Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Funda dicta eo quod ex ea fundantur lapides id est emittantur. Balista genus tormenti ab emittendo iacula dicta. Bali enim Grece mittere dicitur. Torquetur enim verbere nervorum et magna vi iacit aut hastas aut saxa inde et fundibulus, quasi fundens et emittens dicitur, contra balistam testudo valet, series enim fit armorum umbonibus inter se colligatis. Funda est ecclesia sicut in Iob pro antikristo dicitur: Ut stipulam versi sunt ei omnes lapides funde. Et in Zacharia subicient in lapidibus funde. De funda autem in libro Regum ita scriptum legimus: Elegit David sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit adversus Philisteum. Quod significat Christum per quinque libros legis in unitate caritatis. Diabolum funda predicationis superasse atque proprio gladio hoc est nequitia ipsius damnasse atque interemisse.