Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Cassis de lammina est, galea de corio. Nam galeros coreum dicit, cassidam autem a Tuscis nominatam illi enim galeam cassem nominant. Credo a capite apex est, quod in summa galea eminet, quo figitur christa quam Greci conum uocant. Nam conus est curvatura quae in galea prominet super quam christae sunt. Nam cassis vel galea quae caput nostrum, hoc est mentem nostram contra arma inimici defendit, spes est in Dominum salvatorem. Unde monet apostolus nos induere galeam salutis, quoniam contra atrocissimos hostes et omni tergiversatione callidos. Bellum gerimus idcirco omni cautela et sollicitudine uigilare debemus, ut qualiter cumque temptaverint. Munitos nos et praeparatos inveniant, necesse est enim ut Deus adiuvet quos viderit in precibus uigilare, et de armis eius expectare uictoriam, in huiusmodi ergo bello sobria mente opus est. Et pura conscientia quia non contra carnalia nequitiae sed adversus spiritalia dimicatur contra terrigenas enim hostes corpus sagena roboratur. Et pro oculis mens incenditur, ut repugnandi sumat audatiam, adversus spiritalia enim nequitiae spiritaliter repugnandum est, et sobrietatis, et abstinentiae arma sumenda sunt ut infusi sancto spiritu inmundos et erraticos spiritus devincamus. Sic itaque succingemus lumbos nostros, in veritate si parati sumus errori resistere, omnis enim qui operari vult succignet se ut ablato inpedimento diligentius operetur.