit me sicut sagittam electam et in faretra sua abscondit me, quando dicit: Sagittam electam ostendit habere Domini sagittas plurimas, sed non electas. Quae sagittae prophete sunt et apostoli quia in toto orbe discurunt, de quibus et in alio loco sunt: Sagitte tue acute potentissime populi sub te cadent. Et iterum sagitte potentas acute cum carbonibus desolatariis. Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et filius unigenitus est quam in feretra sua abscondit, id est in humano corpore ut habitare in eo plenitudo divinitatis corporaliter, rarumque esset credentium fides. Cui et supra dicitur: Tu es Deus absconditus et nesciebam, qua sagitta et sponsa vulnus accipiens. Loquitur in Cantico canticorum vulnerata caritatis ego sum. Vagina appellata eo quod in ea mucro vel gladius baiuletur. Theca ab eo quod aliquid receptum tegat. C litera pro G posita alii Greco nomine thecam uocaro asserunt, quod ibi reponatur aliquid, inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. Vagina autem occultationem consilii vel prelationem iudicii significat, unde in Psalmo scriptum est: Nisi convectum in gladium suum vibravit. Contumans terret Iudeos, qui Deum lege contempta idola culturis nefandissimis serviebant, ipsis enim dicitur: nisi convertamini gladium suum vibravit, id est unicum suum filium sublucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus quod modo lumen modo umbras tremulas probatur ostendere. Hoc constat in incarnatione Christi Deum provenisse quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae deitatis ostendit. Arcus uocatus eo quod arceat adversarium, inde et arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. Item arcus dicitur ob speciem quod capita eius sint curvata arcius. Arcus est iuxta misticum sensum evangelicus sermo, ut in Genesi: Sedit in forte arcus eius id est Domini. Et in Apocalipsi datus est ei arcus. Arcus intentio comminationis divinae, ut in Psaltero: Tetendit arcum suum donec infirmentur. Arcus hereticorum dogma, ut in Psaltero: Quoniam esse peccatores tetenderunt arcum suum. Item de arcu in Psalmo ita scriptum est: Arcum suum tetendit et paravit illum. Arcum itaque scripturam novi et veteris testamenti congruenter accipimus, quid uobis quodam modo curvatis flexibus devotorum colla conplectitur. Hic fidelibus suave iugum ostenditur, contumacibus autem arma terribilia declarantur. Tetendit adiectum est ne eius patientia remissa putaretur, quod autem sequitur. Et in ipso paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit. Hic distributio divinae maiestatis ostenditur, quia per arcum id est per vetus et novum testamentum sicut iam dictum est. Et effectus mortis venit et sagittis ipsius uita prestatur. Egresse sunt autem de isto arcu tamquam sagittae id est apostoli qui ardentibus hoc est desiderantibus animis in modum sagittarum precepta salutaria transmiserunt. Unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL