Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. De loricis.

Lorica uocata eo quod loris careat solis enim circulis ferreis contexta est. Squama est lorica ferrea ex laminis ferreis aut aereis concatenata in modum squamae piscus. Et ex ipso splendore squamarum in similitudine nuncupata, deliciis autem expoliuntur loricae et teguntur. Significat autem lorica iustitiae observantiam quae protegit hominem et inlesum servat ab hoste. Quia sicut difficile vulneratur in his vel maxime locis quae uitam tenent qui consertam hamis et ferreis invicem se tenentem, loricam uirtutis indutus est, ita qui est circumdatus multiplici veste iustitiae nec ad similitudinem cervi in iecor accipiet et satittam nec in desideria corruet et furores. Sed erit mundo corde habens artificem huius loricae Deum qui uniquique sanctorum omnia arma fabricatur et non sinit eum ab iaculo uoluptatis per diem et a sagittis ardentibus percuit pariter et vexari. Item lorica in malam partem accipitur, ut in Ezechiele adversus Gog omnis scutati et loricati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL