Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Clipeus est scutum maius dictum ab eo quod eo clipet, id est celet corpus periculisque subducat, APO TOV KLHPTIN. Oppositus est enim sua defensione, ab hastis et iaculis corpus munit. Clipeus autem peditam est, scutum aequitum. Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum, ut enim telis resistat clipeus antefertur. De clipeo in Proverbiis scriptum est: Omnis sermo Dei clipeus ignitus est, sperantibus in se. Haec tota Christi ecclesia novit. Et illi maxime sentiunt qui Deo secum morante terrene fastum sapientiae contemnunt, quia nimirum omnis sermo divine auctoritatis corda electorum et igne caritatis accendit, et scientia veritatis inlustrat. Et uitiorum sordes si quos in eis invenerit consumit. Et ab hostium insidiis sperantes in se cunctis que defendit adversis. Item in Cantico canticorum scriptum est: Mille clipei pendent ex eo omnis armatura fortium, quod significat testimonia scripturarum sanctarum. Umbo sicut umbilicus pars media est quasi ancile uocatur scutum breve et rotundum de quo Virgilius Leva ancile gerebat. Et ancile dictum ab ancisione quod sit ab omni parte veluti ancisum hoc est rotundum. Ovidius: Idque ancile uocant quod ab omni fit parte recisum quaque notis oculis angulus omnis abest. Peltum scutum brevissimum immodum lune medie de quibus meminit liber Regum: Fecit rex Salamon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato. Cetra scutum loreum sine ligno quo utuntur Affri et Mauri, de quo poeta levas cetra tegit. Parma levia arma quasi parva non clipeum. Dicitur autem et testudo scutorum, nam in modum testudinis fit. Clipeus est et testudo scutorum conexio curvata in testitudinis modum. Namque marmorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt at aries. Et Sallustius: In modum inquit iricii militaris. Scutum ergo aut fidem significat, ut est illud apostoli sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, aut adiutorium divinum ut est illud Psalmiste: Adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. Item scutum obduratio cordis vel peccati defensio ut illud Hieremie: Dabis eis Domine scutum cordis laborem tuum. Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes uiolentissimos arceamus et ideo hoc humana consuetudine dicitur, quae armat manum ut obprimat inimicum. Ceterum arma et scutum sola uoluntas est Domini qua protegit pereclitantem et expugnat adversum. Scutum enim dutum est, quasi sculptum quod in ipso antiqui sua facta signabant. Nam quod dicit adprehende, numquid ab eo sumitur ad tempus peregrina defensio, semper ille paratus exitus rerum, qui probatur omnipotens, nec quasi de quiete exsurgere creditur qui numquam iacuisse declaratur. Arma igitur pertinent ad indumenta ferrea per que salus humana defenditur, scutum ad repellendos ictus inimici ut frustrata tela candant quae fuerant ex initium hominis destinata.