Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Spectacula ut opinor generaliter, nominantur uoluptates quae non per semetipsa inquinant, sed et per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi prebeat inspectio haec et iudicia nuncupata quod in ludis gerantur, aut in scenis. De spectaculo autem in apostolo ita legimus: Spectaculum facti sumus huic mundo. Et angelis et hominibus quia erunt spectaculum. Et Enoch et Helias usque a Deo ut corpora eorum in platea proiciantur, in conspecto totius populi infidelis, ita et apostoli spectaculum facti sunt, quia publice ridebantur positi ad iniuriam et mortem quam passi sunt. Mundum autem angelos et homines dixit quia et angeli mali sunt. Dicente David in Psalmo LXXIIII: Vexabant illos per angelos malos et homines mali atque increduli, his apostolorum iniuriae oblectamento sunt. Mundus autem idcirco infidelitas dicitur quia uisibilia sequitur.